Imágenes de páginas
PDF
EPUB

paupertate religiosarum dominarum ecclesie Beate Marie de Sancta Ohilde ibidem Deo servientium, ecclesiam Sancte Ohildis, laude et assensu Folmari ejusdem loci archidiaconi, abbatisse et conventui memorate ecclesie, Cisterciensis ordinis, concessimus in perpetuum possidendam, in omnibus et per omnia, jure nostro et archidiaconi salvo. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presenti pagine appensum. Datum anno Domini, Mo. cco. xxxvj°., mense junio.

LXXXIX.

1239 (n. st.), février.

Lettre de ce que dame Joete de Deulewardt donast à l'ecclise de Sainte Hoult, con li devoit a Wevincort.

Ego, domina Joeta de Delewart, omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod ego, pro remedio anime mee et predecessorum meorum, libere et absolute contuli in elemosinam dominabus de Sancta Ohilde quicquid habeo apud Wevincourt, in terris, pratis et redditibus, et rebus aliis, exceptis hominibus ejusdem ville, hoc addito quicquid juris habeo in Roberto et heredibus suis, predictis dominabus contuli; et quia sigillum non habeo, sigillo comitis Barrensis de cujus assensu facta est elemosina, cartam istam roboravi. Actum anno Domini M°. cco. xxxo octavo, mense februario.

XC.

1230, octobre.

Lettre de vj. muis de bleif moitange, à panre en terrages de Laymont, de par monsignor Mile1 de Bourmont.

Ego Petrus, miles de Bormont, universis presens scriptum inspecturis, notum facio quod ego, laude et assensu Ameline

Sic, pour Pierre. Mile est une erreur du copiste, qui eût dû traduire miles par chevalier, et ne point prendre pour un nom propre un simple titre honorifique.

uxoris mee, et filiorum, et filiarum mearum, dedi in elemosinam sanctimonialibus Sancte Ohildis sex modios bladi in perpetuum in terragiis de Laymont, medietatem frumenti et medietatem avene; et si, forte, in dictis terragiis dictum bladum deficeret, dicte sanctemoniales accipirent in horreo meo apud Laymmont; et si ego dictum bladum in aliqua decima dictis sanctimonialibus sufficienti possem sustituere, ego dictus Petrus dictum bladum rehaberem apud Laymmont. In cujus rei testimonium presens scriptum sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini Mo. cco. xxxo., mense octobris.

XCI 1.
1233.

Lettre de l'acquest que les dames de Sainte Hoult firent à monssignor Bertrant, chevalier de Longeville, de tout ce qu'il avoit en deyme de Ville devant Biaulrain.

Rogerus, Dei gracia Tullensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Universitati vestre notum facimus quod dominus Bertrannus, miles de Longeville, vendidit ecclesie monialium de Sancta Ohilde quicquid habebat in totali decima de Ville ante Biaurain, laude et assensu A..... uxoris sue, sicut in litteris domini Guillermi de Biaurain de cujus feodo dicta decima tenebatur, vidimus contineri. Nos autem venditionem hanc laudavimus, et in hujus rei testimonium presentes litterras sigilli nostri munimine roboravimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio.

XCII. 1239, juin.

Lettre qui touche au deymes de Nuefville gros et menus, de par monsignor Symon, chevalier de Nuefville.

Ego Henricus, comes Barrensis, universis presentes litteras 'Titre rapporté à nouveau sous le n° C, p 82.

inspecturis notum facio, quod dominus Symon, miles de Novavilla prope Barrum, ad partes Jherosolimitanas profecturus, laude et assensu fratris sui domini Warneri, militis, a quo feodum movet, legavit in elemosinam Deo et ecclesie monialium de Sancta Ohilde, post decessum suum percipiendum, si tamen ipsum, quod absit, in hac peregrinatione decedere contigerit, quicquid habet in decimis grossis et minutis de dicta Novilla. In cujus rei testimonio et munimine, ad petitionem dicti Symonis, militis, presentem paginam sigillo meo roboravi. Actum anno Domini millesimo cc°. tricesimo nono, mense junio.

XCIII. 1229, juin.

Lettre recognoissant dou vendage dou deyme de Ville devant Belrain que messires Bertrans, chevaliers de Long[e]ville, fit à l'ecclie de Sainte Hoult.

