Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et contra episcopum memoratum redeuntem ad suam sedem Albiensem de Tholosa quo iverat hac de causa, cum appropinquaret ad civitatem exierunt de civitate homines et mulieres, turba coadunata et colligata in malum, clamantes contra eum : Ad mortem, ad mortem, moriatur proditor, moriatur ; fuitque invasus ab eis et ignominiosis verbis ac vituperiis saturatus ; qui e contrario pastor bonus bene dicebat more episcopali, exemplo salvatoris qui cum malediceretur non maledicebat, cum pateretur non comminabatur, patienterque omnia toleravit nullius postmodum ultionem requirens sed magis cruori ipsorum compatiens et condolens ex animo clementer indulsit, sciens quod beati sunt qui persecutionem patiuntur. Prius autem socios suos qui secum erant armaverat sermonibus valde bonis et eis inhibuerat sub pœna sui amoris et anatematis ut ipsum in casu illo defenderent vi armorum aut alias alicui vim inferrent sed cum tunc interfici cernerent ant trucidari, ad dominum clamarent: Te Deum laudamus, etc., asserens se mori spontaneum et paratum pro justicia fidei quam fecerat et tenebat. Fecerat quoque domicellos omnes suos deponere enses et gladios coram seipso ante introitum civitatis eratque videre hinc gaudium hinc lamentum. Actum est hoc anno domini 1301 tertio idus februarii.

Itaque mala apposuerunt adversarii; Fratres predicatores eadem de causa ubique persequi et molestare et vituperiis ac injuriis lacessere ac publice diffamare et verbum domini in ore ipsorum impedire in tantum quod in ipsa civitate Albie Fratres predicatores qui iverant dominica prima in adventu domini anno 1302 ad ecclesias Sancti Salvii et Sanctæ Martianæ et alibi ad prædicandum verbum dei fuerunt ejecti turpiter et publice de ecclesiis et aliqui depositi et demissi de locis in quibus ad proponendum verbum dei se preparabant et quidam ipsorum qui prædicabat fuit violenter extractus et ejectus de ecclesia Castri veteris..... Clamabaturque contra fratres ah proditores, ah proditores, moriantur, moriantur et ita cum vituperiis et contumeliis vix permissi sunt redire ad conventum nec ex tunc permissi sunt in ecclesiis civitatis Albiæ de quinque aut sex annis verbum dei populo prædicare nec fratres bene audebant ire per civitatem quin maledicta et vituperia contra se conjecta audiebant. Subtraxerunt Albigenses Fratribus prædicatoribus omnes elemosinas et sepulturas et alia beneficia et obsequia pietatis et subsidia charitatis nec veniebant ad ecclesiam fratrum ad videndum Corpus Christi.

Ad hunc dementiæ cumulum ampliorem et notam suæ perfidiæ quam defendebant fecerunt sacrilegi deleri imagines et scripturas sancti Dominici confessoris et sancti Petri martyris à latere crucifixi de portali civitatis Albiæ quæ est juxta fratres feceruntque ibidem loco ipsorum sanctorum depingi imagines prefati vicedomini et archidiaconi mortalium peccatorum cum duobus hinc et inde peccatoribus advocatis; scilicet Petro Probi de Castris et Arnaldo Gratia de Albia.

Conventum quoque fratrum pluries invaserunt et hortos intraverunt et spoliaverunt ei multas molestias et damna fratribus intulerunt et vituperiis affecerunt quæ longum esset hic per singula enarrare et alicubi latius sunt notata sed fratres egentes et angustiati et afflicti cum multa patientia quæ eis valde necessaria fuit æquanimiter portaverunt nec eis defuit qui deesse non potest deus adjutor.

Ceperunt autem prædicta mala publice apparere anno domini 1301 profeceruntque in pœnis per septem vel fere octo annos continuos quibus persecutio perduravit.

(Extrait d'un manuscrit de 1312 déposé aux archives de la Préfecture du Tarn.)

N.OS LXIII ET LXIV.

Saisie du temporel de l'Évêche d'Albi.

Philippus Dei gratia Francorum Rex Tholose et Carcassone senescallis vel eorum loca tenentibus salutem. Mandamus vobis quatenus temporale episcopi Albiensis ad manum nostram capiatis et teneatis prout aliquando ad manum nostram positum fuerat, de mandato dilectorum et fidelium nostrorum magistri Richardi Nepotis archidiaconi Algie in ecclesia lexoviensi et Johannis de Pinconio, vicedomini ambianensis militis et in manu nostra ob causam detentum, non obstante quod post modum manum nostram à dicto temporali mandavimus amoveri ad recredenciam eorum vel liberationi nullatenus procedentes absque nostro speciali mandato. Actum apud Vincenas 1302.

