Imágenes de páginas
PDF
EPUB

B. R.1 Episcopis, mediantem quadragesimam2 statuimus; et tunc utraque pars, expositis suis in vestra præsentia rationibus, quod justitiæ ratio dictaverit, obtinebit. Interim autem præcipimus ut frater U.3 parochiam illam, de qua disceptatio fuerat, integrè, quietè, et absque alicujus contradictione obtineat. Tu vero frater Archiepiscope, supradictos Episcopos B. et R. parochiam ipsam occupare, aut pervadere, vel per se, vel per officiales suos nullo modo permittas. Dat. Laterani XIII. cal. Maii.

4

5

HONORIUS Episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio Henrico, illustri Anglorum Regi, salutem et apostolicam benedictionem. Frater noster Urbanus Landavensis Episcopus, ad apostolicæ sedis clementiam se in conspectu Willelmi Cantuariensis Archiepiscopi, gravatum fuisse asseruit. Cum enim de parochia sua ab Episcopis,10 videlicet Bernardo Sancti Deuui, et Ricardo Herefordensi, detenta justitiam quæreret obtinere non potuit. Ideoque Romanam audientiam, quæ oppressis commune suffragium est, appellavit, et terminum eis præteritum mediantem quadragesimam, ut in nostra præsentia de prædicta parochia quod ratio dictaret, sibi facerent, indixit. Ipsi vero venire contemnentes," nec etiam responsales miserunt. Nos ergo habito fratrum nostrorum consilio, denotatum 12 Urbanum Episcopum de parochia, unde causatio1s fuerat, salva justitia ecclesiarum Sancti Deuui et Herfortensis, investivimus; futuram mediantem quadragesimam2 utrisque statuentes, ut tunc utraque pars, nostro conspectui præsentata, quod jus

1 Pro Bernardo et Ricardo. E. 2 Mediante quadragesima. O. 3 Pro Urbanus. E. Optineat. H. 5 Parrochiam. O. 619 Aprilis, 1128.7 Karissimo. H. 8 Kantuariensis. H. 9 Sua deest. O. 10 Sic O. Episcopo. H. 11 Contempnentes. H. 12 Forte leg. prænotatum. B.. tio. B.

F

13 Forte leg. conques

2

tum fuerit valeat obtinere, tua igitur nobilitas ipsum fratrem U.1 Episcopum habeat commendatum, nec de parochiâ, de quâ eum investivimus, nec de aliis, sibi injuriam permittas; sed eum pro reverentiâ beati Petri, et nostrâ, manuteneas. Dat. Lat. XIII. kal. Maii.3

HONORIUS Episcopus, servus servorum Dei, Clericis et Laicis per parochias Ergic, Istratiu, Guhir, Cetgueli, Cantrebichan, constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Frater noster Urbanus Landavensis Episcopus Bernardum Sancti Deuui, ei Ricardum Herfortensem Episcopos, ut præteritâ mediante quadragesima super parochiis prænotatis ad nostram responsuri venirent præsentiam invitavit. Ipsi vero nec venerunt, nec responsales suos miserunt. Nos ergo ex deliberato fratrum nostrorum Episcoporum, et Cardinalium consilio, supradictum U.1 Landavensem Episcopum de præfatis parochiis investivimus; terminum vero1 tam B. et R. quam U.6 Episcopis proximam mediantem quadragesimam præfiximus, ut tunc utraque pars nostro conspectui præsentata, quod justitiæ ratio dictaverit valeat obtinere. Ideoque vobis mandando præcipimus, quatenus fratri nostro U.8 Landavensi obedientiam et reverentiam deferatis. Dat. Lat. xiii. kal. Maii.1o

HONORIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, Monachis, Capellanis, Canonicis, Waltero filio Ric." Briano filio Willelmi1 Comitis, Pagano filio Johannis, Miloni de Glocestria, Batrun filio Wil.13 Winbaldo de

1 Leg. Urbanum. E. 2 Investimus. 0. 3 19 Aprilis, A.D. 1128. 4 Vero deest. O. 5 Leg. Bernardo et Ricardo. E. 6 Leg. Urbano. E. 7 Ut tunc, supplentur e bulla præcedente. B. 8 Leg. Urbano. E. 9 Obedientia et reverentia. O. 10 19 Aprilis, A.D. 1128. 11 Leg. Ricardi. E. 12 Sic O. Willelmi deest. H. 13 Wil deest. O.

Badlon, Roberto de Candos, Ricardo filio Puntii, Roberto filio Martini, Roberto filio Rogeri, Mauritio filio Willelmi de Lundriis, et cæteris per Landavensem Episcopatum nobilibus, salutem et apostolicam benedictionem. Fama referente, comperimus quod matrem vestram Landavensem ecclesiam, contra honorem, et salutem animarum vestrarum ausu temerario expoliare, et eam adnichilare, præsumitur. Unde paterno affectu compatientes adversitati' vestræ per2 præsentia scripta mandamus, atque præcipimus ut quicquid in terris, decimis, oblationibus, sepulturis, et cæteris bonis, eidem ecclesiæ, aut aliis de ipsius parochia ecclesiis injustè tulistis, et detinetis, absque mora restituatis. Si enim reprehendendi sunt filii qui matrem carnalem inhonorant, et ei injuriam inferunt; multo magis qui3 spiritualem molestant, et bona ejus violenter deripiunt; et quod flagitiosum est, et Christiano nomine inimicum, venientes ad sanctorum limina, et ecclesiarum dedicationes, deprædari, affligere, et die etiam mercationis venientium et redeuntium boną auferre, et quosdam interficere, ferali more, non erubescetis. Ea propter vobis præcipimus, quatenus a tantis flagitiis omnimodis desistatis, et præceptis venerabilis fratris nostri Urbani Episcopi humiliter pareatis. Quod si contemptores extiteritis, canonicam quam ipse in vos promulgabit sententiam (auctore Deo) confirmabimus. Dat. Lat. XIII. cal. Maii."

