Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

mee, et dilecte conjugis mee Aleydis, et antecessorum, et heredum nostrorum , contuli in perpetuam elemosinam, de laude et assensu predicte conjugis mee Aleydis, ecclesie de Sancta Ohilde quatuor modios bladi a[d] mensuram de Condeio, medietatem frumenti et medietatem avene, annuatim percipiendos in festo Sancti Remigii, in vindemiis, in terragiis meis de Parvo Louppeio et de Chardongne, ita quod duo modii percipientur in terragiis de Parvo Louppeyo, et alii duo in terragiis de Chardongne. Hanc etiam elemosinam sine contradictione in perpetuum nichilominus solvere, post obitum meum, tenebuntur quicumque heredum meorum in predictis locis fuerint dominati, sicut in presenti cartula superius continetur. Ut autem hoc ratum et inconcussum in perpetuum perseveret, hanc donationem laudaverunt et approbaverunt filii mei Radulphus et Fridericus qui dictorum locorum, post me, primi constituti sunt heredes , de quorum assensu et consensu presentem paginam sigilli mei munimine volui roborari. Actum anno Domini millesimo cc°. XXX°. viijo.

LXXXIII.
1243 (n. st.), samedi, 10 janvier.

Lettre de ij. muis de bleif, froment et avoinne,

à panre en terrage de Rembercort en Verdunois, de par monssignor Hue Tenevet.

Ego Hugo Teneves", dominus de Arembercort, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego contuli in elemosinam perpetuam, pro remedio anime mee et antecessorum meorum , ecclesie de Sancta Ohilde duos modios bladi, ad mensuram de Condato, medietatem frumenti, et medietatem avene, percipiendos annuatim in lerragiis meis de Rembercort in Verdunois. Ut autem hec elemosina firma sit in perpetuum, rogavi dominum meum Theobaldum , comitem Barriducis, cum ego sigillum non habe[b]am, quod eam sigilli sui munimine

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Cité par Mr Natalis de Wailly dans sa « Notice sur les actes en langue vulgaire; » et en 1249, par André Duchesne, « Preuves de la maison de Bar, p. 30, 1. 20. »

roboraret. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo , quarto ydus januarii.

LXXXIV.
1229, octobre.

Lettre de l'acquest des deymes de Nuefville,

grosses et menues.

Ego Henricus, comes Barrensis, omnibus presentes litteras inspecturis notum facio, quod Herenicia de Septiniaco', laude et assensu meo, vendidit abbatisse et conventui de Sainte Hoult quicquid habebat in decimis de Novilla subtus Barrum, grossis et minutis. In cujus rei testimonium, ut istud ratum ac stabile habeatur, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini Mo. cc°. ixo. ?, mense octobris.

[ocr errors]
[ocr errors]

LXXXV.

1236 (n. st.), mars. Lettre d'un resault de froment à panre en ter

rages de Boroure de par Jacoumin d'Orne et Ysabel, sa feme. Ego Jofridus, dominus Louppeii, Campanie marescallus, omnibus presentes litteras inspecturis, notum facio quod dominus Jacobus d'Orne et Ysabels, uxor ejus, dederunt et concesserunt sanctimonialibus de Sainte Hoult in elemosinam perpetuam, unum rasum frumenti in terragiis de Boroure , quolibet anno accipiendum. Et ego de cujus feodo terragia movet, laudo et approbo istud donum; et ut ratum sit sanctimonialibus pre

[ocr errors]
[ocr errors]

1

[ocr errors]

Septiniaco, Septinaco, Sathenaco, Stenay (?), d'après M. Félix Liénard, dans son Dictionnaire topographique de la Meuse, p. 230, 1. 12. Son exemple de Septiniaco est tiré d'un diplôme de l'empereur Frédéric, de 1156.

? Une note manuscrite indique , - ce qui saute aux yeux, du reste, que cette date est une erreur du copiste qui a écrit M, cc. ix. au lieu de M. cc. xx. ix.

3 Ce Boroure est-il Boureuilles, dans l'arr. de Verdun ? ou Beurey, dans l'arr. de Bar-le-Duc? — Nous posons la question à qui voudra bien la résoudre.

dictis, litteras meas pandentes sigillo meo roboratas concessi, Datum anno Mo. cc°. XXX°. quinto, me[n]se martii.

LXXXVI. 1235 (n. sl.), mars.

Lettre qui touche au deyme de Sironcort

deleis Bauzeis.

5

Ego Henricus, comes Barrensis , notum facio universis quod in mea presentia constitutus, Robinus de Buci, fidelis meus, dedit in puram et perpetuam elemosinam ecclesie Sancte Ohildis quicquid habebat in decima de Sironcort' juxta Bauzeies, et hoc fecit laude et assensu meo, de cujus feodo movet dicta de. cima. In cujus rei testimonium et confirmationem presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum anno gracie mil. lesimo ducentesimo tricesimo quarto, mense martio.