Ego Guillermus, dominus de Biaurein, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod dominus Berthrannus, miles de Longeville, in presentia mea constitutus, recognovit se vendidisse ecclesie sanctimonialium Sancte Ohildis que dicitur claustrum Beate Virginis, quicquid habebat in totali decima de Ville ante Biaurein, pro xl. libris pruvinensium fortium, laude et assensu A....... uxoris sue; et ego de cujus feodo dicta decima movet, et dominus Bauduynus de Salemenne, frater meus, de quo ipse Bertrannus tenebat, venditionem istam laudavimus et approbavimus. Promisit autem sepe dictus Bertrannus, miles, coram me, de dicta decima predicte ecclesie sanctimonialium contra omnes juri parere nolentes, legitimam garantiam portaturum. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini Mo. cc°. xxix., mense junio.

XCIV.

1253, le mercredi, 26 mars.

[Droit de patronage à Maidières].

Frater Hugo, miseratione divina tituli Sancte Sabine presbiter cardinalis, Apostolice Sedis legatus, dilectis in Xpo. abbatisse et conventui monasterii Sancte Ohildis, Cysterciensis ordinis, Tullensis dyocesis, salutem in Domino. Religionis vestre sinceritas promereri dicitur ut petitionibus vestris benignum accomodemus auditum, et eas, quantum cum Deo possumus, ad exauditionis gratiam admittamus. Porrecta siquidem nobis ex parte vestra petitio continebat, quod dilectus in Xpo. Jacobus, prior fratrum predicatorum Metensium, de speciali mandato, Matelini de Maideriis, laïci, jus patronatus ecclesie Sancti Remigii de Maideriis, Tullensis dyocesis, cum pertinentiis suis, prout ad eumdem laicum spectabat, nobis et per nos monasterio vestro duxit, deliberatione provida, conferendum. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, quod ab eodem priore provide factum est in hac parte, ratum et gratum habentes, auctoritate presentium confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum Ejus, se noverit incursurum. Datum Colonie, vij. kalendarum aprilis, pontificatus domini Innocentii, pape iiiji., anno decimo.

XCV.
1233.

Lettres de recognoissance de l'acquest dou dime de Nuefville desous Bar.

Rogerus, dei gracia Tullensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Universitati vestre notum facimus quod Heremitia de Septinaco1 vendidit ecclesie mo

1 Voir plus haut, p. 72, note 1.

nialium de Sancta Ohilde quicquid in decimis de Novilla subtus Barrum habebat, laude et assensu domini comitis Barrensis, sicut in litteris ipsius comitis vidimus contineri. Nos autem venditionem hanc laudavimus et confirmamus; et in hujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine roboravimus. Actum anno Domini milesimo ducentesimo tricesimo tercio.

XCVI. 1246, mai.

Lettres confermées de l'evesque de Toul, de deymes de Nuefville, de Mucey, et de Wassiencourt, gros et menus.

Nos Rogerus, Dei gracia Tullensis episcopus, auctoritate pontificali confirmamus ecclesie Sancte Ohildis, Cistercinensis ordinis, quicquid habet vel habere dignoscitur in decimis grossis vel minutis parrochiarum de Nova Villa, de Muceyo, et de Wassiencourt, nostre dyocesis. Actum anno Domini Mo. cco. quadragesimo sexto, mense mayo.

[blocks in formation]

Lettre de x. milliers de harens con nous doit à Bolongne.

Nos Mahaud, comitissa Bolonie et Clarimontis, universis presentibus et futuris notum facimus, quod nos intuitu karitatis, et in remissione peccatorum nostrorum, et Johanne 1, filie nostre, et pro remedio bone memorie Philippi, condam comitis Bolonie, et liberorum nostrorum, necnon et antecessorum nostrorum, damus et in perpetuam elemosinam concedimus decem milia alectiorum abbatisse et conventui ecclesie Sancte Ohildis,

1 Cette Jeanne, fille de Philippe, dit Hurepel, fils de Philippe-Auguste, et de Mahaud, comtesse de Bologne et de Dammartin, épousa en 1245 Gaucher de Châtillon, seigneur de Montjai, et mourut sans lignée l'an 1251.

« AnteriorContinuar »