Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dicto episcopo et successoribus suis episcopis Albiensibus perpetuo omnia proxime supra scripta prout sunt superius limitata quæ eidem episcopo et successoribus suis tanquam de pertinentiis civitatis Albiæ, volumus per præsentem compositionem perpetuo remanere jus quod vobis infra dictos terminos competit, quocumque modo, quacumque occasione vel causa in eundem episcopum ejus successores ex certa scientia transferentes retento nobis et successoribus nostris in prædictis omni jure quod nobis in civitate Albiensi et ejus pertinentiis competit per compositionem olim habitam, inter carissimum dominum genitorem nostrum Ludovicum claræ memoriæ regem Francorum super jure et justitia quæ debemus habere in civitate Albiensi, cum episcopo dicti loci quod vero est, ultra dictos terminos versus ipsum nostrum novum prædictum dicto Bertrando remanebit in ejusdem castri jurisdictione, territorio, et districtu, et præfatus episcopus pro se et successoribus suis et ecclesia Albiensi donavit, cessit perpetuo, et quitavit dicto Bertrando hæredibus et successoribus suis omne jus quod ipse pro ecclesia Albiensi habet vel habere potest, in mero et mixto imperio, et omnimoda jurisdictione, et alta et bassa justitia, ultra dictos terminos versus ipsum castrum novum de Bonafos supradictos salvo sibi et successoribus suis episcopis Albiensibus, et ecclesiæ Albiensis jure feudi et retrofeudi dicti castri novi de Bonafos, et proprietatibus, censibus, servitis et terris, si quos habet in dominio et districtu dicti castri, ultra terminos supradictos nec non cogendi illos qui terras vel loca aliqua tenerent ab eo et ecclesia Albiensi ad census solvendum, secundum quod in illis partibus fieri consuevit, retento etiam in omnibus decimis jure suo, et salvo in aliis jure nostro et jure in omnibus alieno, ut autem prædictæ ordinationes et concessiones, libertates, et gratiæ presentibus litteris contentæ robur obtineant perpetuæ firmitatis, inhibemus ne per officiales nostros aut hæredum et successorum nostrorum quorumcumque contra prædicta et contra compositionem olim habitam inter carissimum dominum et genitorem nostrum Ludovicum claræ memoriæ regem Franciæ, et dictum episcopum Albiensem olim super juribus ipsius episcopi, et nostris in civitati Albiensi, et ejus pertinentiis habitam aliquid attemptetur et si per impressionem vel alias quoquomodo per gentes nostras hæredum vel successorum nostrorum factum sit vel fiet in posterum contra prædicta vel aliquo prædictorum, volumus quod per hoc nobis hæredibus et successoribus nostris jus aliquod in possessione vel proprietate aliquatenus acquiratur, sed attemptata seu facta contra prædicta hujusmodi, volumus habere totaliter pro infectis et quod prædictæ ordinationes, concessiones, libertates et gratiæ, nec non compositiones suum perpetuo robur obtineant firmitatis, salvo in aliis ut dictum est jure nostro, et jure quolibet alieno. Et ut præmissa perpetuæ stabilitatis robur obtineant, præsentem paginam sigilli nostri auctoritate

et regni nominis caractere inferius annotato jussimus communiri. Actum Parisiis, anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo mense februario, regni vero nostri anno decimo tertio; astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo. S. Rotberti ducis Burgundiæ Camerarii, S. Johannis Buticularii, S. Imberti Constabularii; data vaccante Cancellaria. In cujus visionis et inspectionis testimonium, et ad majorem firmitatem de præmissis habendam ubilibet, nos Thomas de Valle Regeris prædictum sigillum majus auctenticum dicta vicariæ apponi fecimus inpendenti, anno et die prædictis. / Archives du Royaume. Document communiqué par le Ministre de l'instruction publique.)

N.OS LVII ET LVIII.

Nous possédons plusieurs actes de la fin du XIIe siècle et du commencement du XIV • relatifs à des différents entre l'Evêque d'Alhi et les Comtes de Castres au sujet du partage et de la jouissance des biens confisqués à divers Hérétiques Albigeois. Il serait peu intéressant de les rapporter ici.

Anno 1255.

[ocr errors]

N.o LIX.

Episcopus Albiensis dat sequentes litteras inquisitoribus.

Viris venerabilibus et discretis in Christo carissimis fratri Johanni à Sancto Petro et fratri Reginaldo de Carnote inquisitoribus heretice pravitatis in civitatibus et terris nobilis viri Comitis Tholosani auctoritate apostolica deputatis, Bernardus permissione divina episcopus Albiensis salutem, etc. Discretioni vestre plenam in Domino fiduciam habentes vobis duximus concedendum ut in diocesi Albiensi possitis indulgentias dare sicut vobis videbitis expedire, sortilegos, manuum injectores in clericos et alios generaliter peccatores absolvere et eis indulgentiam viginti vel etiam quadraginta dierum concedere. Datum Galliaci anno 1255.

