Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dubia et quæstiones hujusmodi declaravimus et definivimus, ac alias prout in eisdem secundò dictis nostris Litteris pleniùs pariter continentur.

III. Nuper autem ejusdem Caroli Regis nomine Nobis expositum fuit, quòd septem anni ad quos prædicta indulta, privilegia et facultates memorato Bonaventuræ, Cardinali Patriarchæ Capellano majori, seu Vicario Exercituum hujusmodi concessa fuerant, versus finem vergant, ipse verò Carolus Rex, easdem facultates, privilegia et indulta, juxta earumdem nostrarum secundò dictarum Litterarum formam et dispositionem intelligenda et interpretanda, ad aliud septennium per Nos iterum concedi plurimùm desiderat.

IV. Idcircò Nos supplicationibus ejusdem Caroli Regis nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, easdem secundò dictas nostras Litteras die decimaquarta Martii millesimi septingentesimi sexagesimi quarti, ut præfertur, expeditas, ac quascumque declarationes, concessiones, aliaque omnia, et singula in eis contenta atque disposita, quæ præsentibus pro plenè et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis haberi volumus, confirmamus, approbamus, innovamus, illisque apostolicæ firmitatis nostræ vim, robur atque munimen adjicimus, easque, ac in illis contentas decissiones et declarationes ab omnibus et singulis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque quomodolibet spectabit, in futurum inconcussè et irrefragabiliter observari volumus, præcipimus et mandamus; eidemque Bonaventuræ Cardinali, et ut præmittitur ex concessione et dispensatione apostolica moderno necnon pro tempore existenti Patriarchæ Indiarum, infrascriptas facultates, juxta tenorem ac formam secundò dictarum nostrarum Litterarum in omnibus, et per omnia, ut præfertur, intelligendas et interpretandas, atque exsequendas, per se, vel alium seu alias personas in ecclesiastica dignitate constitutas, sive alios Sacerdotes probos et idoneos per se ipsum Capellanum majorem, seu Vicarium Exercituum hujusmodi prævio diligenti et rigoroso examine repertos et approbatos (quatenus ab aliquo suo Ordinario approbati non essent), et ab eodem Capellano majori subdelegandos erga milites, aliasque utriusque sexus personas ad dictos Exercitus, comprehensis etiam copiis auxiliaribus, quomodolibet spectantes, tantùm exercendas; videlicet.

V. Administrandi omnia Ecclesiæ Sacramenta, etiam ea quæ nonnisi per Parochialium Ecclesiarum Rectores ministrari consueverunt, præter Confirmationem et Ordines, si ipse Subdelegatus seu subdelegandus episcopale charactere insignitus non fuerit, vel Capellanus major prædictus per se ipsum dicta Sacramenta Confirmationis et Ordinum administrare non possit, reliquasque functiones et munia Parochialia obeundi.

VI. Absolvendi ab hæresi, apostasia à fide, et schismate intra Italiam quidem et Insulas adjacentes illos tantùm, qui in eis locis, ubi hæresis impunè grassatur, nati sint, nec unquam errores judicialiter abjuraverint, vel Sanctæ Romanæ Ecclesiæ reconciliati fuerint, extra Italiam verò dictasque Insulas adjacentes quoscumque etiam Ecclesia

sticos, tam Sæculares quàm Regulares eadem castra sequentes, non tamen eos, qui ex illis locis fuerint, in quibus viget Officium Inquisitionis adversus hæreticam pravitatem, nisi inibi deliquerint ubi hæresis impunè grassatur, neque etiam illos, qui errores judicialiter abjuraverint, nisi isti nati sint, ubi similitèr grassatur hæresis, et post judicialem abjurationem illuc reversi in hæresim fuerint relapsi; et hoc in foro conscientiæ dumtaxat.

VII. Absolvendi quoque à quibusvis excessibus, et delictis quantumcumque gravibus, enormibus, etiam in casibus Nobis, et eidem Sedi Apostolicæ specialiter reservatis, ac etiam contentis in Litteris die Cœna Domini quotannis legi solitis.

VIII. Retinendi extra Italiam solummodo et Insulas adjacentes, et legendi (non tamen illis similem licentiam concedendi ) libros prohibitos hæreticorum, vel infidelium de eorum Religione tractantes, et alios quoscumque ad effectum eos impugnandi, et hæreticos et infideles in castris fortè degentes ad orthodoxam Fidem convertendi, exceptis tamen operibus Caroli Molinei, Nicolai Macchiavelli, et libris de astrologia judiciaria tractantibus, ac ita ut dicti libri prohibiti ex provinciis in quibus hæreses impunè grassantur, minimè efferantur.

IX. Celebrandi Missam una hora ante auroram, et alia post meridiem, et si cogat necessitas, etiam extra ecclesiam in quocumque loco decenti, etiam sub dio, vel sub terra, et gravi omnino urgenti necessitate, etiam bis in die, si tamen in priori Missa ablutionem non sumpserit, ac jejunus fuerit, necnon super altari portatili, etiam non integro, seu diffracto aut læso, et sine Sanctorum reliquiis, ac demum, si aliter celebrari non possit, et absit periculum sacrilegii, scandali et irreverentiæ, etiam præsentibus hæreticis aliisque excommunicatis, dummodo inserviens Missæ non sit hæreticus vel excommunicatus.

X. Concedendi primò conversis ab hæresi, vel schismate, plenariam, aliis itidem quibuscumque utriusque sexus Christi fidelibus ad prædictos Exercitus pertinentibus, in articulo mortis, saltem contritis, si confiteri non poterunt, necnon in Nativitate Do.nini nostri Jesu Christi, Paschatis Resurrectionis ac Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis Immaculatæ festis diebus, verè pœnitentibus, et confessis ac sacra Communione refectis, similiter plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem.

XI. Singulis autem dominicis et aliis festivis diebus de præcepto relaxandi iis, qui ejus concionibus intervenerint, decem annis de injunctis illis seu aliàs quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiæ consueta; easdemque indulgentias sibi lucrandi.

XII. Singulis secundis feriis cujuslibet hebdomadæ officio novem lectionum non impeditis, vel eis impeditis die immediatè sequenti, celebrandi Missam de Requiem in quocumque altari, etiam portatili, si aliter celebrari non possit, et per ejus applicationem liberaudi animam alicujus ex piè defunctis dictorum Exercituum secundum celebrantis intentionem à Purgatorii pœnis per modum suffragii.

XIII. Deferendi, si in locis versentur, ubi ab hæreticis et infidelibus

periculum subsit sacrilegii vel irreverentiæ, Sanctissimum Eucharistia Sacramentum occultè ad infirmos sine lumine, illudque sine eodem is prædictis casibus retinendi pro iisdem infirmis, loco tamen apto, atque decenti.

XIV. Induendi (si quandoque in iis partibus degant, per quas propter hæreticorum vel infidelium insultus aliter transire, vel in illis morari non possent) vestibus sæcularibus, licèt Sacerdotes etiam Regulares fuerint.

XV. Benedicendi quæcumque Vasa, Tabernacula, Vestimenta, Paramenta, et Ornamenta ecclesiastica, aliaque ad divinum cultum pro servitio eorumdem Exercituum dumtaxat necessaria et pertinentia; exceptis tamen iis, in quibus sacra Unctio adhibenda erit, si Subdelegatus Episcopali dignitate non fuerit insignitus.

XVI. Reconciliandi ecclesias et capellas, ac cometeria, et oratoria, quomodolibet polluta, in illis partibus in quibus ipsi Exercitus consederint, si ad locorum Ordinarios commodus non pateat accessus; aqua tamen priùs per aliquem catholicum Antistitem, ut moris est, benedicta: immò etiam, magna urgente necessitate, ut Missæ dominicis et aliis festivis diebus celebrari possint, illa etiam à memorato Antistite non benedicta.

XVII. Præterea eidem Capellano Majori per se pariter, vel alium seu alios ab eo subdelegandos, probos et idoneos Sacerdotes in foro Ecclesiastico versatos, juxta attestationem et informationem ab eorum Ordinario, aliisque personis fidedignis per ipsum Capellanum Majorem desuper exquirendam omnem, et quamcumque jurisdictionem Ecclesiasticam exercendi in eos, qui in Exercitibus prædictis pro Sacramentorum administratione necnon spirituali animarum cura et directione pro tempore inservient, sive Clerici vel Presbyteri Sæculares, sivè quorumvis etiam mendicantium Ordinum Regulares fuerint, perinde ac si quoad Clericos Sæculares eorum veri Præsules et Pastores, quoad Regulares verò illorum Superiores generales essent.

XVIII. Omnesque causas ecclesiasticas, profanas, civiles, criminales et mixtas, inter seu contra prædictas aliasque personas in Exercitibus prædictis commorantes ad forum ecclesiasticum quomodolibet pertinentes, etiam summariè, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura judicii, sola facti veritate inspecta, audiendi, et fine debito terminandi; contra inobedientes quoslibet ad censuras et poenas ecclesiasticas procedendi, illasque aggravandi, ac etiam sæpiùs reaggravandi, auxiliumque brachii sæcularis invocandi.

XIX. Eisdem insuper Christifidelibus in dictis Exercitibus degentibus concedendi licentiam ovis, caseo, butyro et aliis lacticiniis, ac etiam carnibus, Quadragesimæ, et aliis anni temporibus et diebus, quibus eorum esus est prohibitus (feria sexta, et sabbatho cujuslibet hebdomadæ, ac tota Majori Hebdomada quoad carnes exceptis) vescendi.

XX. Ac demum commutandi, relaxandi, dispensandi et absolvendi respectivè, prout, et in quantum Episcopis locorum Ordinariis, juxta sacros Canones et Concilii Tridentini decreta, id facere licet seu permit

titur, quoad vota seu juramenta, irregularitates et censuras ecclesiasticas, nempe excommunicationes, suspensiones et interdicta, necnon quoad omissionem omnium, seu aliquarum ex denuntiationibus, quæ matrimonii personarum ad prædictos Exercitus pertinentium, et cum illis commorantium contrahendis præmitti deberent ad septennium à fine dictorum septem annorum computandum, ad nostrum et Sedis Apostolicæ beneplacitum, auctoritate apostolica tenore præsentium tribuimus et impertimur.

XXI. Volumus autem, ut ii Sacerdotes, quos idem Capellanus Major pro Sacramentis, etiam Parochialibus, militibus, aliisque personis quibuscumque dictorum Exercituum ministrandis, ut præfertur, deputandos duxerit, hujusmodi facultatibus uti valeant in omnibus, et per omnia, juxta formam et tenorem supra memoratarum nostrarum secundò dictarum Litterarum die decimaquarta Martii millésimi septingentesimi sexagesimi quarti expeditarum, et erga personas dumtaxat in eisdem nostris Litteris contentas et expressas, ac præterea mandamus ut statim atque iidem Sacerdotes, quos Capellanus Major subdelegaverit, ad temporaneas et accidentales militum et Exercituum hujusmodi stationes devenerint, Litteras testimoniales tam super eorum sacerdotio, quam super sua deputatione ac facultatibus sibi vigore præsentium concessis, pro hujusmodi munere exercendo Parochis locorum exhibere debeant, quibus visis, hi non impediant quominus Missam in suis Ecclesiis celebrare, ac in vim earumdem facultatum Sacramenta etiam Parochialia ministrare valeant.

XXII. Quod si matrimonium inter personas, quarum altera militaris sit, seu ad dictos Exercitus pertineat, ibique occasione stationum prædictarum commoretur, altera vero Parocho loci subdita reperiatur, contrahi contingat, eo casu nec Parochus sine Sacerdote hujusmodi, nec vicissim Sacerdos sine Parocho celebrationi hujusmodi matrimonii assistat, aut benedictionem impertiatur, sed ambo simul atque æqualiter stolæ emolumenta, si quæ licite percipi solent, accipiant et inter se dividant.

XXIII. Non obstantibus apostolicis, ac in universalibus provincialibusque et synodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus, necnon Ordinum, quorum personæ hujusmodi professæ fuerint, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et Litteris Apostolicis hujusmodi Ordinibus vel eorum Superioribus, aut singularibus personis quomodolibet concessis, approbatis innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores præsentibus pro plenè et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, ad præmissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expressè derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris, die vigesima septima Augusti millesimi septingentesimi sexagesimi octavi, Pontificatus nostri anno undecimo.A. Cardinalis Nigronus.

APENDICE NUM. 10.

Real cédula á instancia de Campomanes sobre Sinodales de Oviedo.

«El Rey-Reverendo en Cristo Padre Obispo de la ciudad de Oviedo,

de mi Consejo, sabed: que en él se han reconocido con más escrupulosa exactitud las Constituciones Synodales de ese obispado, que en conformidad de la órden circular de 10 de Junio de mil setecientos sesenta y ocho remitísteis al mi Consejo las unas impresas, hechas y ordenadas por el reverendo Obispo D. Juan Álbarez de Caldas en el synodo del mes de Mayo de mil seiscientos y siete, y las otras manuscritas, hechas por el reverendo Obispo D. Tomás Reluz, en el año de mil seiscientos noventa y ocho; y enterado menudamente el mi Consejo de todas y cada una de las disposiciones que comprehenden dichas Synodales, y lo expuesto por el mi fiscal, por auto que proveyeron en veinte y ocho de Septiembre del año próximo pasado, se acordó expedir esta mi cédula; por la qual, en atencion á que por otra librada en diez y nueve de Febrero de este año, os está prevenido, celebreis prontamente synodo, y lo mucho que conviene que esto se execute sin perjuicio de mis derechos y los de mis vasallos, y con presencia de lo dispuesto en las leyes del reyno, sobre varias materias que en el synodo se tratarán, últimos Concordatos con la Corte de Roma, Tridentino, y lo prevenido por varias pragmáticas, Reales cédulas, y órdenes de mi Consejo acerca de la disciplina externa, y Regulares eclesiásticos en materias temporales y protectivas; os ruego y encargo, que quando celebreis dicho synodo, tengais presente, y os arregleis á las advertencias y declaraciones siguientes, etc., etc. » (Siguen varias advertencias y disposiciones, y concluye diciendo):

<< Con arreglo á todo lo expuesto haréis reimprimir las Synodales á nombre vuestro, y en el preciso término de seis meses, poniendo esta mi Real cédula al principio de ellas, y formadas y reimpresas que sean, remitiréis el primer exemplar al mi Consejo, para reconocer si está conforme á lo que queda prevenido, haciendo este gasto de los efectos que se acostumbre; y hecha esta impresion y precedida la aprobacion del mi Consejo, repartiréis á cada iglesia un exemplar, con cuyas providencias espero se asegurará el mayor respeto del estado eclesiástico, el mayor culto de Dios, y servicio del santuario; se contendrá cada jurisdiccion en sus límites, se preservarán mis regalías, y se conseguirá la mejor armonía tan necesaria para servir á Dios, y á mi Real persona, que de

« AnteriorContinuar »