Imágenes de páginas
PDF
EPUB

uxoris mee, et filiorum , et filiarum mearum, dedi in elemosinam sanctimonialibus Sancte Ohildis sex modios bladi in perpetuum in terragiis de Laymont, medietatem frumenti et medietatem avene; et si , forte, in dictis terragiis dictum bladum deficeret, dicte sanctemoniales accipirent in horreo meo apud Laymmont; et si ego dictum bladum in aliqua decima dictis sanctimonialibus sufficienti possem sustituere, ego dictus Petrus dictum bladum rehaberem apud Laymmont. In cujus rei testimonium presens scriptum sigilli mei munimine roboravi. Aclum anno Domini Mo. cc°. XXX°., mense octobris.

XCI1.
1233.

Lettre de l'acquest que les dames de Sainte

Hoult firent à monssignor Bertrant, chevalier de Longeville, de tout ce qu'il avoit en deyme de Ville devant Biaulrain.

[ocr errors]

Rogerus, Dei gracia Tullensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Universitati vestre notum facimus quod dominus Bertrannus, miles de Longeville, vendidit ecclesie monialium de Sancta Ohilde quicquid habebat in totali decima de Ville ante Biaurain , laude et assensu A..... uxoris sue, sicut in litteris domini Guillermi de Biaurain de cujus feodo dicta decima tenebatur, vidimus contineri. Nos autem venditionem hanc laudavimus, et in hujus rei testimonium presentes litterras sigilli nostri munimine roboravimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio.

XCII. 1239, juin.

Lettre qui touche au deymes de Nuefville gros

et menus, de par monsignor Symon, chevalier de Nuefville.

Ego Henricus, comes Barrensis , universis presentes litteras

'Titre rapporté à nouveau sous le n° C, p 82.

[ocr errors]

inspecturis notum facio, quod dominus Symon, miles de Novavilla prope Barrum, ad partes Jherosolimitanas profecturus, laude et assensu fratris sui domini Warneri, militis, a quo feodum movet, legavit in elemosinam Deo et ecclesie monialium de Sancta Ohilde, post decessum suum percipiendum, si tamen ipsum, - quod absit, - in hac peregrinatione decedere contigerit, quicquid habet in decimis grossis et minutis de dicta Novilla. In cujus rei testimonio et munimine, ad petitionem dicti Symonis, militis, presentem paginam sigillo meo roboravi. Actum anno Domini millesimo cc°. tricesimo nono, mense junio.

[ocr errors]
[ocr errors]

XCIII.

1229, juin.

Lettre recognoissant dou vendage dou deyme de

Ville devant Belrain que messires Bertrans, chevaliers de Long[e]ville, fit à l'ecclie de Sainte Hoult.

[ocr errors]

Ego Guillermus, dominus de Biaurein, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod dominus Berthrannus, miles de Longeville, in presentia mea constitutus, recognovit se vendidisse ecclesie sanctimonialium Sancte Ohildis que dicitur claustrum Beate Virginis, quicquid habebat in totali decima de Ville ante Biaurein, pro xl. libris pruvinensium fortium, laude et assensu A....... uxoris sue; et ego de cujus feodo dicta decima movet, et dominus Bauduynus de Salemenne, frater meus, de quo ipse Bertrannus tenebat, venditionem istam laudavimus et approbavimus. Promisit autem sepe dictus Bertrannus, miles, coram me, de dicta decima predicte ecclesie sanctimonialium contra omnes juri parere nolentes, legitimam garantiam portaturum. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini Mo. cc. xxixo., mense junio.

[ocr errors]
[ocr errors]

XCIV.

1253, le mercredi , 26 mars. [Droit de patronage à Maidières]. Frater Hugo, miseratione divina tituli Sancte Sabine presbiter cardinalis, Apostolice Sedis legatus , dilectis in Xpo. abbatisse et conventui monasterii Sancte Ohildis, Cysterciensis ordinis, Tullensis dyocesis, salutem in Domino. Religionis vestre sinceritas promereri dicitur ut petitionibus vestris benignum accomodemus auditum, et eas, quantum cum Deo possumus, ad exauditionis gratiam admittamus. Porrecta siquidem nobis ex parte vestra petitio continebat, quod dilectus in Xpo. Jacobus, prior fratrum predicatorum Metensium, de speciali mandato, Matelini de Maideriis, laïci, jus patronatus ecclesie Sancti Remigii de Maideriis, Tullensis dyocesis, cum pertinentiis suis, prout ad eumdem laicum spectabat, nobis et per nos monasterio vestro duxit , deliberatione provida, conferendum. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, quod ab eodem priore provide factum est in hac parte, ratum et gratum habentes, auctoritate presentium confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum Ejus, se noverit incursurum. Datum Colonie , vij. kalendarum aprilis, pontificatus domini Innocentii , pape iiiji., anno decimo.

