Imágenes de páginas
PDF
EPUB

die Domini, operibus tantæ pietatis insistentibus, non immerito, nos fore participes credimus, si, pro possibilitate nostra et autoritate a Deo nobis collata, eisdem factores et cooperatores existimus. Unde notum esse volumus cunctis nostræ ecclesiæ fidelibus, tam præsentibus quam futuris, quod Hugo, fidelis laicus, allodium quod a progenitoribus suis, apud Bosserias, jure hereditario sibi contigerat, quodque ejus uxor, Sophia nomine, in dotalicio tenebat, cum ipsa sua conjuge, Deo atque cœnobio sanctæ Dei genitricis Mariæ, gloria et honore venerando, contulerit, atque utique suarum animarum....... providentes, corain laudabilibus, tam clericorum quam laicorum, ad usum sanctimonialium inibi Deo servientium, in jus et possessionem ipsius ecclesiæ, legali donatione tradiderunt; videlicet, quidquid possidere videbantur in servis et ancillis, pratis et silvis, terris cultis et incultis. Igitur Deo digna Hawidis, prædicti coenobii abbatissa, nostram adiit præsentiam, obsecrantes nostram autoritatem corroborari factam suæ ecclesiæ elemosinam. Nos autem, huic bono operi congratulantes, Deique gratiam glorificantes, laudamus et confirmamus memoratam donationem, vel potius oblationem; obtestantes, ex divino nomine, omnem temerariorum audaciam ne quis ulterius præsumat exinde eidem ecclesiæ ullam calumniæ vel contradictionis inferre molestiam. Quod si quisquam præsumpserit, omnipotentis Dei sanctæque virginis matris, atque omnium sanctorum virtute, nostraque autoritate, æterno percussus anathemate intereat, atque in extremo judicio in igne diabolo ejusque angelis parato, cum eisdem, sortem habeat. Ut ergo pia prædictorum fidelium traditio, nostræque autoritatis cooperatio potiorem, in Dei nomine, vigorem obtineat, hanc exinde cartam fieri mandavimus, nostrique sigilli impressione firmatam testibus subterscriptis signandam tradidimus.

Extiterunt namque testes: Berengarius et Hermannus, prædictæ capellani abbatissæ; domnus Ubinus Archibertus, Johannesque filius ejus, presbiter; Johannes qui, eo tempore, villicabat Buxerias; Reimbaldusque judex. Interfuerunt complures præterea, tam nobiles quam ignobiles, qui, bonitate sua et Deo digna Hadwidis abbatissæ gratia, ad corroborationem tantæ donationis convenerant, videlicet: Walterus, Nanceiatensis villicus; Amalwinus de Campemulis, cum tribus suis filiis, scilicet: Warnerio, Rodulfo, Tiellade, qui Paganus appellabatur; Olardusque de Lusde; Johannes nobilis et Gerardus de Hasmaia, Durandusque, germanus suus; Richardus de Morciaco; Hilbertus de Losgart; Rofridus et Theodoricus, filii Rofridi de Villa1; nec non et Heinricus de Sancto-Vedasto, germanus prædictæ abbatissæ ; præterea multi alii probi viri, quorum, ob prolixitatis tædium, hac charta inscribere nolumus. vocabula. Rege Dei gratia Carlone regnante; Theodorico comite vivente; domno Richuino, primicerio ; domno Stephano, archidiacono; Pibone, venerabili Leuchorum episcopo, hæc gesta sunt.

Cette charte, en parchemin un peu endommagée en deux endroits, est haute de 8 pouces 4 lignes, large de 12 pouces. Sans date, ni sceau, ni repli de l'écriture. Capétienne du x1o siècle. Le sceau perdu. (Attestation de D. Hilaire de Puibusque.)

1. Je n'ai pas cherché, dans le commentaire de cette pièce, à interpréter ce nom, parce qu'il peut s'appliquer à plusieurs localités qui portent la même dénomination.

[ocr errors][merged small][merged small]

Confirmation des biens de l'abbaye de Bouxières faite par le pape [Innocent II].