(Ex manuscripto Carcassonensi.)

N. LX.

Lettre d'Innocent IV en date du 2 mars 1248, permettant à l'Evêque d'Albi de commuer en une amende les peines des Hérétiques condamnes, qui consentiraient à se croiser pour aller dans la Terre-Sainte.

Innocentius, Episcopus servus servorum Dei.

Venerabili Fratri episcopo Albiensi, salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut accepimus nonnulli in terris domini dilecti filii nobilis viri Philippi de Monte

forti cruce signati, et nobilis viri Ph. de Monteforti patris ejus, subjecti agentes injunctam ad tempus eis pro heresi penitentiam, muro clausi existant, alii vero in signum penitentie crucem ferre ad tempus similiter teneantur, nos fraternitati tue presentium tenore committimus ut si tales voluerint signum crucis assumere ac in terre sancte subsidium personaliter proficisci, possis hujusmodi eorum penitentias in dictum subsidium commutare.

Datum Lugduni 6o nonas martii pontificatus nostri anno V.

(Manuscrit de la Bibliothèque d'Albi.)

N. LXI.

Lettre du Pape Innocent IV, du 16 mai 1244, à Raymond VII, Comte de Toulouse, levant l'excommunication lancée contre ce Comte par les Inquisiteurs de l'ordre des Frères prêcheurs, sur l'avis de plusieurs Evêques, au nombre desquels figure l'Evêque d'Albi.

Innocentius episcopus servus servorum Dei.

Dilecto filio nobili viro Raimundo comiti Tolosano, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum nuper te reconciliatum ecclesie in plenitudinem gratie apostolice sedis et nostre duxerimus admittendum nobilitatis ac devotionis tue votis libenter annuimus et tibi quem honorare ac prosequi prerogativa favoris proponimus in his que digne deposcis nos favorabiles quantum cum deo possumus, exhibemus. In nostra siquidem proposuisti presentia constitutus quod cum fratres Ferrarius et S. Raimundi ordinis predicatorum inquisitores contra hereticos auctoritate apostolica deputati, aliquorum forsitan suggestione malevola circumventi, dum te circa quosdam hereticos puniendos negligentem arguerit fautorem defensorem et receptatorem hereticorum te injusta interpretatione notaverint ac propter hec in te post appellationem ad sedem apostolicam legitime interjectam excommunicationis sententiam de facto duxerint promulgandam, nos eandem sententiam licet eam ex causis legitimis nullam assereres relaxari, per venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Barensem fecimus ad cautelam ne vero ex hiis aliquid tibi detractionis ab emulis impingi valeat in futurum nobis humiliter supplicasti ut predictas interpretationem et sententiam quatenus processere de facto ea tenus revocare paterna sollicitudine curaremus. Nos igitur honori tuo saluti atque fame consulere cupientes, quem filium reputamus catholicum et fidelem tam predictam interpretationem quam sententiam et quidquid secutum est ex eis de fratrum nostrum consilio, auctoritate presentium revocamus, decernentes quod sententia et interpretatio predicte pro nullis in posterum habeantur; eadem auctoritate omnem infamiam, si qua ex premissis orta est, penitus abolentes, ita quod

nullum tibi aut heredibus tuis possit in posterum hac occasione prejudicium generari, ac nihilominus statuentes ut si quid contra hoc à quoquam attemptatum fuerit, nullius penitus sit momenti.

Tenor autem predicte interpretationis ac sententie talis est :