6

HONORIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, Clero et Populo Landavensi, salutem, et apostolicam benedictionem. Venientem ad apostolicæ sedis clementiam,

1 Sic O. Universitati. H. 2 Per deest. O. 3 Quod. O. 4 Et deest. O. 5 Forte leg. erubescitis. B. 6 Venerabilibus. O. 719 Aprilis, A. D. 1128. Cal deest MSS., sed suppletur ex prioribus bullis. B.

venerabilem fratrem nostrum Urbanum Episcopum vestrum debitâ charitate recepimus. Ipsum itaque, cum gratiâ nostrâ,1 et literarum nostrarum prosecutione, ad vos remittentes, universitati vestræ mandamus, quatenus eundem fratrem nostrum UR. Episcopum benignè recipiatis, et ei tanquam proprio pastori, et animarum vestrarum custodi, obedientiam, et reverentiam humiliter deferatis, et velut Christi vicario pareatis. Ad recuperandas igitur possessiones et bona Landavensis ecclesiæ quæ distracta sunt, unanimiter, uti boni filii, præbeatis consilium et auxilium. Dat. Lat. XIVto. cal. Maii.3

HONORIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri W. Cantuariensi Archiepiscopo, apostolicæ sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem. Ex injuncta nobis as Domino ecclesiæ Dei cura et providentia, singulis suam debemus justitiam conservare, ut controversia, quæ inter fratrem nostrum Urbanum Landavensem Episcopum et ecclesiam Sancti Deuui, et Herfortensem, agitata est, juxta rationis et justitiæ tramitem terminetur, proximam mediantem quadragesimam terminum indiximus. Ne igitur prædictus frater noster U. Episcopus aliquid in veniendo ad nos, aut in aliis rebus incommodum, vel detrimentum sustineat, fraternitatis tuæ sollicitudo provideat. Dat. Laterani, non. Octob.8

HONORIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Henrico, illustri Anglorum Regi, salutem et apostolicam benedictionem. Ut liberius et sine querela servi Dei valeant divinis vacare obsequiis, controversiæ inter fratrem nostrum

1 Vestra. O. 2 Leg. Urbanum. E. 3 18 Aprilis, 1128. 4 Leg. Willelmo. E. 5 In. O. 6 Proxima mediante quadragesima, O. 7 Leg. Urbanus. E.

87 Octob. 1128.

Urbanum, Landavensem Episcopum, et ecclesias Sancti1 Deuui, et Herfortensem, agitatæ, terminum proximam mediantem quadragesimam, indiximus. Quocirca nobilitati tuæ mandamus, quatenus eidem U.2 Episcopo nullum in veniendo ad nos, aut rebus suis impedimentum aut incommodum facias, neque ab aliis inferri permittas. Dat. Lat. non. Octob.3

HONORIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Urbano, salutem et apostolicam benedictionem. Ad hoc in sancta matre catholica et universali Romana ecclesia, quæ justitiæ sedis est, ab auctore omnium bonorum Deo cognoscimus, constitutos ut suam ecclesiis omnibus justitiam conservemus, et siquid perperam gestum esse noverimus, rationis consilio ad rectitudinis tramitem reducamus: quatenus et quæ corrigenda sunt ordine judicario corrigantur, et quæ rectè statuta noscuntur, in sui vigoris robore perseverent. Proinde venerabilis frater Urbane, Landavensis Episcopé, anno præterito ad apostolicæ sedis clementiam veniens, te adversus Episcopos Bernardum Sancti Deuui, et Ricardum Herfortensem in præsentia fratrum nostrorum Willelmi Cantuariensis Archiepiscopi, apostolicæ sedis legati, et Episcoporum Angliæ de parochia episcopatûs tui ab eis detenta, querelam deposuisse asseruisti. Cæterum quia tibi gravamen sentiebas inferri, eos proxima tunc mediante quadragesima ut ad nostram venirent præsentiam tuis responsuri querimoniis invitasti. Ipsi vero præfixo termino, nec venerunt, nec responsales miserunt. Unde communicato fratrum nostrorum consilio, duorum testium assertione suscepta, te de parochia unde conquestio fuerat investivimus; salva tamen justitia

4 Con.

1 Sic B. Sancti deest. MSS. 2 Leg. Urbano. E. 37 Octob 1128. stitutos deest. O., sed habet et pro ea voce. 5 Et deest. O. 6 Ut deest. 0.

« AnteriorContinuar »