Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mittaris ad exequendum officium antedictum. Seu si aliquibus communiter vel divisim a sede predicta sit indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Volumus autem quod de fideliter exercendo per te huiusmodi officio in manibus venerabilis fratris nostri Conradi Episcopi Militensis camerarii nostri prestare tenearis in forma que sequitur juramentum. Forma autem huiusmodi juramenti talis est. Ego Clemens Rauwaldi Guardianus Domus fratrum Minorum Wiburgen., Aboensis diocesis, Inquisitor in provincia Regni Dacie, ab hac hora inantea fidelis ero beato Petro, sancteque Romane ecclesie et domino meo domino Bonifacio divina providentia pape nono suisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio consensu vel facto ut vitam perdant aut membrum vel capiantur mala captione. Consilium vero quod per se vel per nuncium suum seu litteras michi credituri sunt, signo, verbo vel nutu, me sciente, ad eorum dampnum seu preiudicium, nemini pandam, si dampnum eorum tractari scivero pro posse meo impediam ne fiat, quod si per me impedire non possem, per nuncium aut litteras eis significare curabo, vel illi per quem citius ad eorum nobitiam deducatur. Officium inquisitionis michi commissum fideliter geram et solicite exercebo. Prece vel pretio, favore vel odio a iustitia non recedam, et penas seu penitentias mitigando seu relaxando, seu in eis alias dispensando, dona munera seu encenia aut obligationem seu promissionem super illis, per me vel alium seu alios, a personis coram me causas habentibus, seu ab aliis pro eisdem, pro penitentiis impositis vel imponendis, nec alias michi vel meo (sic) applicando, non recipiam; quinymmo omnes familiares et officiales meos, cum diligentia qua potero, ab his faciam abstinere et ad hoc astringam eos eorum proprio iuramento. Non rogavi nec supplicavi nec aliquid dedi seu promisi aut dari seu promitti feci pro isto officio assequendo. Sic me Deus adiuvet et hec sancta Dei ewangelia.

Datum Rome apud sanctum Petrum septimo idus maii, pontificatus nostri anno quartodecimo.

X

X

X

Regestrata gratis.

Jo. Illsung.

Pave Bonifacius IX udnævner paa Dronning Margaretas Bon Abbederne Salomon i Esrom og Nicolaus i Sorø til Generalvikarer for Cistercienserklostrene i Danmark, Sverige og Norge samt Colbatz og Hilda (Eldena) i Bagpommern (Camin Stift), hvilke to sidste Klostre nærmest undergives Abbeden i Esrom. Abbeden i Hovedklostret i Citeaux (Chalons Stift) havde nemlig sluttet sig til Schismaet, og Veien til den af Paven udnævnte Generalvikar, Abbeden i Klostret i Brandulo i Bispedømmet Chioggia, var altfor besværlig. Udnævnelsen gjælder kun, saalænge Schismaet varer.

Reg. Lat. 109 fol. 134 v. Trykt i Svenskt Dipl. från 1401 IV, No. 2977.

960.