Johannes vicedominus ambianensis dominus de Pinconio miles domini nostri regis ad partes Tholose et Albiensis et ista pro reformatione patrie ab eodem domino rege destinatum, vicario et judici Albie et Albigesii domini regis salutem et dilectionem sinceram. Cum regimen, administratio et Gubernatio temporalitatis civitatis Albie et aliorum locorum episcopi Albiensis in senescallia Carcassonense existentium vobis commissa fuerint, nomine domini regis et nostro, per discretos viros Jacobum de Bononia, Fulconem de Tomaco, Bardinum Rabacensem commissarios nostros, volumus et taxamus vobis vadia vestra pro regimine, gubernatione et administratione prædictis ad sex solidos turonenses parvorum cuilibet per diem. Volentes quod de bonis temporalitatis predicte vadia predicta recipiatis et levetis a tempore circa quod dicta temporalitas fuit nobis tradita gubernanda per commissarios antedictos. Et quamdiu in futurum dictam temporalitatem tenebitis nomine domini regis et nostro, præsertim cum ratione temporalitatis predicte et regiminis opporteat expensas facere. In cujus rei, etc., anno 1302.

Nos Jacobus de Bononia, Fulco de Carnaco, Bardinus Rabacensis commissarii deputati ad fortalicias et temporalitatem domini episcopi Albiensis ad manum domini regis Francorum ponendas à nobili et potenti viro domino Johanne de Pinquonio milite, vicedomino Ambianensi à domino rege Francorum pro reformatione patrie destinato in senescallis Tholosana et Carcassone, tenore presentium notum facimus universis quod cum nos justis de causis, auctoritate regia et sub nomine regio temporalitatem et bona temporalia et juridictionem temporalem dicti domini episcopi Albiensis reposuerimus, prout aliquando fuerat posita ad manum domini nostri regis et ex novis et emergentibus causis et justis iterato eamdem posuerimus ad manum domini nostri regis nequeuntes personaliter intendere nec vacare gubernationi et regimini temporalitatis et juridictioni et exercitioni ejusdem quam habebat dictus dominus episcopus in civitate Albie apud Marciacum et Roffiacum et Bastidam et Podium Montis Lanerii, Maussans et Denatum et in pertinentiis dictorum locorum, regimen, administrationem et gubernationem predicte temporalitatis et gubernationes nomine regio committimus Guillelmo de Pesenchis armigero et servienti armorum et vicario Albie; comittimus etiam dicto vicario custodiam fortalicie de novo constructe domus dicti domini episcopi, vexillum regium ponendo et tenendo in eadem et judicaturam et exercitium eorum que ad judicis officium pertinent in locis predictis, discreto viro magistro Galhardo Stephani judici pro domino nostro rege Francorum Albie; quorum regimen et officium eisdem comittimus cum inventarii confectione et rationis redditione et reliquorum præstatione, quamdiu domini nostri regis seu domini vicedomini placuerit voluntas. Datum et actum in civitate Albie anno 1301. (Hôtel de ville d'Albi.)

N. LXV.

Informations recueillies par les Légats du Pape au sujet des plaintes portées contre les Inquisiteurs et l'Evêque d'Albi au sujet d'arrestations et de détentions arbitraires.

In nomine domini, amen. Anno mill. trecent. sexto pontificatus domini Clementis pape quinti anno primo, die XV aprilis. Constituti apud Carcassonem coram venerabilibus patribus dei gratia dominis Petro TT. sancti Vitalis et Berengario, TT. sanctorum Neree et Achillei presbiteris cardinalibus executoribus judicibus seu commissariis ad infrascripta à prefato domino summo pontifice deputatis, fratres Bernardus Blanchi et Franciscus Aymericus ordinis predicatorum, et Arnaldus Terrerii et Aymericus de Castro sindici seu actores universitatis et B. Saturninus et Mer Circummanens consules universitatis Burgi Carcassonis ut dicebant, ac Philippus Oalrici sindicus et magister Arnaldus Gallinerii, P. Cros et Arnaldus Garssii consules seu consiliarii ac prosecutores pro universitate et

hominibus de Albia, exhibuerunt, presentaverunt prefatis dominis cardinalibus, presentibus ibidem fratre Gaufrido de Ablusiis inquisitore in partibus Carcassonensibus heretice pravitatis et Mr G. Revelle procuratore episcopi Albiensis, quasdam litteras apostolicas vera bulla plumbea bullatas, tenorem qui infra sequitur continentes, requirentes instanter ipsos dominos cardinales ac humiliter supplicantes ut eis secundum mandatum apostolicnm securitatem prestent et alias mandatum apostolicum celeriter exequantur; exhibuerunt insuper prefati sindici bullam que sequitur.