[ocr errors]
[ocr errors]

XCV.
1233.

Lettres de recognoissance de l'acquest dou dime

de Nuefville desous Bar.

Rogerus, dei gracia Tullensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Universitati vestre notum facimus quod Heremitia de Septinaco? vendidit ecclesie mo

1 Voir plus haut, p. 72, note 1.

nialium de Sancta Ohilde quicquid in decimis de Novilla subtus Barrum habebat, laude et assensu domini comitis Barrensis, sicut in litteris ipsius comitis vidimus contineri. Nos autem venditionem hanc laudavimus et confirmamus; et in hujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine roboravimus. Actum anno Domini milesimo ducentesimo tricesimo tercio.

XCVI.

1246, mai. Lettres confermées de l'evesque de Toul, de dey

mes de Nuefville, de Mucey, et de Wassiencourt, gros et menus. Nos Rogerus, Dei gracia Tullensis episcopus, auctoritate pontificali confirmamus ecclesie Sancte Ohildis , Cistercinensis ordinis, quicquid habet vel habere dignoscitur in decimis grossis vel minutis parrochiarum de Nova Villa, de Muceyo, et de Wassiencourt, nostre dyocesis. Actum anno Domini Mo. cc°. quadragesimo sexto, mense mayo.

[blocks in formation]

Lettre de x. milliers de harens con nous doit

à Bolongne.

[ocr errors]
[ocr errors]

Nos Mahaud, comitissa Bolonie et Clarimontis, universis presentibus et futuris notum facimus, quod nos intuitu karitatis, et in remissione peccatorum nostrorum, et Johanne ?, filie nostre, et pro remedio bone memorie Philippi , condam comitis Bolonie, et liberorum nostrorum, necnon et antecessorum nostrorum , damus et in perpetuam elemosinam concedimus decem milia alectiorum abbatisse et conventui ecclesie Sancte Ohildis, Cysterciencis ordinis, Tullensis dyocesis, que nuper edificata est in terra comitis Barriducis, pro sustentatione propria dicte abbatisse et conventus, in festo beati Andree apostoli, in vice comitatu Wolonie percipiendorum. Et certo mandato dicte abbatisse et conventus, ad dictum terminum, et in dicto vicecomitatu Wolonie, secum litteras dicte abbatisse et conventus deferenti reddentur annuatim. Quod ut ratum et firmum in perpetuum permaneat, litteris presentibus sigillum nostrum duximus apponendum. Actum anno Domini Mo. cc°. XXX°. nono, mense aprili.

1 Cette Jeanne, fille de Philippe, dit Hurepel, fils de Philippe-Auguste, et de Mahaud, comtesse de Bologne et de Dammartin, épousa en 1245 Gaucher de Châtillon, seigneur de Montjai, et mourut sans lignée l'an 1251.

XCVIII.

1246 (n. st.), 30 janvier.

[ocr errors]

Lettre qui touche au deymes de Saint Geoire

et de Nuefville, gros et menus. Nos Theobaldus, decanus canonicorum Beati Maximi Barri. ducis, judex subdelegatus a priore Beate Marie de Vircuco, judice a domino papa delegato, universis presentes litteras vi. suris notum facimus, quod cum abbatissa et conventus Sancte Ohildis traherent in causam coram nobis, auctoritate predicta, dominum Milonem rectorem ecclesie de Sancto Georio et de Novavilla super dimidia parte grossarum decimarum parrochiatus earumdem villarum, idem rector, in jure coram nobis constitutus, recognovit dictam partem dimidiam decimarum ad ipsas pleno jure pertinere, et eas esse et fuisse in possessione predicte partis decimarum integraliter, nihil excipiens, neque novas, neque veteres decimas, exceptis decimis dotalitiorum, promittens se non inquietaturum vel molestaturum easdem super parte dimidia decimarum supra dictarum in futurum, super hoc juramento fidei corporaliter prestito. Supradictus vero rector ab eisdem abbatissa et conventu sepedictam partem dimidiam recepit coram nobis ad firmam, sub trecensu annuo quindecim modiorum bladi ad mensuram de Lineyo, et quinque solidorum fortium, videlicet quatuor et dimidii de frumento, trium siliginis, septem et dimidii avene solvendorum eisdem ab ipso, singulis annis, apud Novam villam, inter festum

[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinuar »