Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quod in dicta villa sit præco communis deinceps qui instituatur per consules dictæ villæ et in præconisationibns faciendis habeat præconisare ex parte nostra et consulum sicut in aliis villis notris judicaturæ albigesii fieri consuetum. Item quod si aliquis habitator teneat aliquas possessiones infra dictam Bastidam seu ejus pertinentias in feudum seu emphiteosim quod per cessationem solutionis census septennalem feudum non veniat in commissum, sed talis emphiteosa ad solvendum dictum censum tanquam pro re confessata per captionem bonorum compellatur. Item quod perpetuo villæ de Scuria, Castri novi Bonafossi, de Monasterio, locus de Andoca et Bastida Vassallorum (1) cum pertinentiis earumdem sint et erunt de ressorto Bastida de Arthesio antedictæ et habeant ressortiri sicut in aliis villis ressorti fieri consuetum. Item quod si aliquis habitator tenens possessiones emphiteotecarias ab aliquo in dicta Bastida seu pertinentiis ejusdem, vendat eas quod dominus non possit eas retinere ad hoc ut alteri tradat in emphiteosim vel vendat, sed ad opus sui sine fraude detineat antequam adipiscatur possessionem, prætium habeat solvere memoratum. Si vero dictus emphiteota dictam rem emphitiothecariam titulo scambii seu permutationis alienaret, quod idem dominus feudalis dictam possessionem retinere non possit, sed laudare habeat solitis sibi debitis dumtaxat de summa seu prætio interveniente in scambio supradicto. Item quod consules jurati et singulares cum eorum syndicis, procuratoribus et messatgariis sint et perpetuo remaneant in nostra salvagardia speciali cum omnibus bonis eorum et familiis, juribus et aliis devesiis quibuscumque; et Penuncelli regii in signum salvagardiæ nostræ eisdem conceduntur ad requisitionem eorumdem. Item conceditur eisdem quod super flumen Tarni possint construere pontem et aliis locis congruis, et quod pro eundo ad dictos pontes, vias et itinera facere et habere firmatoria sua ripis absque damno alieno, ut si contingerit aliquid damnum alienum evenire in præmissis, quod cognitio pertineat ad prædictum senescallum Tholosanum et Albiensem. Item quod cum in dicta villa notarii per regiam potestatem creabuntur, boni sufficientes et necessarii admittantur et quod dicti notarii habeant præstare juramentum in manibus et in presentia consulum de bene se habendo in officiis et servandis consuetudinibus dictæ villæ et de super salariis recipiendis, arrestis regiis observandis. Item quod quando aliquem notarium dictæ villæ decedere contingerit, quod libri sic decedentis per Baiulum et consules capiantur et in loco tuto teneantur quousque per judicem Albigesii in præsentia consulum concorditer traditi fuerint alteri notario dictæ villæ. Item quod in dicta villa de cætero in posterum sit certus numerus servientium et ut per senescallum Tolosæ seu judicem Albigesii, vocatis consulibus, contigerit ordinari; qui

(1) C'est aujourd'hui St.-Grégoire.

quidem servientes habebunt juramentum præstare in manibus dicti judicis et in præsentia consulum de bene se habendo in dicto officio et consuetudines et libertates servare et cavere idonee usque ad summam quinquaginta librarum. Item quod in dicta villa sint notarii ad sigillum qui possint recipere obligationes ad sigillum, et compulsiones dictarum obligationum possint fieri per curiam dicti loci usque ad quinquaginta libras per arrestationem personnarum et aliter prout ex viribus dicti sigilli majoris senescalliæ Tolosa tales compulsiones est fieri consuetum. Item quod consules dictæ villæ qui nunc sunt et qui pro tempore futuro erunt possint habitatores compellere ad solvendum salaria debita hominibus servis et ancillis et affanadgio quantacumque sit summa, et dictam compulsionem possint facere et eorum messatgarios supradictos, nec non et quascumque summas aliorum debitorum quacumque causa debitas usque ad quinque solidos, dum tamen debita fuerint confessata. Item quod furni et molendina sint perpetuo et in solidum dictorum Guilhelmi Vasconis et Montarini de Tauriaco et successorum suorum, et quod habitatores habeant blada sua necessaria molere in dictis molendinis dictorum nobilium ad tricesimam partem, et pastas suas decoquere in furnis supradictis et quod nullus possit in dicta Bastida seu pertinentiis ejusdem tenere furnum seu furnos vel molendina, nisi ipsi nobiles supradicti; et quod dicti nobiles habeant docoquere panem seu pastas habitantium bene et fideliter ad vicesimam partem et mandare seu mandare facere, pastas portare ad furnum et panem decoctum bene sufficienter et idonee restituere pro vicesima parte dicti panis sibi retinenda et quod si dicti habitatores damnum reciperint in pastis suis seu pane per defectum furni aut fornerii aut alio defectu et etiam defectu molendinorum dictorum, dicti nobiles seu ejus successores dictum damnum restituere teneantur ad cognitionem consulum, et si contingerit quod dicti nobiles non haberent molendina nec furnos in promptum quod antequam habitatores paterentur damnum quod possint et licitum sit eis molere alibi vel suum panem decoquere ubi magis voluerint; de quibus et de numero quorum sint excepti forenses, quamvis solvant communibus contributionibus qui non valeant constringi in dictis furnis, sed possunt suos furnos habere in eorum cameris ubi velint. Item quod præco communis de preconisatione hereditatum vel aliarum rerum mobilium quæ venduntur in quantum recipiat dumtaxat pro salario suo de summa viginti solidorum turonensium et infra dictorum bonorum mobilium, unum denarium turonensem et totidem de bonis immobilibus pro qualibet præconisatione et si ascendat ad summam quinquaginta librarum duos denarios turonenses dumtaxat pro tota summa et si dicta summa ascendat ad centum libras, dictus præco seu inquantator habeat de tota præconisatione pro universo sex denarios turonenses et quod ultra nihil plus, quantumcumque valeant res venditæ, possit petere vel habere. Item quod notarius curia Baiulia dictæ villæ recipiat

pro unoquoque clamore dumtaxat scribendo vel cancellando, duos denarios turonenses et si debitum confiteatur vel negetur simpliciter pro confessione vel denegatione scribenda et comparutione duos denarios turonenses sine pluri recipiat; si vero petatur libellus et fiat processus et partes remittantur judici, notarius quivis pro dicto processu et qualibet parte habeat sine pluri tres denarios turonenses. Item de littera citatoria vel alia quacumque quae a curia Baiuli emanetur tres denarii turonenses tam pro scriptura quam sigillo recipiantur sine pluri; si vero in illa littera inferatur tenor alterius litteræ superioris tam pro scriptura quam sigillo, Bailus et notarius quatuor recipiant denarios sine pluri. Item de cautionibus scribendis coram Baiulo seu ejus curia, quatuor denarios turonenses dumtaxat de causis civilibus et criminalibus sex sine pluri. In aliis vero causis breviter superius expressatis recipiant Bailus et notarius et alii officiales nostræ dicta Bastidæ juxta arresta regis superius expressata. Item si bona alicujus habitatoris nobis venerint in commissum pro aliquo crimine de bonis prædictis usque ad valorem satisfiat creditoribus ejusdem et residuum nobis explicetur integre. Item quod si contingat exceptionem fieri pro debito in dicta Bastida seu ejus pertinentiis contra aliquem habitatorem rigore mandati ex quacumque causa, quod pignora capta sint et maneant sub manu curiæ et sine custu et sine aliqua venditione per quindecim dies et si infra dictas dies debitor concordaverit cum credictore restituantur pignora dicto debitori satisfacto serviente de suo salario competenti. Si vero non concordaverit infra dictum tempus, dicta pignora ponentur ad incantum tribus vicibus incantata, de uno incantu ad alium octo dierum spatio, si sint immobilia; et si sint mobilia, quatuordecim, diebus vendantur per curiam; minus tempus vendi non debeant nec etiam liberari ad incantum. Item quod quicumque serviens dictæ villæ, infra dictam villam, barrios seu suburbium, debeat habere pro adjornando, citando, pignorando, unum denarium turonensem et si extra faciat adjornationes seu citationes vel pignorationes juxta ordinationes regias recipiat salaria et non ultra. Item quod habitatores possint ad usus suos explectare communiter aquas, herbas, pasturalia, nemora dictæ Bastidæ et ejus pertinentiarum salvis devesis et defensis, et quicumque condemnatus seu condemnata in curia in minorem summam viginti solidorum turonensium non audiatur appellans neque illius appellatio admitatur. Item quod omnes illi qui percusserint vel verberaverint cum pugno, palma, pede, irato animo, sanguine non effuso, si clamor factus sit, in quinque solidos turonenses pro justitia nobis dandis puniantur et fiat emenda injuriam passo. Si effusio tamen sanguinis intervenerit, in viginti solidos turonenses nobis dandis puniatur percutiens. Si cum gladio, fuste vel lapide vel tegula, sanguine non interveniente, percutiens in viginti solidos turonenses puniatur pro justitia et faciat condignam emendam damnum passo, et si sanguinis effusio intervenerit in sexaginta

solidos puniatur nobis dandis et faciat emendam condignam injuriam passo. Item si alicuis alicui aliqua verba errata vel opprobosa vel contumeliosa dixerit et injuriatus faciat clamorem, in duobus solidis et sex denariis turonensibus pro pœnitentia injuriarum puniatur et ad faciendam condignam emendam injuriato arbitrio judicis puniatur. Item quicumque bannum aliquod Baiuli fregerit scienter, in decem solidos pro justitia puniatur. Item quicumque pignus factum de mandato Baiuli ob rem judicatam vel aliam rem fecerit, viginti solidos puniatur. Item si aliquæ personnæ in adulterio deprehendantur, currant per villam ambo, aut ambo solvant sexaginta solidos turonenses et habeant deprehensi electionem de prædictis, sic tamen quod nihil teneantur solvere nec currere, nisi nudus cum nuda vel vestitus cum vestita, brachiis seu femoralibus baissatis seu depositis per aliquos de curialibus dicti loci præsentibus, cum ejusdem duobus consulibus dictæ villæ vel aliis duobus probis hominibus vel aliis duobus vel pluribus fide dignis, deprehensi fuerint in adulterio. Item si aliquis faciat clamorem de aliquo debito excedente summam in qua consules non habeant cognitionem et ascendat usque ad viginti solidos, habeat Bailus seu curia pro clamore duodecim denarios turonenses et si ascendat ad summam usque ad quadraginta solidos, habeat curia decem et octo denarios; et ultra illas summas, quantum cumque ascendant, recipiat Bailus seu curia pro clamore duos solidos et hoc de debito confessato, elapsa quindena, et retro clamore facto; et si negetur debitum, qui victus fuerit in decimis litis puniatur et non in plus; ita tamen quod creditori primo plenarie satisfiat quam curia aliquid exigat pro decima et clamore. Item quod in causis seu litibus quæ ventilabuntur in curia dictæ Bastidæ non pereat instantia judici propter lapsum terminum post litem contestatam. Item quod si aliquis forensis in dicta Bastida obliget se super aliqua pecuniæ quantitate persolvenda cum publico instrumento vel aliis, quod talis forensis sortiatur et sequatur forum dictæ Bastidæ et teneatur juri parere super prædictis. Item quod dicti consules et universitas dictæ villæ possint eligere duo arpenta terræ ubicumque voluerint ad faciendum teulariam pro ædificandis ecclesiis et hospitalibus et domo communi et aliis ædificiis in dicta Bastida necessariis, libere pro quibuscumque nobis in aliqua minime teneantur nec alicui alia ratione duorum arpentorum. Item quod in dicta Bastida sint bis in anno nundina videlicet in crastinum omnium sanctorum per tres dies et in die festi beati salvatoris, quod festum est semper prima Jovis post festum paschæ seu resurrectionis domini et durabit per tres dies; ibi asportantes seu advenientes mercaturas emendo vel vendendo, erunt liberi ab omni leuda et pesatgio et ab omni genere vectigalis in dicto loco solvendi. Item quod in dicta Bastida qualibet septimana erit forum videlicet die mercurii; et advenientes ad dictum forum seu asportantes mercaturas suas emendo, vendendo erunt immunes

:

seu liberi ab omni prestatione leudæ et pesatgii et omni genere vectigalis in dicto loco solvendi. Item quod habitatores possint et sit eis licitum capere lausam, arenam et petram de dicto loco aut suis pertinentiis et ressorto ad ædificandum et construendum, dum tamen satisfiat domino possessionis de qua dictæ lapides lausæ et arenæ capiuntur de damno ei evenienti ex exeptione prædictonum, si quod sit. Item quod possint de omnibus locis et per omnia loca prædictæ villæ et ejus pertinentiarum et habere et conducere aquas ad dictam Bastidam pro utilitate communi et si alicui aliquid damnum super hoc detur, eidem referatur ad cognitionem consulum prædictorum.

Quas ordinationes et concessiones et omnia singula supra dicta prout superius sunt expressata, rata habentes et grata et eadem volumus et laudamus et ratificamus, approbamus et auctoritate regia tenore præsentium confirmamus, nostro et alieno in omnibus jure salvo, quod ut firmum et stabile permaneat in futurum nostrum præsentibus litteris fecimus apponi sigillum. Datum Parisius anno domini M CC XXVIII mense martio.

(Cette charte fut confirmée par Henri IV au mois de février 1600./ Des copies de ce précieux document nous ont été communiquées par MM. Causse d'Arthes, Mathieu juge et Bonafous juge-suppléant au tribunal civil d'Albi.

Castelnau de Bonafous (aujourd'hui de Levis.) Castrum novum

de Bonafosso.

Ce fut le 15 janvier 1234 que Raymond VII, comte de Toulouse, donna en fief à Sicard d'Alaman, son ministre et à ses héritiers ou successeurs le Puy de Bonafous, dans le diocèse d'Albi, pour y construire un château ou un bourg. La charte de concession trace les limites du territoire qui doit former cette nouvelle commune; elle accorde tous les droits de seigneurie à Sicard d'Alaman, sous la réserve toutefois de l'albergue de 100 chevaliers une fois l'année, lorsqu'il plaira au comte de s'y rendre. Raymond exige aussi les droits d'ost et de chevauchée, ainsi que le service de deux chevaliers et de trois sergents (clientes); déclare exempts de quêtes, tailles ou exactions quelconques, ceux qui iront fixer leur habitation dans ce lieu et autorise Sicard à concéder à ses vassaux tels privilèges et telles libertés qu'il jugera convenable. (1).

(1) Voir les documents sur Castelnau de Bonafous.

« AnteriorContinuar »