Imágenes de páginas
PDF
EPUB

D5
1/712

NY RÆKKE

Pave Leo IX bekræfter Erkebiskop Adalbert af Hamburg og hans Efterfølgere i den hamburgske Erkestols Myndighed over Sverige, Danmark, Norge, Island, Skridfinnernes Land, Grønland og alle nordiske Folk samt over Slaverne mellem Pene og Eideren, og udnævner ham til pavelig Legat. Efter Orig. p. Perg. i Hannovers Statsarkiv; her trykt efter Rydbergs «Sveriges Traktater I. S. 56-59; tidligere trykt i Lappenbergs «Hamburgisches Urkundenbuch I. S. 74 f. samt i Dipl. Island. I. S. 57-60. Blybullen er borte; Silketraaden er hvid, gul og rød.

849.

6 Januar 1053.

Rom.

Leo episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri nostro Adelberto, uenerabili archiepiscopo Hammaburgensis ecclesie, tibi tuisque successoribus in perpetuum. Conuenit apostolico moderamini pia religione pollentibus beniuola compassione succurrere et poscentium animis alacri deuotione impertire assensum. Ex hoc enim lucri potissimum premium apud conditorem omnium, Dominum, procul dubio promeremur, dum venerabilia loca oportune ordinata ad meliorem fuerint per nos statum preducta. Igitur, quia postulasti a nobis, quatinus archiepiscopatum Hammaburgensis ecclesie, totum in integrum tibi successoribusque tuis confirmaremus, sicuti a predecessoribus nostris, uidelicet Nicolao et Agapito et Benedicto, huius apostolice sedis episcopis, decretum est, inclinati precibus vestris, apostolica auctoritate concedimus et confirmamus, cum omnibus generaliter atque specialiter ad eundem prefatum archiepiscopatum uestrum pertinentibus, scilicet omnia que uestri antecessores suis laboribus adquisierunt, uel etiam amore eterne patrie ibi a christicolaram fidelibus largita

Diplomatarium Norvegicum. XVII.

185

[ocr errors]

49

3

sunt uel largiuntur, cum illis etiam, qui hoc tempore ad Christi conuersi sunt fidem, protegente Dei gratia uidelicet episcopus in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, Noruuechorum, Islant, Scrideuinnum, Gronlant et uniuersarum septentrionalium nationum nec non etiam in illis partibus Schlauorum, que sunt a flumine Pene usque ad fluuium Egidore, ita ut sub tua tuorumque sucAmmaburgensis ecclesie archiepiscoporum, maneant potestate, uel quicquid tuo tuorumque successorum laboris certamine, diuina fauente gratia, ab errore perfidie siue locorum ad religionem christianam adquiri potest, tibi tuisque successoribus perpetualiter tenendum inviolabiliterque tenere censemus. Et insuper decreuimus et sancimus nullum archiepiscoporum, uel Coloniensem uel alium quemlibet, in tua diocesi ullam sibi vendicare potestatem. Quin immo et ipsis et omnibus omnino suademus cultoribus uere religionis, ut adiutorium et solacium tibi tuisque successoribus in omnibus administrent, quatinus pro gratia huius beneficii plenam recipere mercedem a Domino mereantur, quoniam omnia que proficua ecclesie probantur existere et diuinis non inpugnant preceptionibus, efficienda et prebenda omnipotentis Dei auctoritate et beatorum apostolorum Petri et Pauli esse non dubitamus. Et hoc nostro decreto decernimus, secundum prenominati bone memorie Nicolai pape et Benedicti pape et Agapiti pape sanctionem, ipsas dioceses, Hammaburgensem scilicet et Bremensem, non duas sed unam esse et uocari. Omnem quoque aduersantem uel contradicentem atque piis nostris studiis quolibet modo insidiantem anathematis percutimus mucrone perpetuæque ultionis reum diabolica sorte dampnamus, ut culmen apostolicum, more predecessorum nostrorum causamque Dei pio aspectu [o: affectu zelantes, ab aduersis hinc inde partibus muniamus. Insuper apostolica auctoritate iubemus atque suademus episcopis Haluersoethensis et Hildeneshemensis et Bodalbrumensis et Mimindensis et Ferdensis ecclesiarum, ut salua in omnibus debita subiectione archiepiscoporum suorum, tibi tuisque successoribus solatium, quantumqumque possunt, per omnia prebeant ad lucra animarum querenda, sic tamen, ut iam Domino acquisiti et acquirendi tuo tuorumque successorum archiepiscopatui subiecti permaneant. Et quia legatione apostolice sedis et uice nostra in gentibus supradictis decreuimus te fungi, quemadmodum et beatissimus Bonifacius, Mogontinus archiepisco

4

pus, a reuerentissimis predecessoribus nostris, Gregorio secundo et Gregorio tertio atque Zacharia, quondam legatus germanicus est constitutus sancte romane et apostolice sedis priuilegio, decernimus te tuosque successores non tantum antiquis, sed etiam secundum meritorum incrementa nouis ampliare honoribus, si tamen exemplo supradicti martiris Bonifacii sacramento et debita. subiectione semper presto sint oboedire nobis nostrisque successoribus in apostolica sede. Igitur iuxta suprascriptum tenorem concedimus tibi et per te tuis successoribus in perpetuum licentiam ordinandi episcopos infra diocesim seu prouintiam uestram uel certe per prouintias gentium supradictarum, quascumque ad ouile Christi tam per uos quam per nuntios uestros adducere, proveniente et subsequente diuina gratia, ualueritis. Simul etiam concedimus pallio uti, sicut a predecessoribns nostris dinoscitur uobis concessum fuisse, id est in natiuitate et in octaua Domini et in epiphania et in purificatione sancte Marie, in palmis, in cena Domini, in die sancto pasche, in ascensione Domini, in pentecostes die, in festiuitate sancti Johannis baptiste, in nataliciis omnium apostolorum, in assumptione, in natiuitate et annuntiatione sancte Marie, in festis beatorum martirum Laurentii et Mauritii et in festiuitate beati Michahelis archangeli et in festo omnium sanctorum atque beati Martini episcopi et in festiuitatibus sanctorum, quorum corpora requiescunt in ipso archiepiscopatu, et in consecratione episcoporum atque ecclesiarum et in uestre ordinationis die; et insuper crucem ante uos portandi. Adhec super naccum equitandi licentiam concedimus in sollempnibus diebus et locis congruis, quod quidem bone memorie papa Clemens secundus, interuentu nostri dilectissimi filii, Heinrici imperatoris, uobis concessit. Et quia deuotionem tuam, qua gentibus euangelizare cupis, cognoscimus, ex nostra munificentia superaddimus prefato tuo honori, palleo uti etiam sabbato sancto pasche, in sancte crucis inuentione et in protomartiris Stephani festiuitate, caput quoque tuum mitra, quod est insigne Romanorum, insigniri. Quod si quis huic nostre auctoritatis priuilegio contraire uel in aliquo illud temerare temptauerit, anathema sit. Qui uero pie obseruauerit, gratiam et benedictionem consequatur. Benevalete.6

Datum VIII idus ianuarii per manus Friderici diaconi, sancte Romane ecclesiæ bibliothecarii et cancellarii, vice domni Heri

manni, archicancellari et Coloniensis archiepiscopi. Anno domini

Leonis noni papæ IIII°, indictione VIa.

1 colarum er bortraderet. egentlig uestre. -- d. e. Haluerstadensis. — d. e. Paderbrunnensis. Foran dette Ord er tegnet et Hjul med Omskriften: Misericordia Domini plena est terra, og i hvis Midte er anbragt et Kors, mellem hvis Arme er skrevet LEO P.

2 Egidose. Orig. 3 Abbreviaturen giver

Pave Victor II bekræfter Erkebiskop Adalbert af Hamburg i hans Myndighed over Biskoperne i de i foranstaaende Brev opregnede Lande.

Efter Afskift i en Registrant (Copiarius) i Hannovers Statsarkiv; her trykt efter Rydbergs Sveriges Traktater» I. S. 60 f.; tidligere trykt i Staphorsts Hist. Eccl. Hamb. I. S. 410 f., Dipl. Suec. I. S. 37 f., Grønlands hist. Mindesm. III. S. 74 ff., Lappenbergs Hamb. Urkundenbuch» I. S. 77 f. og Dipl. Isl. I. S. 60 f. 850.

29 Oktober 1055.

Rom.

Victor episcopus, seruus seruorum Dei dilecto confratri nostro Adalberto, venerabili archiepiscopo Hammaburgensis ecclesie, tibi tuisque successoribus in perpetuum. Conuenit apostolico moderamini pia religione pollentibus beniuola compassione succurrere et poscencium animis alacri deuocione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum premium apud Dominum procul dubio promeremur, dum uenerabilia loca oportune ordinata ad meliorem fuerint per nos statum perducta. Igitur, quia postulasti a nobis, quatinus archiepiscopatum Hammaburgensem totum in integrum tibi tuisque successoribus confirmaremus, sicut a predecessoribus nostris Nicolao, Agapito, Benedicto, Leone, huius alme apostolice sedis [episcopis] decretum est, inclinati precibus tuis et nos apostolica auctoritate concedimus et confirmamus, cum omnibus generaliter atque specialiter ad eundem prefatum archiepiscopum pertinentibus, scilicet omnia que tui antecessores suis laboribus adquisierunt, vel eciam que ob amore[m] eterne patrie ibi a Christi fidelibus largita sunt uel adhuc largiuntur, cum illis eciam, qui hoc tempore ad Christi fidem conuersi sunt, prouocante et protegente gratia Dei videlicet episcopos in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, Norwegorum, Island, Scrideuinum, Gronlandon et uniuersarum septentrionalium nacionum, nec non eciam. in illis partibus Slauorum que sunt a flumine Pene usque ad fluuium Egidore, ita ut sub tua tuorumque successorum, Hammaburgensis ecclesie archiepiscoporum, maneant potestate, vel quic

« AnteriorContinuar »