Clemens episcopus, etc., dilectis filiis Petro TT. sancti Vitalis et Berengario, etc., salutem et apostolicam benedictionem. Lacrimosa quorumdam hominum de partibus Carcassonensibus et Albiensibus et Cordue nostrum multotiens propulsabit auditum, quod multi homines illarum partium per venerabilem fratrem nostrum Bernardum episcopum Albiensem et dilectos filios inquisitores qui sunt aut qui fuerunt pro tempore in partibus illis heretice pravitatis, perpetuo muro adjudicati fuerunt et privati omnibus bonis suis contra deum et justitiam et inique, cum illi homines catholici essent et veri ac boni christiani usque tum in illis partibus haberentur, prout dicti proponentes se offerunt probaturos et de iniquis processibus episcopi ac inquisitorum multorum qui in partibus illis fuerunt se sufficienter docuturos. Verum qua pendente hujusmodi questione dubitant ut asserunt de personis prosequentium negotium quod graventur ab inquisitoribus supradictis quodque nulli ad ferendum testimonium contra inquisitores ipsos audeant comparere, qui si comparuerint, quod inquisitores seviant contra eos et quod contra illos de quorum agitur condemnatione injusta qui in dicLorum episcopi et inquisitorum muris seu carceribus detinentur et adeo gravantur et hactenus sunt gravati carceris angustia, lectorum inedia et victualium penuria el sevitia termentorum quod reddere spiritum sunt coacti, adhuc amplius agravantur, nos providere illis de opportuno remedio curaremus. Licet autem causam seu questionem de dictorum episcopi et inquisitorum processibus in nostra curia coram venerabilibus fratribus nostris ecclesie Romane cardinalibus deputatis ad hoc tam à nobis quam a felicis recordationis Benedicto Papa XI predecessore nostro agitari velimus, circumspectioni vestre committimus et mandamus quatenus fratribus Bernardo Blanchi et Francisco Aymerici de ordine predicatorum, nec non et aliis tribus vel quatuor de quolibet predictorum locorum Carcassonne scilicet et Albie et Cordue qui dictum negotium prosequentur auctoritate nostra securitatem prestetis negotio supradicto; interim predictis incarceratis et immuratis, si eos videritis indigere, taliter providere velitis quod contra justitiam non graventur et quia publice utile est scire veritatem an inquisitores bene processerint ut optamus, an perperam egerint, volumus et mandamus quod, dictorum processuum inquisitione pendente, vel

saltem donec sedes apostolica aliter duxerit ordinandum, inquisitores heretice pravitatis in illis partibus aut episcopus Albiensis predictus aliquem pro heresis facto captum vel capiendum duro carceri sive arco non tradant nec tormentis exponant nec ad inquisitionem procedant nisi cum diocesano episcopo vel alio bono viro deputato ab eo, loco vero dicti episcopi Albiensis, quoniam de ipsius processu agitur. Quare ad hec dilectum filium abbatem Fontisfregidi cisterciensis ordinis Narbonensis diocesis vel alium bonum virum de quo nobis expedire videatur per vos volumus subrogari stilo inquisitionis, in ceteris salvo et libero permanente presertim quod quicumque de heresi suspecti habeantur per inquisitores predictos capi possint, sane cum de cancellatione aut suspensione mutationeque aliquorum librorum inquisitionis factis apud Carcassonem aliquando fuit propositum coram vobis, mandamus quatenus super premissis vos informetis, informationem ipsam cum ad nos redieritis relaturi ne inquisitores ipsi ad presentiam nostram deferre oporteat dictos libros porro in premissis omnibus et in aliis si qua circa premissa occurerint incidenter auctoritate nostra non obstantibus quibuscumque privilegiis que contra premissa nulli volumus suffragari, appellatione postposita; solum deum habentes pre oculis procedatis ; facientes quod decreveritis seu ordinaveritis in premissis per censuram ecclesiasticam firmiter observavi procuratoribus seu procuratori dicti episcopi Albiensis ac inquisitoribus sepedictis nec non et dictis fratribus Bernardo et Francisco et aliis impugnatoribus processuum predictorum certum terminum peremptorum perfringentes quod Burdegale compareant coram nobis vel coram cardinalibus antedictis quibus dictum negotium est commissum in ipso prout justum fuerit processuri. Datum Corrioli III idus martii pont. nostri anno primo.

Après lecture de cette bulle, les cardinaux, voulant remplir leur mandat apostolique, déclarent aux quatre envoyés des villes de Carcassonne, d'Albi et de Cordes qu'ils les prennent sous leur protection et ordonnent l'exécution de ladite bulle en annonçant aux députés que leurs plaintes devront être portées devant eux ou leurs délégués à Bordeaux, le matin de la fête de S. Jean-Baptiste, en présence des inquisiteurs et du procureur de l'Evêque d'Albi, Guillaume Revel. Les cardinaux continuent leurs informations ainsi qu'il suit :

« Post aliquos vero dies dicti domini cardinales ad murum Carcassone personaliter descenderunt et captivos de illis partibus nominatis ibidem inclusos XLI; scilicet Lambertum de Fuxentio, Bernardum de Monte-Acuto, Johannem Bauderii, Berengarium Fumeti, Raymundum Augerii, Mrum R. Constantii, Guiraudum Anstortonis, Mrum R. Calverie, Guiraudum de Orto, Mrum Johannem Constantii, Petrum Ademarii, Berengarium Ademarii, Guillelmum Toraldi,

« AnteriorContinuar »