Imágenes de páginas
PDF
EPUB

in villa Malisleibin situm, quem Heinricus Sigewin et Hartungus Lupus annis pluribus coluerunt, pro quadam summa pecunie in bona magis utilia nunc redacta, de uxoris mee Iutte, Theoderici mei senioris filii .. uxoris sue et aliorum coheredum meorum omnium licencia pariter et consensu magistro Heinrico dicto de Erich, qui apud sanctam Mariam Erfordie scolis aliquamdiu prefuit, rite et rationabiliter vendidisse, quem mansum ob anime sue remedium cum manso dimidio, quem de mea similiter et predictorum coheredum meorum licencia, cum ad nos similiter ipsius pertinuerit proprietas, apud Heinricum Papam sua comparavit pecunia, contulit ecclesie sancte Marie videlicet iam predicte eodem proprietatis titulo, quo ad me et ad ipsos meos coheredes hactinus pertinuit ammodo possidendum. Testes huius rei sunt: avunculus meus dominus Cunemundus cantor, dominus Iohannes de Gotha, dominus Heinricus de Vanre, dominus Conradus de Hallis canonici ecclesie sancte Marie Erfordensis; Hermannus miles iunior Camerarius de Vanre et Eckehardus ibidem domini Arnoldi militis bone memorie filius, qui duo eciam ad warandiam prioris mansi se fideiussorie obligarunt. Ut autem hec vigorem debitum sortiantur, presentes litteras".

· Hier bricht die Urkunde ab. Das Datum fehlt.

1 Der Aussteller wird 1285–1291 urkundlich erwähnt (vgl. Posse, Adel etc. II, 947). Magister de Erich wird 1291 erwähnt (vgl. Nr. 662). Vgl. auch Nr. 670.

[1285 bis 12911.]

670.

Heinrich von Molschleben, Ritter, resigniert dem Marienstift zu Erfurt eine Hufe in Molschleben.

Or. Perg. Sp

=

Posse, Adel II, Nr. 947, beschädigt.
Erfurt, Domarchiv Nr. 145.

Honorabili viro G., sculteto in Gotha, H[einricus] de Malisleibin miles amicicie quicquid potest. Cum proprietatis unum mansum in Malisleibin situm, quem Heinricus Sigewin et Hermannus de Gebese nunc excolunt, apud me de coheredum meorum omnium licentia pariter et consensu pro quadam summa pecunie in bona magis utilia mox redacta magister Heinricus dictus de Erich, qui scolis ecclesie sancte Marie Erfordensis quondam prefuit [apud me] rationabiliter emerit ab eadem sancte Marie ecclesia jure proprietatis, quo ad nos actinus pertinuit decetero possidendum, pro me et pro iam dictis meis coheredibus ipsum mansum resigno eidem ecclesie presentibus litteris coram vobis, omni renunciando iuri, quod michi vel iam dictis coheredibus meis aliqualiter competere poterat in eodem, rogans et supplicans diligenter, quatinus ipsam ecclesiam in possessione eiusdem mansi auctoritate domini langravii protegatis. In cuius resignationis noticiam certiorem sub

sigillo meo vobis has patentes meas litteras destinavi, quibus in signum eciam vestre recognitionis vestrum sigillum nichilhominus appendatis.

Die beiden Worte durchstrichen und getilgt.

1 Über die Datierung vgl. Nr. 669. 2 Giselherus, der 1284-87 erwähnt wird (Mitteil. des Staatsarchivs in Gotha). 3 Albert.

1291. [Erfurt.]

671.

Das Marienstift in Erfurt überträgt dem Heinrich von Rode eine halbe Hufe zu Wallichen gegen Erbzins1.

Or. Perg. Sp verloren.

Erfurt, Domarchiv Nr. 167f.

Ego Iohannes de Gota canonicus et officiatus ecclesie sancte Marie in Erfordia recognosco presentibus litteris protestando, quod dimidium mansum in campo Waldechen situm, quem Hinricus de Rode, civis Erfordensis, rationabiliter emit a Hermanno dicto Scrot de Meldingin et Theoderico dicto de Rode, ipsi prefato Hinrico et Adelheydi, uxori sue, contuli vice ac nomine capituli jure hereditario perpetuo possidendum, ita tamen, quod predicti, scilicet H[inricus] et uxor sua in festo beati Martini dimidium talentum cere singulis annis capitulo meo dabunt. In cuius rei fidem firmiorem has litteras dedi appensione sigilli mei fideliter communitas. Datum et anno Domini MCCXC primo.

A

Wahrscheinlich actum zu ergänzen.

1 Vgl. Nr. 659.

1291. [Erfurt.]

672.

Aufzeichnung über diejenigen Stifter und Klöster, die als Woltäter des Petersklosters in Erfurt in die Fraternität desselben aufgenommen worden sind.

Rein: Thur. sac. I, S. 96, gekürzt, aus der früher im Erfurter Lorenzarchiv befindlichen, dann ins Domarchiv abgegebenen, z. Z. (1924) unauffindbaren Collectio des Gallus Staß S. 736 f.

Ex dictis autem centenis monasteriis, que ad petitionem reverendi patris Andree abbatis quoscunque benefactores et sublevatores monasterii nostri ad confraternitatem et participationem susceperunt, hec sequuntur:

Primum invenitur inter illos benevolos erga monasterium nostrum* r[everendus] d[ominus] Otto in Salveldt, Eckehardus in Hasungen, Laurentius sancti Iacobi Scotorum Erfordensis, v[enerabilis] d[omina] in Ichtershusen et Luckardis abbatissa in Kaufungen Acta 1291. De participatione bonorum. Item plenariam confraternitatem contulerant, qui ad solutionem debitorum vel ad alia pia opera manus

UB. d. Erfurt. St. u. Kl.

25

porrexerunt: prepos[iti] sancti Augustini et Conradus sancte Marie Magdalena Albarum Dominarum in Erfordia, Ioannes in Marcosuzer, Eckhardus in Tullstete prepositus, v[enerabilis] domina Margaretha in Langendorff, Lucia Novi Operis in Northausen abbatissa; Bertha in Buditz, Margareta in Witzenvels, Mechtildis in Katelenberg, priorissa; nec non conventus sanctimonialium" in Wichberneshausen et in Hockelheim 1291. Item r[everendi] p[atres] ac d[omini] abbates Conradus Pegaviensis, Fridericus Buzaviensis, Conradus in Bechling, Hermannus in Gotzich, Christianus sancti Georgii in Nubenbork, Heinricus in Reinsdorff, Christianus in Oldisleibin, Ioannes in Ilfeld, Ioannes in Gerode, Thimo in Nomborck abbates et venerabiles Ioannes in Lipz et Conradus sancti Mauritii in Neuenborck prepositi 1291. Datum ut supra.

b

Die drei letzten Worte ergänzt aus Notizen s. XX. im Stadtarchiv Erfurt, die zur Ergänzung des Druckes von Rein bestimmt waren. Ebendort folgender Passus, der sich an eine nicht mit aufgenommene Erwähnung eines Grafen (v. Gleichen) anschließt: Qui comes ad petetionem domini Andree abbatis et conventus propter infoecunditatem terre et varios dissensionum et bellorum motus et incendia violenta, que funesta incendia bona monasterii irreparabiliter vastaverunt, etiam, ut inde maxima debita contraxerit et adeo, ut ex eis sese emergere non liceat absque subsidio aliorum, etiam propter ipsam quotidianam prebendam minime iis adsufficientem. Hinter Northausen folgt ebendort: Michtildis in Bischoverode supra Northausen. Hinter sanctimonialium folgt ebendort: et aucillarum Christi. Statt Bechlin ebendort Burchlin [= Bürgel].

1291.

[ocr errors]

d

673.

Frater Her[mannus] de Ahllis rector curie eorundem [scl. fratrum ordinis Theutonice] in Erforde, Henricus Vulpis civis Erfordensis: Zeugen in einer Verkaufsurkunde des Deutschordenskomthurs von Zwätzen für Kloster Kapellendorf.

Acta sunt hec anno Domini millesimo CCLXXXXI.

Or. Perg. Sp.

Weimar, Staatsarchiv.

Druck: Martin, Urk. Buch v. Jena, Nr. 42.

1292 Januar 31.

Erfurt.

674.

Kunigunde, Witwe des Siegfried von Halle, Bürgerin zu Erfurt, verkauft dem Kloster Georgenthal dreidreiviertel Hufen zu Klein-Rettbach.

Abschrift s. XIV. im Georgenthaler Kopiar.

Gotha, Staatsarchiv: RR. I, 3 fol. 93 v.

Regest: Thur. sac. S. 530 Nr. 116.

Ego Kunegundus, relicta Sifridi dicti de Northusen, civis Erfordensis, recognosco presentibus publice protestando, quod ecclesie Vallis sancti Georgii uno quartali minus quatuor mansos in Minori Retebeche sitos cum omnibus suis redditibus sub tytulo proprietatis pro triginta quinque marcis usualis argenti rite et rationabiliter vendidi pleno jure in perpetuum possidendos, benigno ad hoc favore et consensu fratrum meorum accedente, Conradi videlicet canonici sancte Marie virginis. Ottonis et Theoderici dictorum de Hallis ac Yrmingardis sororis mee ceterorumque propinquorum meorum, ad quos predicti mansi jure hereditario respectum aliquod habuerunt. Et quia sigillo proprio careo, in huius rei memoriam et certitudinem ampliorem presentem literam super premissis editam sigillo capituli sancte Marie virginis in Erfordia feci et procuravi firmiter sigillari. Nos igitur Ekehardus decanus et capitulum iam dictum sancte Marie recognoscimus tenore presencium literarum, quod ad instanciam et peticionem Kunegundis vidue prefate sigillum nostrum presentibus apposuimus in evidens testimonium premissorum. Datum Erfordie anno Domini MCC nonagesimo II, pridie kalendas Februarii, indictione quinta.

1292 Februar 4. Erfurt.

675.

Eckenhardus decanus et H[einricus] scolasticus [sancte Marie] Erfordenses: Mitbesiegler einer Urkunde der Brüder Dietrich und Konrad Schenk von Doberschen für Kloster Heusdorf.

Unter den Zeugen: dominus Eckenhardus et Conradus sacerdos de Erfordia.

Acta sunt in Erfordia anno Domini MCCLXXXXII, feria secunda post Purificationem sancte Marie.

Druck: Thur. sac. S. 366. Reg. bei Rein: Thur. sac. II, S. 182, Nr. 166.

1292 Februar 22. Wartburg.

676.

Albert, Landgraf von Thüringen, übereignet dem Marienstift zu Erfurt eine Hufe in Apfelstedt, die Ritter Albert von Heilingen rom Grafen Günther von Schwarzburg zu Lehen besessen hatte. Or. Perg. Sp verloren.

Erfurt, Domarchiv, Nr. 170.

Nos Albertus Dei gratia Thuringie lantgravius et Saxonie comes palatinus recognoscimus et tenore presencium publice protestamur, quod unum mansum situm in pago ville Aphelste, quem nobilis vir comes Guntherus de Swarzburch actenus a nobis in feodo tenuit et nobis per manus Alberti militis de Heilingen nostri fidelis voluntarie resignavit,

quem eciam mansum filii Rudolfi de Heilingen pie memorie, qui frater prenominati Alberti exstitit, in feodo ab ipso nobili tenuerunt, eodem manso similiter resignato pueris ab eisdem, recedentes a iure nostro, quod in ipso manso nobis competebat, et ipsum ecclesie sancte Marie in Erfordia in proprium erogamus, dantes eciam super tali nostra appropriatione nostram patentem literam nostri sigilli appensionis robore solidatam. Huius rei testes sunt: Guntherus de Liezenic, Heinemannus de Hain senior, Hermannus de Hersinderode magister nostre curie, Mathias Nuenburgensis ecclesie canonicus, nostre curie notharius, cum aliis quampluribus fidedignis. Acta sunt hec Wartberch anno Domini millesimo CC nonagesimo secundo, in die beati Petri ad Katedram.

1292 März 26. Erfurt.

677.

Heinrich, Scholaster von St. Marien in Erfurt, iudex sive executor a reverendo patre ac domino Gerhardo, archiepiscopo Maguntino, deputatus, befiehlt dem Klerus in Stadt und Diözese Halberstadt, die 1291 Juni 7 über den Grafen Otto von Anhalt verhängte, inzwischen wieder aufgehobene1 Exkommunikation zu erneuern, falls derselbe nicht binnen sechs Tagen auch den Rest des zugefügten Schadens ersetze.

Datum Erfordie VII kalendas Aprilis anno Domini millesimo ducentesimo XC secundo.

v. Heinemann: Cod. dipl. Anhalt. II, Nr. 719 aus Or. in Zerbst. 1 Vgl. Nr. 664.

[1288 Februar 22 bis 1292 April 41.]

678.

Papst Nikolaus [III. oder IV.?] befiehlt dem Dekan des Marienstifts in Erfurt, dafür zu sorgen, daß die den Nonnen des Klosters Neuwerk daselbst entfremdeten Güter dem Kloster zurückgegeben werden.

Or. Perg. teilweise zerstört. Bulle verloren.

Magdeburg, Staatsarchiv: Erfurt B XII, 6.

Nicht bei Potthast: Reg. pont.

Nicolaus episcopus servus servorum Dei dilecto filio. . decano2 ecclesie sancte Marie Erfordensis Maguntine diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Dilectarum in Christo filiarum. . abatisse et conventus monasterii Novi Operis Erfordensis, ordinis sancti Augustini, Maguntine diocesis, precibus inclinati, presentium tibi auctoritate mandamus, quatinus ea, que de bonis ipsius monasterii alienata inveneris

« AnteriorContinuar »