Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tati seu consulibus, vel alicui communi, sen etiam alicui persone, humili vel alte, seculari vel ecclesiastice, hanc nostre concessionis et confirmationis seu protectionis paginam confringere, seu in aliquo violare. Quod quicumque facere presumpserit, quinquaginta libras puri auri pro pena componat, medietatem camere nostre, et reliquam medietatem injuriam passis. Ad cujus rei perpetuam notitiam, presentem paginam nos conscribi jussimus et imperiali majestatis sigillo comuniri. Datum apud Ymolam, anno dominice incarnacionis м° cc° x°, indictione XIIJ, Iv kalendas aprilis, salvo tamen in omnibus jure imperii et regni Arelatensis. Hujus rei testes sunt Wolpherus, patriarcha Aquilegensis, Henricus Mantuensis episcopus, imperialis aule vicarius, Guillelmus Cumanus episcopus. Jacobus Taurinensis episcopus. Maynardinus Ymolensis episcopus et alii quam plures. Signum Domini Ottonis quarti Romanorum imperatoris invictissimi.

1246.

IX

Privilegium Innocentii PP. IV.

(Arch. des B.-d.-Rh; Fonds Montmaj. Privil. no 28).

Innocentius episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis abbati et conventui monasterii Montis Majoris, ordinis sancti Benedicti, Arelatensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ut monasterium vestrum, quod gravi, ut dicitis, premitur onere debitorum, ex Sedis Apostolice providentia revelationis alicujus solacium assequatur, auctoritate vobis presentium indulgemus, ut ad provisionem seu receptionem alicujus, tam in monasterio ipso, quam in membris ejusdem compelli per litteras sedis apostolice seu legatorum ejus non possitis inviti que de indulgentia hujusmodi expressam non fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Lugdun. XV kalendas junii, Pontificatus nostri anno tertio.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

(Arch. des B.-du.-Rh., Fonds Montmaj., Privil., no 84.)

Ludovicus secundus, Dei gratia Rex Jherusalem et Sicilie, Ducatus Apulie, Dux Andegavie, comitatuum Provincie, Forcal

querii, Cenomanie, Pedemontis ac Rouciaci Comes, universis et singulis officiariis nostris tam majoribus quam minoribus per predictos comitatus nostros Provincie et Forqualquer ubilibet constitutis quocumque nomine censeantur et eorum cuilibet, seu locatenentibus eorumdem presentibus et futuris, fidelibus nostris, graciam et bonam voluntatem. Hodie in audiencia nostri consilii fuit oblata peticio sub hiis verbis: Sacre Regie Majestati Jherusalem et Sicilie humiliter exponitur pro parte humilis et devoti viri abbatis monasterii Montismajoris, quod, cum officiarii seculares sui quandocumque literatorie requirant in juris subsidium officiarios regios et alios eidem majestati subjectos, ut actus judiciarios exequantur secundum juris formam et consuetudinem in patria Provincie inconcusse observatam, quod tamen officiarios dicti exponentis ministrari non potest; igitur e vestra majestati humiliter supplicat dictus abbas quatinus dignemini percipere et mandare cum pena officiariis vestris et aliis vestre majestati subjectis, ut, de cetero, cum requirentur ex parte officiariorum dicti supplicantis in juris subsidium, requisita adimpleant cum effectu, et exequantur secundum formam juris, et consuetudinem in similibus in patria Provincie observatam, de vestra gracia speciali. Et, quia attento religionis zelo volentes cum dicto abbate agere generose, fidelitati vestre, et cujuslibet vestrum de certa nostra sciencia tenore presencium mandamus expresse quatinus dum si quum et quociens pro parte dicti abbatis in juris subsidium, ut prefertur, fueritis requisiti, vel alter vestrum fuerit requisitus, quascumque literas justas et rationabiles pariter et mandata juxta tenores literarum et privilegiorum dicti monasterii Montismajoris, ac usum antiquum et consuetudinem hactenus observatam adimpleatis seu alter vestrum adimpleat, ac exequamini seu exequatur cum effectu, si penas nostro arbitrio in vos infligendas cupitis evitare presentibus post oportunam inspeccionem earum ac subscripcionem et debitis execucionem remanentibus. Datum in castro nostro Tharasconis, per nobilem et egregium virum Johannem Louveti, militem, licenciatum in legibus, mandamento nostro locumtenentem judicis majoris comitatuum Provincie et Forcalquerii predictorum, consiliarium et fidelem nostrum dilectum, anno Domini millesimo quatercentesimo decimo, indiccione tercia et Die x mensis aprilis regnorum vero nostrorum predictorum anno vicesimo sexto.

Per Regem, vobis presentibus.

