Imágenes de páginas
PDF
EPUB

kore

piscari per omnia a supradicta uilla odislo usque in mare preter septa comitis adolfi, sicut tempore ducis heinrici facere consueuerunt. Habebunt etiam omnimodum usum siluarum dartzchowe et cliuz et brotne, ut tam igni necessaria, quam nauibus siue domibus aut aliis edificiis ciuitatis sue utilia ligna in eis succidant absque dolo, ne uidelicet idoneas et utiles sibi naues passim et sine necessitate uendant et alias fabricent, uel ligna deferant aliis uendenda nationibus. Preterea pascent porcus suos, pecora quoque seu iumenta per totam terram comitis adolfi, ita tamen, quod porci seu pecora possint ipso die redire a pastu in marchiam, unde mane exierunt. Insuper oportunitatibus eorum acquiescentes omnia iura, que primus loci fundator heinricus, quondam dux saxonie, eis concessit et priuilegio suo firmauit, nos etiam ipsis concessimus, Patronatum uidelicet parrochialis ecclesie beate Marie, ut mortuo sacerdote ciues, quem uoluerint, uice patroni sibi sacerdotem eligant et episcopo representent. Ad hec, ut cum mercibus suis libere eant et redeant per totum ducatum saxonie absque hansa et absque theloneo preter ertheneburch, ubi V denarios de plaustro soluent, hoc addentes, quot plaustra illuc transduxerint, pro quibus theloneum supradictum dederint, si infra annum et diem redierint, tot plaustra libere sine theloneo reducent. Et quicunque ipsorum super causa quacunque conueniatur, per omnes imperii nostri fines et per ducatum coram loci illius iudice se expurgabit absque captione secundum iura iam dicte ciuitatis. Preterea omnia ciuitatis decreta consules iudicabunt; quicquid inde receperint, duas partes ciuitati, tertiam iudici exhibebunt. Pro pace alicui confirmanda lucrum, quod inde prouenit, medium soluatur ciuibus, reliquum iudici. Si quis autem questus emerserit per causam actoris, tertiam partem iudex, tertiam actor et tertiam ciuitas habebit. Insuper quicquid lucrum prouenit de iudicio, ciuitati debetur medietas et alia iudici. Et si quispiam mortuus ibi fuerit et forte heredem non habuerit, omnem hereditatem et supellectilem ipsius annum et diem integraliter in domo, in qua moritur, reseruandam censuimus, nisi forte aliquis ei proximus intra tempus denominatum adueniat, qui hec iure ciuitatis obtineat; si uero intra tempus istud nullus proximorum suorum uenerit, quecunque hereditauit, regie potestati soluantur. Rutheni, Gothi, Normani et cetere gentes orientales absque theloneo et absque hansa ad ciuitatem sepius dictam ueniant et libere recedant. Item mercatores cuiuscunque regni, cuiuscunque ciuitatis huc ueniant, uendant et emant libere, tantum theloneum debitum soluant, de fertone IIIIor. denarios, de mille marcis non amplius. Si quis uero transfretare uoluerit, quotcunque uar habuerit, de quolibet det XVcim denarios, et si nullum habuerit et comedit proprium panem, det V denarios, et quotcunque var habuerit, pro quibus theloneum dederit, si redierit infra annum et diem, de tot liber erit. Argentum

quoque in eadem ciuitate si quis cambire uoluerit, in quocunque loco se ei oportunitas obtulerit, libere cambiat, si non id ante domum monete fuerit. Consules autem hanc de nostra donatione prerogatiuam habeant, ut tociens in anno monetam examinent, quociens uelint, et si monetarius offenderit, emendet, et quicquid de emendatione prouenerit, medium ciuibus, reliquum regie potestati cedat. Insuper confirmamus eis speciali dono, ut nulla persona, alta uel humilis, ciuitatem prefatam intra uel extra in terminis suis edificiis seu munitionibus preocupet, sed si quis marchiam snam quocunque modo obstruxerit in terra uel in aqua, auctoritate nostra freti euellant et marchiam suam expediant. Quicunque etiam spacia ciuitatis per occupationem edificiorum usurpauerit, si pulsatus fuerit, LX solidos componet. Ciues uero iam dicte ciuitatis nullam expeditionem ibunt, sed ciuitatem suam defensabunt. Item si aliquis de ipsa ciuitate alicubi pulsatus fuerit de sua libertate, ubicunque pulsetur, ibi sola manu libertatem suam obtineat. Si quisquam extraneorum superueniens aliquem ciuium de sua libertate pulsauerit, ciuis uicinior est ad obtinendum suam libertatem sola manu, quam extraneus ad ipsum conuincendum. Si uero quispiam de terra ipsorum aliquem de libertate pulsauerit, et pulsatus probare poterit, quod anno et die in ciuitate sine pulsatione substiterit, pulsatus euadit. Et quoniam predictorum ciuium nostrorum ivs in nullo diminui per nos uolumus, sed in omnibus, prout oportunum esse uiderimus, augmentare, nostra auctoritate superaddentes, concedimus eis, ut usque ad locum, ad quem in inundatione ascendit fluvius, qui Trauene dicitur, eadem, qua et intra ciuitatem, fruantur per omnia iusticia et libertate. Vsque ad terminos pontis etiam eadem, qua et in ciuitate, ut diximus, eos uti uolumus iusticia et libertate. Hiis omnibus dilectis burgensibus nostris concessis et collatis, singulari quadam gracia ipsis adhuc concedimus, ut quicquid infra ciuitatem sui iuris in posterum emendare ualuerint, sine tamen preiudicio nostri iudicis, emendare non obmittant. Vt igitur hoc nostre concessionis priuilegium ipsius nostre ciuitatis incolis ratum et inconcussum in perpetuum permaneat, hanc eis cartam, nostre ymaginis inpressione roboratam, donari mandauimus, imperiali statuentes auctoritate, ut nulla omnino persona, alta uel humilis, ecclesiastica uel secularis, hoc nostre maiestatis beneficium corrumpere audeat, uel ei quolibet modo contraire. Quod qui facere presumpserit, quingentas auri libras pro pena componat, mediam partem fisco nostro, reliquam uero incolis ipsius ciuitatis persoluendam. Huius rei testes sunt: Conradus Moguntinus archiepiscopus, Wichmannus magedeburgensis archiepiscopus, Hartwichus bremensis archiepiscopus, Adelhogus hildensemensis episcopus, Bertoldus nuwenburgensis episcopus, Martinus misnensis episcopus, Bernhardus dux saxonie, Otto marchio misnensis, Marchio

dedo, Conradus prepositus goslariensis, Bernhardus burcgrauius magedeburgensis, Geuehardus frater eius, Comes sigebodo de scartuelt, Comes burchardus de waltingerode, Hugo de warda, Tiemo de coldiz, Hermannus aduocatus de lubeke, Godefridus aduocatus de staden, Giselbertus de warendorp, Walvericus sosatienensis, Bernherus de ertheneburch, Wizo, Eyko, Egenolfus, Godefridus de suttorp, Syfridus struue, Lubertus, berngerus, Esico de Bardewic et alii quam plures.

Signum domini Frederici romanorum augusti inuictissimi.

Ego Johannes, imperialis aule cancellarius

in uice Conradi, maguntine sedis archiepiscopi germanie archicancellarii, recognovi. Acta sunt hec anno dominice Incarnationis M C LXXX VIII, Indictione VII, Regnante domino frederico Romanorum Imperatore Augusto, Anno regni eius XXX VII, Imperii uero XXXV. Datum apud castrum liznich XIII kl. octobris, feliciter. AMEN.

Die wohlerhaltene Urschrift befindet sich auf der Trese; das kaiserliche Siegel in Wachs hängt an seidener Schnur.

VIII.

Papst Coelestin III. nimmt das St. Johannis-Kloster zu Lübeck in seinen besonderen Schutz. 1191. Mai 25.

Celestinus episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filiis Arnoldo Abbati et Conuentui sancte Marie et sancti Johannis Euangeliste in Lubeke salutem et apostolicam benedictionem. Quociens postulatur a nobis, quod religioni et honestati conuenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere, et juxta petentium uoluntatem consentaneam rationi effectu prosequente complere. Ea propter, dilecti in domnino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, predictam Ecclesiam, in qua diuino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Liceat quoque uobis, clericos uel laicos liberos et absolutos, e seculo fugientes, ad conuersionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit, nisi arctioris religionis ob

tentu, de eo discedere, discedentem uero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat uobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa uoce diuina officia celebrare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et constitutionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum, X Kal. Junii, Pontificatus nostri anno primo.

Nach dem in der Schleswig-Holstein - Lauenburgischen Urkundensammlung Th. 1. Nro. VII. erschienenen Abdrucke des in dem königlichen Archive zu Kopenhagen befindlichen Originales mit anhängender päpstlichen Bulle.

IX.

Theoderich, Bischof von Lübeck, bestätigt den Verkauf des Dorfes Kührstorf abseiten des Grafen Adolf III. von Schauenburg an das St. JohannisKloster zu Lübeck. 1201. Mai 12.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Tidericus Dei gratia Lubicensis ecclesie Episcopus. Officii nostri sollicitudo nos aminonet, ea, que religiosis locis deuote a fidelibus offeruntur, prouida pietate confirmare, et, quantum in nobis est, in ecclesiastica pace seruata fideli posteritati transmittere, ea uidelicet intencione, ut et diuini cultus religio in futura secula propagetur, et militum Christi necessitatibus in finem mundi consulatur. Nouerit ergo tam presentium quam futurorum etas fidelium, quod Dominus Arnoldus, primus monasterii beati Johannis in Lubeke vocatus Abbas, a dilecto nobis Comite Adolfo de Scouuenburg villam Chuserestorp dictam CLXII marcis argenti comparauit. Quam uillam cum omnibus pertinentibus, puta cultis et incultis, agris uidelicet et siluis, pratis et pascuis, aquis aquarumque decursibus, piscationes quoque, peticiones et omnes exactiones, quibus ipsius uille populus indebite molestari posset, hec, inquam, omnia et universos horum usus predictus Comes beato Johanni euangeliste et dicto Abbati et fratribus coram nobis bona fide recognouit et iuri suo sponte renunciauit, auctoritate, prius a serenissimo Imperatore Heinrico nobis et successoribus nostris indulta, ut quecunque dictus Comes intra Comitatum suum ecclesiis uel monasteriis uendere uel donare uoluisset, de imperiali ratihabicione nemo dubitaret. Ad hec auctoritatem ducis, de quo terram tenuit, consensum quoque domine A. Cometisse uxoris sue, heredumque bene

placitum, ne quid minus cautum esset, sollerter adhibuit, et sic demum, ipsam uillam cum toto iure suo monasterio resignans, sepedictum Abbatem in possessionem misit. Vt autem racionabilis iste contractus perpetuo iure ratus et inconcussus permaneat, et ut eum nullus maleficorum deinceps aliquatenus irritare presumat, totum rei geste ordinem presenti scripto commendare et sygilli nostri appensione communire necessarium duximus. Si quis autem sepedictum monasterium et quemcunque eius Abbatem in posterum super eiusdem uille quieta possessione inquietare presumpserit, maledictioni Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Domini Pape subiaceat, et, a nobis anatemizatus, nisi errorem corrigat, cum eis, quorum Deus non est memor amplius, penam perpetue dampnacionis incurrat. Acta sunt hec in uigilia pentecostes, in ciuitate Lubicensi, in choro maioris ecclesie, anno incarnationis dominice MCCI, indictione IIIIa, sub multorum tam clericorum quam laicorum testimonio, et in sollempni die pentecostes, in facie tocius ecclesie, cleri et populi, in ambone, duorum Episcoporum, nostro uidelicet et Zuerinensis, sollempni banno confirmata. Testium uero, qui hiis interfuerunt, uiderunt et audiuerunt, nomina sunt hec: Ego Theodoricus Lubicensis Episcopus, qui et ipse confirmator, Brunwardus Zuerinensis Episcopus, Hoiko Abbas de Amelugesbornen, Godefricus Abbas de Doberan, Dauid Prepositus maioris ecclesie Lubicensis, Cono eiusdem ecclesie Decanus, Rodolfus, Albertus, Conradus, Emelricus, Fredericus, Hartmannus, Hermannus presbiter, Hermannus subdiaconus, Thetmarus, eiusdem ecclesie Canonici. Laicorum uero nomina sunt hec: Comes Adolfus de Scouuenburg, ipse recognitor, qui et dator, Fredericus de Boberg, Lotheuuicus Dapifer, Thidericus de Herre, Wernerus Marscalcus, Lambertus de Sygeberge, Arnoldus de Reno, Bodo ministerialis Hildensimensis, Walterus aduocatus Lubicensis; Lutbertus, Giselbertus, Aluuinus, Eluerus, Fredericus, consules Lubicenses; Heinricus Bruttingus, Heinricus Stangeuole et multi alii ciues Lubicenses et alii quam plures, quorum omnium nomina recitare non uidebatur necessarium. Data per manum Hermanni Lubicensis Canonici et Scolastici, feliciter. Amen.

[ocr errors]

Nach dem in der Schleswig-Holstein-Lauenburgischen Urkundensammlung Th. I. Nro. IX. enthaltenen Abdrucke des im königlichen Archive zu Kopenhagen befindlichen Originales, an welchem noch das Siegel an seidener Schnur hängt.

« AnteriorContinuar »