In nomine Domini nostri Jesu Christi, amen. Sit cunctis presentibus manifestum indubitatumque futuris, quod nos fratres Ferrarius et S. Raymundi ordinis predicatorum inquisitores heretice pravitatis in Narbonensi, Biterensi, Carcassonnensi, Ruthenensi, Albigensi, Eluensi de auctoritate apostolica constituti, habito diligenti concilio reverendorum Patrum P. Dei gratia archiepiscopi Narbonensis et D. eadem gratia episcopi Albiensis et aliorum prelatorum nec non et aliorum prudentum virorum per sententiam definitivam meritis suis exigentibus, condempnavimus multos milites et alios homines in terra viri nobilis R. comitis Tolosani tamquam hereticos et in terra Regis Francie et aliorum quosdam alios qui ad terram dicti comitis fugientes ibidem publice receptantur et condempnati in terra ejusdem ibidem publice commorantur, bonis eorum per supradictum comitem minime occupatis, propter quod admonuimus diligenter ac legitime comitem supradictum ut bonis eorum occupatis de supradictis hereticis condempnatis purgaret legitime terram suam et de ipsis faceret quod deberet; quod supradictus comes facere non curavit sed fuit et est in periculum anime sue et contemptum ecclesie et magnum catholicorum scandalum in hoc valde negligens et remissus, quod etiam facere tenebatur proprio juramento. Cum igitur negligere cum possit perturbare perversos, nihil aliud sit quam fovere, nec caret scrupulo societatis occulte qui manifesto facinori desinit obviare, nos fratres F. et S. supradicti inquisitores, requisito et habito concilio quam plurium archiepiscoporum et episcoporum, aliorum prelatorum nec non et aliorum prudentum virorum, supradictum R. comitem Tolosanum excommunicamus et anathematisamus tanquam fautorem, defensorem el receptatorem hereticorum, tradentes corpus ejus satane in interitum carnis ut spiritus ejus salvus sit in die domini nostri Jesus Christi. Lata fuit hec sententia octava idus junii apud Carcassonem, presentibus venerabilibus patribus P. Dei gratia archiepiscopo Narbonensi et Guidone archidiacono Carcassonnensi et J. de Gradanio, procuratoribus Domini C. episcopi Carcassonnensis et capitulo Carcassonnensí et abbate sancti Hilarii diocesis Carcassonnensis et Pontio Priore provinciale fratrum predicatorum et pluribus aliis, anno domini 1242. Nulli ergo ommino hominum liceat hanc paginam nostre revocationis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani 17 Kal. Junii Pontificatus nostri anno 1o.

(Manuscrit de la Bibliothèque d'Albi. )

N.° LXII.

Récit d'un Frère prêcheur du couvent d'Albi, sur les événemens qui eurent lieu dans cette ville de 1302 à 1308.

Notandum est hic presentibus et posteris incidenter ne horrescant perpeti adversos casus, quod temporibus istis insurrexerunt multi hereticales de genere hereticorum de Albia et de Cordua confederati cum Carcassonensibus in malum, conveneruntque in unum contra officium inquisitionis et contra inquisitores hereticæ pravitatis nec non contra D. Bernardum de Castaneto, episcopum Albiensem, occasione et causa quod condemnaverat quosdam de Albia et Cordua et de quibusdam locis aliis diocesis Albiensis pro crimine heresis de quo confessi fuerant et convicti, calumniantes et impugnantes multipliciter sententias et judicium eorumdem opponentesque difficultates et obstacula ne procederent amplius contra quosdam alios de dictis locis qui restabant et erant accusati et suspecti de heresi vehementer totis conatibus inhiantes et processus inquisitorum et episcoporum inficiarent et difamarent totamque patriam contra ipsos inquisitores et episcopum cum multis falsis suggetionibus et difamationibus concitarent, quosdam falsos et convictos rotulos nomine inquisitorum et episcopi difugarent per villas et castella in quibus dicebantur multorum vivorum et defunctorum nomina contineri qui erant innocentes et innoxii in multitudine incredibili et alia inaudita ut sic Corda plurium concitarent; feceruntque in populo seditionem maximam conatique sunt dominum regem et reginam totumque regis concilium ac ejus curiam concitare sub specie pietatis, pretendentes iniquitatem inquisitorum et episcopi ac processum eorumdem condemnantorum justificantes et catholicos asserentes. Sed mentita est iniquitas sibi et in finem veritas non defecit missique sunt à domino Philippo rege Franciæ ad procurationem ipsorum hereticalium ad partes istas cum regia potestate, D. Johannes de Pinquonio vicedominus Ambranensis et Ricardus Nepotis reformatores sub quibus multiplicata sunt mala in terra contra officium inquisitionis, inquisitores et episcopum; et plures additi sunt ad eos et ipsi facti sunt aliis ad firmamentnm malicie et inquitie cæperuntque hæreticales tunc cornua erigere ac sævire gravius et insanire amplius. Fuitque sub ipsis inquisitionis officium multipliciter perturbatum et impeditum, fueruntque capti aliqui ministri inquisitionis de mandato vice comitis et carceres inquisitorum invasi et plures comminationes et minæ multiplices inquisitoribus et ministris inquisitionis et amicis et episcopo Albiensi sæpius intentatæ in partibus Albiensibus et Carcassonensibus et Tholosanis et clamabant contra eos; ah proditores. Bona quoque temporalia episcopi procurantibus hæreticalibus fuerunt occupata ac decime propter quosdam qui se dicebant nobiles usurpatæ

:

« AnteriorContinuar »