3 Juli 1403.

Rom, Vatikanet. Bonifacius [episcopus seruus seruorum Dei] dilectis filijs

Salomoni in Esrom et Nicolao in Sora Cisterciensis ordinis Roschildensis diocesis monasteriorum abbatibus, in Regnis Dacie, Swecie et Norwegie vicarijs generalibus ordinis predicti per sedem apostolicam deputatis, salutem [et apostolicam benediccionem]. Religionis zelus, uite munditia, aliaque eximia dona uirtutum, quibus personas vestras fore intelleximus insignitas, spem nobis indubiam pollicentur, ut ea, que vobis duxerimus committenda, exequamini fideliter et prudenter. Cum itaque occupantes monasterium Cistercij Cabilonensis diocesis, quod caput Cisterciensis ordinis existit, cum quatuor suis lineis principalibus sub temporali ditione scismaticorum consistit, et degentes in eodem monasterio nescientes in semitis Domini et rectis dirigere gressus suos eisdem scismaticis adhereant, ipsisque prestent auxilium, consilium et fauorem, sic a sancta Romana ecclesia matre vniuersorum christifidelium et magistra dampnabiliter deuiando, propter quod alia monasteria necnon membra et loca eidem monasterio Cistercij subjecta siue ab ipso dependentia, que ubilibet consistunt, in ritu et obseruantia regulari necnon in spiritualibus et temporalibus propterea grauia subierint hactenus et in futurum verisimiliter subire timeantur detrimenta, et, sicut exhibita nobis nuper pro parte carissime in Christo filie nostre Margarete regine Dacie, Svecie et Norwegie illustris petititio continebat, licet dilectum filium Castielum abbatem monasterij de Brandulo dicti ordinis Clugiensis diocesis vicarium generalem predicti ordinis usque ad nostrum beneplacitum auctoritate apostolica alias duxerimus deputandum, tamen vos et ceteri abbates monasteriorum predicti ordinis in Dacie, Svecie et Norwegie regnis consistentium propter marina et alia viarum nota discrimina et pericula eundem vica

rium adire pro tempore nequeatis in casibus seu negotijs emergentibus, que huiusmodi monasteria in eisdem regnis consistentia et personas utriusque sexus sub dicti ordinis obseruantia regulari Domino pro tempore famulantes in ipsis concernunt seu contingunt, et cum ipsa regna et eorum prouincie maris fluctibus vndique sint vallata, ita quod ad ipsa [se] ferentium presertim regularium personarum dicti ordinis rarus hactenus habitus fuit et habeatur accessus, et propterea contingit, quod, quando capitula generalia uel specialia iuxta morem ordinis memorati debeant celebrari, vobis et alijs abbatibus ac personis huiusmodi in eisdem monasterijs consistentibus, ut prefertur, constare non possit in non modicum detrimentum monasteriorum consistentium in regnis eisdem et dispendium animarum personarum huiusmodi, ut premittitur, degentium pro tempore in monasterijs antedictis, quare dicta regina nobis humiliter supplicauit, ut pro bono statu monasteriorum dicti ordinis consistentium in eisdem regni et reformatione morum personarum vtriusque sexus huiusmodi degentium in eisdem, ut prefertur et pro restaurandis obseruantia et disciplina regularibus in huiusmodi consistentibus in regnis antedictis et etiam in Colbatz et Hilda predicti ordinis Caminensis. diocesis monasterijs, quequidem in Colbatz et in Hilda monasteria, licet extra dicta regna et in partibus Germanie consistant, tamen tibi, abbas monasterij in Esrom, ut patri abbati iuxta consuetudines et instituta regularia eiusdem ordinis per sedem apostolicam ex certa scientia aprobata subesse noscuntur, vos et etiam successores vestros abbates in Esrom et in Sora dicti ordinis Roschildensis diocesis monasteriorum, qui erunt pro tempore, et vestrum ac eorum quemlibet coniunctim et diuisim vicarios et visitatores omnium huiusmodi in ipsis regnis consistentium ac in Colbatz et in Hilda monasteriorum, presenti scismate durante duntaxat, deputare necnon alias in premissis salubriter prouidere de speciali gratia dignaremur. Nos igitur cupientes, quod idem ordo, ad quem gerimus specialem deuotionis affectum, etiam in regnis predictis salubriter regatur et fideliter gubernetur, et etiam attendentes predicte regine singularis deuotionis affectum, quem ad nos et eandem ecclesiam non absque ingentis laudis preconio habere dinoscitur, et ut huiusmodi eius deuotio eo feruentius augeatur, quo petitiones suas senserit per nos fauorabilius exauditas, ac etiam de vestris industria et probitate gerentes in Do

mino fiduciam specialem, huiusmodi supplicationibus inclinati vos et eosdem successores vestros canonice intrantes pro tempore coniunctim et diuisim vicarios generales predicti ordinis in regnis necnon in Colbatz et in Hilda monasterijs antedictis, scismate predicto duntaxat durante, auctoritate apostolica tenore presentium constituimus et etiam deputamus, dantes et concedentes vobis plenam et liberam potestatem congregandi generale uel prouinciale consilium (o: concilium) dicti ordinis pro tempore in regnis antedictis duntaxat necnon visitationis officium exequendi in consistentibus in regnis ipsis ac in Colbatz et in Hilda monasterijs antedictis necnon de statu monasteriorum huiusmodi utriusque sexus et obseruantijs regularibus in eisdem diligenter inquirendi et eadem monasteria in capitibus et in membris tam in spiritualibus quam in temporalibus reformandi et, que corrigenda inibi uideritis, corrigendi iuxta predicti ordinis regulam et apostolica instituta, non secundum normam praue consuetudinis, que quasi pro lege in quibusdam monasterijs, ut asseritur, inoleuit, necnon monachos et moniales siue huiusmodi personas utriusque sexus presentes et posteros in eisdem monasterijs degentes, quos contumaces inueneritis et rebelles, iuxta modum culpe vice nostra regulari censura percellendi absque personarum dele[c]tu non parcendo rebellibus ob suam pertinaciam uel potentiam amicorum necnon omnia alia et singula faciendi, gerendi et exercendi in consistentibus [in] regnis ipsis et in Colbatz et in Hilda monasterijs prefatis, que ad huiusmodi vicariatus officium pertinet, et que vicarius generalis dicti ordinis existens pro tempore in eisdem facere, gerere et exercere posset in generali capitulo predicti ordinis cum quatuor primis iuxta predicti ordinis instituta, necnon disponendi in omnibus et per omnia, prout in hijs et circa ea necesse fuerit, ac vobis et successoribus ipsis pro tempore videbitur expedire, et secundum huiusmodi consuetudines et instituta per eandem sedem, ut premittitur, approbata, contradictores quoque per censuram ecclesiasticam auctoritate apostolica, appellatione postposita, compescendi, non obstantibus premissis et alijs statutis et consuetudinibus dicti ordinis contrarijs quibuscunque, seu si aliquibus communiter uel diuisim a sede apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi uel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mentionem. Nos enim

sententias, quas vos aut dicti successores pro tempore rite tuleritis in rebeller, ratas habeaimus et gratas et faciemus, auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inuiolabiliter obseruari. Datum Rome apud Sanctum Petrum quinto nonas juli anno quartodecimo. Jac. lxxx. de Teramo.

Pave Bonifacius IX bifalder Oprettelsen af to Præbender for Kapitlet i

Hamar.

Efter en Optegnelse hos Garampi fra et tabt Brev i Reg. Later. Bonifacii IX ao XIV tom. 3 p. 203.

961.

1404 (?)

Pro Capitulo Hamerensi confirmatis erectionis duarum pre

bendarum.

AB. B. 9. XIV. 3. p. 203.

Optegnelse om, at Erkebiskop [Eskil] af Nidaros har betalt en Del af den mindre Afgift til Kardinalkollegiet.

962.

Obligationes 54 fol. 93. (Omtrykt fra No. 230 ovenfor).

[blocks in formation]

Indictione xijma die xiiijma mensis Augusti reuerendus in Christo pater dominus archiepiscopus Nidrosiensis soluit pro parte partis sui minuti seruicij decem octo florenos auri de camera solidos viiij et denarium j monete Romane. Fuit promotus anno xymo Bonifatii, fuerunt in ejus promotione Cardinales xi.

Optegnelse om, at Erkebiskop Eskil af Nidaros har betalt en Del af Hovedafgiften til Kardinalkollegiet.

Obligationes 54 fol. 108 b. (Omtrykt fra No. 234 ovenfor).

963.

6 Marts 1406.

Viterbo.

[A. d. m°ccccvjto] jndictione xiiijma die vjta mensis Martij reuerendus in Christo pater dominus Eschillus dei gracia archi

Diplomatarium Norvegicum. XVII.

57

« AnteriorContinuar »