In nomine Domini. Amen. Universis et singulis Christi fidelibus presentes litteras seu presens transsumptum et exemplatum visuris, lecturis et audituris, officialis curie. Tullensis, salutem in Domino et presentibus fidem indubiam adhibere, ad vestram et cujuslibet vestrum notitiam deducimus deducique volumus, per presentes, ex anno a nativitatis ejusdem Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo; indictione tertia decima; die vero vicesima mensis februarii; pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Nicolai, divina providentia pape quinti, anno tertio. Comparuit in judicio Tulli, coram nobis, officiali curie Tullensi prefato, in dicta curia, hora causarum, mane, consueto loco nostro solito ad jura reddenda, pro tribunali sedenti, honorabilis vir Guydo Jaquemini Groleti, Tullensis clericus, curie nostre notarius juratus, pro et nomine venerabilium et religiosarum dominarum abbatisse et conventus monasterii Sancte-Marie de Buxeriis, ordinis sancti Benedicti, Tullensis diocesis, tenens in suis manibus bullas, sive litteras apostolicas felicis recordationis domini Innocentis, pape secundi; ejus vero bulla plumbea, et cordula sericca rubei coloris impendenti, more romane curie, bullatas, non viciatas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas; sed omni prorsus vicio et suspicione carentes. Ipse siquidem Guydo, quo supra nomine, dictas litteras coram nobis presentavit

1. Collection Moreau, t. LVII, fo 98.

et exhibuit, dicens, quod illarum exhibitio, in pluribus et diversis locis erat et est eisdem venerabilibus et religiosis dominabus quam plurimum notitia; que tamen littere, propter viarum pericula et locorum distantias, non valent ad eadem loca deferri; quapropter nobis supplicavit idem Guydo, dicto nomine, quatenus easdem litteras per aliquem publicum et dicte curie nostre fidelem notarium transcribi et exemplari, ac inde transsumptum sive transcriptum, cum nostri interpositione decreti, sibi fieri ac se subscribi faceremus et mandaremus. Nos igitur, officialis prefatus, volentes in hujusmodi negotio mature procedere, dictas bullas sive litteras apostolicas visitavimus et palpavimus diligenter; quas reperimus ita fuisse et esse roboratas, prout superius dictum est; idcirco illius firmius per venerabilem virum dominum Gerardum, ecclesie Tullensis presbiterum, curatum parochialis ecclesie de Castris super Mosellam1, Tullensis prefati diocesis publicum, apostolica et imperiali autoritatibus, et dicte curie nostre notarium juratum ibidem, presentem extrahi, transsumi transcribi et exemplari, ac illarum tenorem presenti transsumpto sive transcripto inseri, qui talis est :

Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilecte in Christo filie Ode, abbatisse monasterii sancte Dei genitricis Marie, quod est situm in comitatu Leucorum, in villa que dicitur Buxeriis, ejusdem sororibus, tam presentibus quam futuris, in perpetuum. Quatinus illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Ideoque, dilecte in Domino filie, vestris petitio

1. Châtel-sur-Moselle

nibus clementer annuimus, et monasterium beate Dei genitricis Marie, in quo divino vacatis servitio, presentis scripti pagine communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona idem cenobium presentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, propitiante Domino, poterit adipisci, firma vobis et illibata in perpetuum permaneant. In quibus et propriis duximus exprimende voluntatis : in comitatu, scilicet, Scarponensi, ecclesiam Leverdunensem, cum omnibus ad eam pertinentibus, tam in terris, quam in pratis, vineis et mancipiis utriusque sexus; in eodem comitatu, ecclesiam in villa de Sesariaco, cum quadam vinea et quicquid ad eam pertinet; insuper ex dono Gerardi, episcopi, in villa Pompania, ecclesiam ville que dicitur Rosariis; et in ipsa villa octo mansos et dimidiam ecclesiam de Torreovilla et capellam Sancti-Desiderii in Bodonis villa; capellam de Blansiaco, ecclesiam quoque de Domna Maria, cum quatuor mansis terre et dimidio, et unam sortem sitam in Sirceio et unum mansum in Villare; similiter ecclesiam in villa Angeliaco; preterea, ex dono Berhardi, primicerii, ecclesiam quandam in Girunnivilla, in comitatu Bedensi, super fluvium Mosam, quam emit ab Othberto, et quicquid ad eam pertinet, cum quadam vinea in Monte Barisno sita, in comitatu Tullensi; vineam quoque quam Albericus, capellanus, per manum tuam, dilecta in Christo filia Odda, nuper Buxeriensi cenobio reddidit; nec non ecclesiam Sancti-Martini, cum sua integritate et omnibus que in eadem villa de Buxeriis, ecclesia SanctiStephani, temporibus Gauzelini, episcopi Tullensis, habebat monasterio vestro collatam, quemadmodum predecessoris nostri bone memorie Stephani pape, sanctionibus

« AnteriorContinuar »