LXXXVII.

1225. Lettre de vendage et d'achange que messires

Waultiers d'Erise, et Warins de Laymmont ont fait l'un contre l'autre. Notum sit omnibus futuris et presentibus presens scriptum inspecturis, quod dominus Walterus de Eyrise et Warnerus de Leymmont vendiderunt et escambiaverunt unam partem de terris in hunc modum, quod dominus Walterus de Erise et heredes sui pacifice possidebunt quicquid dictus Warnerus de Leymmont habet, et quicquid ipse expectat in Warinichaneto, scilicet : unam medietatem integram et quartam partem alterius medietatis sitas a confinio de Leymmont usque ad confinium de Braibant inter duos cheminos, usque ad molendinum de Braibant , et a parle versus Villers, quantum magna pirus supra magnum cheminum distat a prato de Maalant et a Sermont usque ad Campum Burgundi; tenebunt et dictus Walterus, heredes sui, prata inter Albummonte[m] et Warainchanetum. Extra hanc divisionem, remanebit supra dicto Warnero de Leymmont et heredibus suis quicquid sepe dictus Walterus habet et quicquid ipse expectat deforis Warinichanetum , exceptis quinque falcatis prati in Noronsart, et excepta sua parte quam habet in Poucheir. Ne etiam inter ipsos, quod absit, oriatur contentio supra quod modio bladi qui, post decessum uxoris domini Petri Gorzie heredibus domini Sairaceni jure hereditario debet succedere, sepe dictus Warinus nominatum modium bladi in alia terra quam supra nominata dictis heredibus domini Sairaceni tenebilur assignare. In cujus rei testimonium, ego Henricus, comes Barrensis , ad preces utriusque partis, salvo tamen jure heredum, presentem cartam sigilli mei appensione roboravi. Actum anno Domini Mo. cc. xx°. quinto.

1 Seraucourt.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

LXXXVII bis.

1233, novembre. Donation de l'Eglise de la vieille Sainte Hould.

Ego Felmarus, Tullensis archidiaconus, notum facio omnibus præsentes litteras inspecturis quod ego, pro remedio animæ meæ, ecclesiam Sanctæ Childis parochialem, tanquam archidiaconus patronus ejusdem loci, contuli et concessi abbatissæ et conventui monialium ibidem Deo servientium pleno jure in perpetuum possidendam, salvo jure ecclesiarum, videlicet collectis quæ in ipsa debentur annuatim pro Ecclesia Apostolica. In cu jus rei testimonium præsentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Datum anno millesimo ducentesimo tricesimo tertio , mense novembri.

(Ecriture du xviije siècle.)

LXXXVIII.

1236, juin. [Donation de l'Esglise de la vieille Sainte Hould.]

Rogerus, dei gracia Tullensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, veritati testimonium perhibere. Noverint universi ad quos presens pagina pervenerit, quod nos, inspecta

[ocr errors]

paupertate religiosarum dominarum ecclesie Beate Marie de Sancta Ohilde ibidem Deo servientium, ecclesiam Sancte Ohildis, laude et assensu Folmari ejusdem loci archidiaconi, abbatisse et conventui memorate ecclesie, Cisterciensis ordinis, concessimus in perpetuum possidendam, in omnibus et per omnia, jure nostro et archidiaconi salvo. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presenti pagine appensum. Datum anno Domini , Mo. cc. xxxvj., mense junio.

LXXXIX.

1239 (n. st.), février. Lettre de ce que dame Joete de Deulewardt do

nast à l'ecclise de Sainte Hoult, con li devoit a Wevincort.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ego, domina Joeta de Delewart, omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod ego, pro remedio anime mee et predecessorum meorum, libere et absolute contuli in elemosinam dominabus de Sancta Ohilde quicquid habeo apud Wevincourt, in terris, pratis et redditibus, et rebus aliis, exceptis hominibus ejusdem ville, hoc addito quicquid juris habeo in Roberto et heredibus suis, predictis dominabus contuli; et quia sigillum non habeo, sigillo comitis Barrensis de cujus assensu facta est elemosina, cartam istam roboravi. Actum anno Domini Mo. cc°. XXX° octavo, mense februario.

[ocr errors]

XC.

1230, octobre. Lettre de vj. muis de bleif moitange, à panre

en terrages de Laymont, de par monsignor Mile' de Bourmont. Ego Petrus, miles de Bormont, universis presens scriptum inspecturis, notum facio quod ego, laude et assensu Ameline

Sic, pour : Pierre. Mile est une erreur du copiste, qui eût dû traduire miles par chevalier, et ne point prendre pour un nom propre un simple titre honorifique.

« AnteriorContinuar »