FRANCHOMME.

[blocks in formation]

(Arch. des B.-du.-Rh. Fonds Montmajour, Privil, n° 108.)

Julius episcopus servus servorum Dei. Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem. Licet is de cujus munere venit ut sibi a suis fidelibus digne et laudabiliter deserviatur de abundantia sue pietatis que merita supplicum excedit et vota bene servientibus sibi multo majora retribuat quam valeant promoveri, nichillominus desiderantes Domino populum reddere acceptabilem et bonorum operum sectatorem, fideles ipsos ad complacendum et quasi quibusdam alectivis muneribus, indulgentiis videlicet et remissionibus invitamus, ut exinde reddantur divine gratie aptiores. Cupientes igitur ut Ecclesia in honorem sancte crucis in montanea monasterii sancti Petri Montismajoris, ordinis sancti Benedicti, Arelatensis diocesis et ecclesia magna ejusdem monasterii congruis frequententur honoribus, et in suis structuris et edeficiis manuteneantur et amplientur, ac libris, calicibus, ornamentis rebusque aliis divino cultui necessariis muniantur, ipsique fideles eo libentius devotionis causa ad easdem ecclesias confluant, et ad manutentionem et ampliationem predictas manus promptius porigant adjutrices que ex hoc ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se reffectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus Christi fidelibus vere penitentibus et confessis, qui in festo inventionis ejusdem sancte crucis, quoties illud sexta feria contigerit celebrari, duntaxat ab ipsius primis vesperis usque ad secundas vesperas inclusive ecclesias predictas devote visitaverint, et ad hujusmodi manutentionem et ampliationem ac ornamentum manus porrexerint adjutrices, plenariam peccatorum suorum remissionem et indulgentiam auctoritate apostolica tenore presencium concedimus et elargimur. Et, ut fideles Cristi indulgentiam hujusmodi, Deo propitio, facilius consequi valeant, abbati dicti monasterii pro tempore existenti aut ejus vicario ac priori claustrali, in dicto festo et per duos dies ante, tot presbyteros seculares, vel cujusvis ordinis regulares quos idem abbas, seu ejus vicarius et prior ad id alios ydoneos cognoverit et quos sibi visum fuerit necessarios in dictis ecclesiis deputandi, ipsique presbiteri pro tempore deputati omnium et singulorum Christi fidelium ad dictas ecclesias pro hujusmodi indulgentia consequenda confluentium confessionibus diligenter auditis, ipsos ab omnibus et singulis suis peccatis, et omnibus in casibus episcopalibus duntaxat absolvere, eisque pro commissis penitentiam

salutarem injungere, ac omissa per eos vota quecumque, ultramarino, liminum apostolorum Petri et Pauli ac sancti Jacobi in Compostella, necnon castitatis et religionis votis duntaxat exceptis, in alia pietatis opera comutare libere et licite valeant, auctoritate et tenore premissis plenam et liberam concedimus facultatem presentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem quod alias visitantibus dictas ecclesias vel ad premissa manus porrigentibus adjutrices, aut alias inibi elemosinas errogantibus seu alias aliqua alia indulgentia, in perpetuum, vel ad certum tempus nondum elapsum duratura per nos concessa fuerit presentes littere nullius sint roboris vel momenti, Datum Rome, apud sanctum Petrum, anno incarnationis dominice millesimo quingentesimo quarto, octavo idus Februarii, pontificatus nostri anno secundo.

[blocks in formation]

I. Anciens monastères d'Arles et des environs....

II. Origines de Montmajour. fondation?..

[blocks in formation]

....

13

[ocr errors]

A qui doit-on en attribuer la

20

III. Etablissement de moines à Montmajour. - Libéralités de
Teucinde, de Crifon, de Gentius et autres seigneurs.......
IV. Contestations au sujet des domaines de Pertuis et de
Fontvieille. · Construction de l'église majeure. - Faveurs

de Geoffroy comte de Provence. Fondation du monastère de St-Antoine-en-Viennois....

.....

......

[blocks in formation]
[blocks in formation]

VI. Détention de Pertuis par le comte de Forcalquier. — Sen-
tence arbitrale de l'Archevêque d'Arles. Excommunica-
tion de Guillaume, comte de Forcalquier.
prêté par le Comte.....

Hommage

53

VII. Démêlés de Montmajour avec la maison de St-Antoine.

[ocr errors]

Erection de ce pricuré en abbaye sous Boniface VIII et constitution d'une pension en faveur des Bénédictins.......

VIII. Le comte de Provence est dispensé de rendre hommage
à l'abbé pour Pertuis.
siens...

Attaque du Castelet par les Arlé

[merged small][merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »