Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eo quod dictus episcopus proponebat suum episcopatum bene fundatum in domanio, feodis, retrofeodis, redditibus et possessionibus potissime in dicta civitate Albiensi, ubi habebat omnem juridictionem, altam, mediam atque bassam, quibus usus fuerat à tanto tempore quod de contrario hominum memoria non extabat, videntibus et scientibus defensoribus memoratis, creando consules in dicta villa, juramento recipiendo ab eisdem in dictos consules ac alios omnes habitatores dicte ville, juridictionem in omni causa habendo et eam exercendo et licet minores clamores antiquitus ad frotarios jure preventionis una cum dicto domino episcopo communes pertinuerint, dicti tamen frotarii à dicto episcopo tenebant quiquid habebant in prefata civitate; habueramus quoque nos et predecessores nostri jus dictorum frotariorum, propter quod fuerat controversia inter predecessores nostros et prefatum episcopum et finaliter per certum comissarium habentem super hoc potestatem, fuerat ordinatum quod dictus episcopus omnem juridictionem in dicta villa posset exercere et dicta ordinatio per B. Ludovicum, anno M CC LXIV., confirmata; declarando causas in quibus episcopus suam juridictionem posset exercere et ordinando unum solum baiulum pro dictis minoribus clamoribus, qui juraret episcopo non minorare ejus jura et quod dictus baiulus in omni causa foret justiciabilis episcopi antedicti; quodque contra predicta nullo modo molestaretur episcopus, et facta in contrarium nobis non prodessent vel episcopo nocerent, et illud confirmaverat bone memorie Philipus filius dicti B. Ludovici; virtute quorum omnium, et ante compositionem et confirmationem prefatas et post, dictus episcopus et sui predecessores suis juribus usi fuerant, creando ministros et consules qui jurabant episcopo servare jura sua, habendo palum, pilorem atque furcas, omnem juridictionem temporalem exercendo et juramentum fidelitatis à sindico comunitatis Albiensis, nomine dicte communitatis faciente, recipiendo in suo jocundo adventu, proclamationes ex nomine episcopi fieri ac omnia explecta justicie faciendo. Et nichilominus prefati defensores domino episcopo contradicente in prejudicium dicti episcopi et jus juridictionis temporalis fecerant multa explecta tam in civilibus quam criminalibus, cognoscendo de homicidio facto per unum de clientibus nostris in dicta civitate, de quadam projectione aque immunde, de quadam materia à dicte civitatis quadam carreria sive vico expellenda, in casibus et in commotionibus cognoscendo; nec non confratriam B. Ludovici in dicta civitate faciendo et dictis confratribus salvam gardiam concedendo, ac etiam de numero clientium nostrorum qui sunt bene quadraginta ubi unus sufficere debet, qui adhuc deberet esse justiciabilis dicti episcopi, ut dicebat, in adjudicando etiam sive decernendo alimenta cuidam nomine Chicardi. Impediunt insuper dicte gentes nostre dominum episcopum cum vult cognoscere jure preventionis supra minoribus clamoribus vel aliter qualitercumque contra aliquem de servientibus nostris; prohibent

etiam dictis servientibus ferre testimonium in curia domini episcopi et preconisationes fieri faciunt nomine nostro gentes nostre; faciunt etiam plures locumtenentes et cognoscere volunt de falsa moneta; propter que coram carissimo germano nostro, duce Bituricensi defuncti carissimi patris nostri locumtenente in partibus occitanis querimoniam fecerat dictus episcopus et à dicto locumtenente commissarium impetraverat pro informatione super premissis. Quibus se opposuit prefatus episcopus; propter que appellaverant dicti consules.

Tandem dicta appellatione cum toto processu ad curiam nostram remissa et dictis partibus auditis, dicebat episcopus quod dicti consules juridictionem suam turbaverant, cognoscendo de consule qui arma portaverat et aliqua crimina commiserat, de quodam qui commotionem fecerat ac de uno qui dictis consulibus male compotum reddiderat et suspendendo duos pillardos captos et adductos in dicta civitate. Dictis procuratore nostro, sindico et consulibus proponentibus ex adverso nos et predecessores nostros omnem juridictionem civilem et criminalem et supra casibus dependentibus ab eisdem in dicta civitate Albiensi à tanto tempore habuisse et ita usi fueramus, videntibus episcopo et suis gentibus, potissime in officiaros nostros, tam agendo quam defendendo, omnem juridictionem exercueramus et in dicta civitate semper habueramus et habuimus sigillum quo usi fueramus recipiendo per gentes nostras contractus et compellendo habitatores dicte ville, etiam per nos vel senescallum nostrum Carcass. in jocundo adventu nostro juramentum fidelitatis à sindico habitatorum et pro habitatoribus dicte ville; habendo et ibidem pedagium seu leudam, vigerium, officiarios atque servientes, predictam juridictionem observando, dando tutorem vel curatorem et decreta, ponendo in possessione ex primo et secundo decreta cognoscendo; dicebant insuper predicti defensores quod in dicta villa Albiensi in honorem B. Ludovici erat quedam confratria que consueverat à nobis et nostris locumtenentibus salvam gardiam impetrare et dicta salva gardia uti et ita in registris sub patrimonio nostro factis poterat reperiri et erant dicti confratres in possessione et saisina dicta salva gardia utendi et per nos aut nostros predecessores in dicta salva gardia atque usu custodiendi. Habebant etiam consules cognitionem seu noscionem in certis casibus sicut cognoscendo super aspectibus et stillicidiis et ab ipsis ad gentes nostras appellari debebant et etiam atque debent fieri proclamationes que fecerint in dicta civitate, nominando consules, et probos, nisi quando ex parte nostra pro aliqua ordinatione nostra regia contingerit proclamare, vel quando temporalitas dicte ecclesie est in manu nostra vel in manu capituli dicte ville, in inquesta civili sive criminali per gentes dicti episcopi facienda, vocari, ac in creatione notariorum ordinandorum per episcopum debebant consules; juridictionem habebant atque habent statuta faciendo supra venditione vinorum et ordinatione laborantium

et faciendo custodes vinearum, pontenarios et proclamari quod vici mundentur, imponendi tallias pro commodo ville, capiendi etiam panem minus parvum aut carnes corruptas et salvamgardiam dictis confratribus confratrie B. L. concessam et de qua usi fuerant debere manere; dicitur etiam episcopum se juvare non posse; dicitur etiam si opus esset nos etiam remanere debere in possessione et saisina totius juridictionis et justitie alte medie et basse solum et insolidum in dicta villa Albiensi, exceptis certis casibus in quibus consules habent juridictionem; ipsos etiam consules debere custodiri in suis juribus et usibus et dictum sindicum nomine confratrie et singulorum fratrum habendi et utendi dicta salva gardia nostra omnibus juribus, excellentiis, protectionibus et exceptionibus que ad causam dicte salve gardie possunt et debent pertinere. La suite manque.) Datum Parisiis in parlamento nostro, die XVII maii anno M. CCC. LXVIII. ( Archives de l'hôtel-de-ville d'Albi.)

Ce procès fut renouvelle et termine' sous M. d'Amboise en 1490. Cet évêque se plaignait de ce que plusieurs habitans d'Albi faisant partie de cette confrérie voulaient se soustraire à son pouvoir, se disant placés sous la sauvegarde du Roi et prétendant n'être soumis qu'à la jurisdiction du Viguier et du Juge royaux.

N.° XIV. 1278.

Le mercredi avant la St.-Jacques, 1278. — Ordonnance du juge de la cour de Bernard, évêque d'Albi, donnée à la réquisition des Consuls de ladite ville, portant que ceux qui seraient surpris en adultère courraient tous nuds dans les rues de ville et qu'après l'exécution du jugement, leurs habits et leurs biens leur seraient rendus. Noverint universi hoc præsens instrumentum publicum inspecturi quod anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo die mercurii ante festum Beati Jacobi apostoli, ad requisitionem consulum et aliorum proborum hominum civitatis Albiæ, magister Guillelmus Veziani, judex curiæ secularis reverendi patris domini B. dei gratia episcopi Albiensis, decrevit visis instrumentis libertatis dictæ civitatis et auditis pluribus testibus tam de famâ quam de consuetudine, quod si duo fuerint capti in adulterio current ambo nudus cum nuda per civitatem Albiæ, facto cursu, sicut moris est, vestes eorum et alia bona restituantur eisdem. Actum Albiæ in carreria publica coram dictâ curià anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo die quo suprà in presentiâ et testimonio Philippi Oalrici militis, Guillelmi Pogeti, Pontii Hugonis, Raimundi Boizezo, Bernardi Fenassa, Bernardi Ramundi, Isarni Raynaldi, Philippi Amati et plurium aliorum et mei Laurentii Oalrici publici notarii Albiensis qui hoc scripsi et signo meo signavi. / Bibliothèque Royale. Recueil ms. de Doat. Tit. de l'hôtel de ville d'Albi.)

(Communiqué par M. Gustave de Clausade)

[blocks in formation]

La cour temporelle, présidée par Dominique de Florence, condamne, sur l'avis des prud'hommes, Huguette Balmas, accusée du double crime d'infanticide et d'adultère, à être placée dans un baquet attache à la queue d'un roussin, pour être traînée dans les rues de la ville et pendue ensuite aux fourches patibulaires de St.-Amarand.

« Quod dicta preventa die fori palam et publice, ipsa existente in vaseo fusteo ad caudam rossini ligato, per carrerias consuetas civitatis Albie trahatur tuba precedente et maleficia per ipsam commissa manifestante, et ut deinde per collum suum suspendatur in furchiis patibularibus de Sancto Amarando dicti domini nostri episcopi, taliter quod moriatur. »

(Archives de l'hôtel-de-ville d'Albi. )

Exécution d'un blasphemateur.

L'an M. CCCC. XLVI e lo darrier jorn dabrial foc facha justitia ad Albi dun apelat Johan del Bruel aliter Triolo bayle de Santenac, per los officiers de la cort del rey. Foc jutjat et foc stacat al pilar de la cort del rey davan la carrieyra, tot nut, e foc li traucada la lengua per lo borreu de Salvagnac am un fer caut, e mero li un grafic per la lengua et daqui parten sen tirero per lo lonc de la vila daqui a la porta del Biga tot nut, e foc menat à Saliers e correc la vila de Saliers, e apres foc stacat en un pal et aqui li foc ostada laurelha. Es aco foc fach per los officiers del rey nostre senhor, car era renegador de Dieu et avia parlat dezonestament del rey nostre.

( Archives de l'hôtel-de-ville.)

Lan dessus dig à XXVI de juin, foc facha justicia ad Albi per Mors lo viguier et juge reals dalbi de hun apelat Peyre Pradal afanayre et abitan de Lavaur, e foc condamnat à estre pendut per la gorga; e tal foc fach. Foc mes al secestre al ont foc pendut huna ves hun apelat Bertrand de Cossanh, que foc lo jorn de Sant Johan-Batista.

Exécution de plusieurs individus accusés d'avoir communiqué la peste.

Lan dessus (1521) en lo mes de........ per lo prevost des mareschaux appelat mossur de la Vouta forec faita justisia de ung Peyre Cogoros et de Guilhem et de una appellada la Carrenlhayer, per so que lor forec impousat que a causa

de la pesta que reniava, els als despens de la vila foro logats per netejar et ensebelir los que morian de la pesta, et en netegan la vila, metian la pesta per la vila la ont lor plasia et a causa de so dessus, lo dich Guilhem forec pendut en una roda al mech de la plassa am tres layrons que foro menats de Monesties la ont era payre et filh, et foro totz pendutz, may ung autre dal Lemosy que forec pres a Lescura que avia agudas tres molhers ho quatre et aussi se mainava de semenar la pesta coma los dessus et totz cinq foro penduts et stranglatz en la dicha roda, en lodich jorn, dins tres horas et la dicha Carrenlhayer et Cogoros foro escarteyratz. Et sia memoria que en lodit an foro pendutz et stranglatz en lo nombre de seize ho dex sept que ero ribaux, murtriers et agresseurs de camys et en testimony de veritat ieu dejoutz script me soy aissy signat: Servientis, notari.

Les registres de la mairie font aussi mention de l'exécution d'un jugement de la cour de l'Evêque, rendu en 1290 contre un nommé Salomon, de Mioles, condamné à être traîné par la queue d'une vache, décapité et brûlé ensuite sur la place du Vigan. (1290, Cartulaires de la mairie.)

N. XV (Bis)

Jugement rendu en 1411 par la cour de l'Évêque, sur la déclaration d'un jury composé de vingt prud'hommes.

Explicatis per ipsum judicem probis hominibus titulo perventionali superius inserto et probatis tam super deffensionibus traditis per dictum perventum quam etiam probatis pro intentione curie; postmodum vero habito et recepto juramento corporali a dictis proceribus per dominum judicem et a quolibet ipsorum juxta articulum consuetudinis Albie, de bene consulendo ipsum super dicta sententia ferenda; demumque habito colloquio super predictis inter ipsos proceres infra dictam curiam et in absentia dicti domini judicis, postmodum ipsi proceres dicto domino judici organo Guilhelmo de Montealazaco dixerunt et retuleruut quod ipsi viderant et palpaverant totum negotium inqueste, quo viso et palpato, considerantes tempus et horam quibus dominus Stephanus fuit repertus in domo habitationis dicti Ramundi perventi, armatus; considerantesque etiam crimen dicto pervento impositum non fuisse probatum eo modo quo fuit impositum, et cum in dubio melius sit noscentem absolvere quam innocentem condempnare, eidem judici consilium dederunt et portaverunt consilium organo quo supra dixerunt ipsum Ramundum a sibi impositis absolvendum et per dictum dominum judicem absolvi debere; deindeque

« AnteriorContinuar »