Imágenes de páginas
PDF
EPUB

facientes, qvod decreveritis, auctoritate nostra firmiter observari. Testes autem qvi fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Datum Lugduni, XIX Kal. Januarij, Pontificatus nostri anno quinto.

Nach dem in der Schleswig-Holstein-Lauenburgischen Urkundensammlung Bd. I. No. XLVII. enthaltenen Abdrucke der in dem königlichen Archive zu Kopenhagen vorhandenen Urschrift.

[ocr errors]

CXXIX.

Ludolf, Bischof von Ratzeburg, ersucht den Papst Innocenz IV. um Schulz für die von dem Könige von Dänemark (Erich Plogpenning) hart bedrückten

Lübecker. O. J. (1247 oder 1248.)1

Sanctissimo patri ac domino Innocencio, Sacrosancte Romane ecclesie summo pontifici Ludolfus) Dei gratia Raceburgensis episcopus cum fideli reuerencia || deuota pedum oscula Beatorum. Quoniam de uero nobis constat, ciuitatem lubicensem de iure sub imperii dominio existere, || eiusdem angustiis et miseriis, quibus Rex Dacie non ueretur lubicenses continue affligere, conpaciendo, sanctitatis vestre auribus insinuamus, | quod idem Rex Dacie ipsos lubicenses iniuriose opprimendo et violenter impugnando, omnibus suis viribus et studio conatur ciuitatem ab imperio, quod in detrimentum nostrum et ecclesie nostre dispendium nimium vergeret, segregare, et per hoc iuri imperii inmerito derogare. Vnde cum pro honore et iure imperii conseruando ipsi ciuitatenses laboribus et expensis ipsius Regis dacie iniuriosis impugnationibus viriliter resistendo grauiter affligantur, idcirco pro ipsis lubicensibus, qui bonum successum ecclesie nostre diligunt et promouent, deuotas preces sanctitati uestre effundere decreuimus, quatinus de consueta sedis apostolice pietate iam dictis lubicensibus fere omni solacio destitutis paternum adiutorium et efficax consilium misericorditer impendere dignemini, qualiter a crudelissimis manibus ipsius Regis dacie eripiantur et pristine libertati traditi imperio conseruentur; peticiones eciam suas, quas vestre sanctitati per Johannem clericum, canonicum lubicensem, porrigunt, affectuose audiatis et clementer exaudiatis.

Nach der Urschrift, mit noch ziemlich erhaltenem Siegel des Bischofes, auf der Trese.

1) Es wird die Urkunde in diese Zeit zu setzen sein, da die Lübecker im Jahre 1249 schon die Offensive gegen den König ergriffen hatten.

CXXX.

Svantepolk III, Herr von Danzig (Herzog von Hinter-Pommern), bestimmt die von den Lübeckischen Kaufleuten in seinem Lande zu erlegenden Abgaben und Zölle. Vor 1248.1

Z(uantepolcus) dei gracia dominus in gdanzk. Aduocato, Consvlibus, Burgensibus vniversisque civibus in Lvbeke et mercatoribus || vbique degentibus gracie sve plenitudinem cum salute. Nostrorum violantes statuta predecessorum et uestre in omnibus || satisfacientes voluntati, vobis dignum duximus intimandvm de libertate hactenus inavdita, quam promittimus navibus fines christianos petentibus et ab isdem ad propria revertentibvs. Koga, si navfragivm in terminis nostris pertvlerit, X marcas, minor navis V, salvis rebus, persolvat. Si in portv nostro fundvm tetigerint uel inpediantur, avxilio, qualicumque uoluerint, adiuventur. Si intrauerint, maior navis cum panno X ulnas burnit uel frizal, si cum sale duos pundones, minor vnvm. Ascendentes in poloniam plaustro imponant quantum possint: solo equo trahente, vnam marcam dabunt; Ad castra ulnam panni. De omni societate plaustrorum subcamerario V ulnas uel dimidiam marcam argenti dabunt. Cvm plaustra descendant, ad quodvis castrvm dvos scotos argenti, preter in gdansk. Si navigio descendant, de maiori navi marcam et dimidiam, de minori III fertones. Tolonea omnia reddent in gdansk. Hec omnia sigilli nostri appensione roborata intendimus vita comite conservare. Testes huius rei sunt: vnezlawus, budiwig, toslav, domazlawus prefectus, anduras, albertus, Henricus, Marquardvs. In nereo damus eandem libertatem a portu usque ad tiliam arborem.

Nach dem Originale, mit beschädigtem Siegel, auf der Trese.

CXXXI.

Albert I., Herzog von Sachsen, urkundet über den zwischen Salzwedel und Hamburg, so wie über den zwischen Lübeck und Salzwedel zu erlegenden Zoll.

1248. Jan. 2.

Albertus dei gracia Dux Saxonie, Angarie et Westfalie. In perpetuum. Vt nostre racionabiles sub lubrico fluctuantis seculi actiones perpetua stabilitate firmentur, imputribili litterarum custodie eas deputare solemus. Nouerint ergo uniuersi

1) Wegen der Zeit, in welche diese Urkunde gesetzt ist, vergleiche die Urkunde vom 30. Januar 1248 (No. CXXXIII.). Auch steht sie im Bardewic'schen Copiarius vor dieser letzteren,

presencium inspectores, quod, ut strata inter Saltwedele et Hamborch et inter Lubeke et Saltwedele assiduo mercatorum transitu usitetur, omnibus hanc stratam frequentare volentibus talem dedimus libertatem, quod de integro compacto dentur quatuor solidi, de dimidio compacto duo solidi. Si autem minus fuerit, de quolibet panno integro unus detur denarius. De Last cupri duo dentur solidi, de Last stagni duo solidi, de Last plumbi duo solidi, De integro compacto linei panni duo solidi, de dimidio unus solidus. Si minus forsitan habeatur, de quolibet centesimo denarius unus detur. Item de Last pellium vaccarum siue armentorum dentur duo solidi, et de dimidia detur unus solidus. Si autem minus fuerit, de qualibet decade denarius unus detur. Item de Last pellium hircinarum dentur duo solidi. De vario autem, de cera, de agninis pellibus et ouinis, de ficubus, et de quolibet diuersorum genere specierum, de talento, quod vulgariter Schippunt vocatur, dentur duo denarii. Preterea de talento mellis duo dabuntur denarii et de Salsmer totidem denarii persoluentur. Insuper de integro vase unguenti, cujusmodi et sit unguentum, dentur duo solidi, et de dimidio vase solidus unus detur. Item de talento humuli duo denarii, de talento folii duo denarii, de talento fili lanei duo denarii, de talento lane duo denarii, de talento floccorum duo denarii. Item de ferro et calibe, de ollis, Caldariis et talibus consimilibus de quolibet talento dabuntur duo denarii. Ceterum omnes, qui inter Saltwedele et Hamborch perrexerint, sub hac forma tali gaudere volumus libertate, quod semper infra terminos nostros conductus nostri protectione fruantur, et eos nusquam alibi ea, que distincta sunt in premissis, (quam) in Lvnenborch semel in transitu dare oporteat, et simili modo semel in Hiddesacker tenea(n)tur ad idem. Si qui vero porrexerint' inter Lubeke et Saltwedele, predicta dabuntur semel in Hiddesacker, et in transitu semel similiter Mülne dabunt, saluo jure thelonei nostri, quod de nauigio Hiddesacker, Lowenborch, et Blekede nobis semper dari consueuit. Omnes igitur, qui predictos terminos nostros tali modo voluerunt frequentare, illos tali jugiter gaudere volumus libertate. Actum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octauo, IV Nonas Januarii. Ne autem hoc factum nostrum tam rationabile quam honestum ulla valeat abolere vetustas, nulla possit calumnia disturbare, paginam hanc testimonialem inde conscribi fecimus et sigilli nostri munimine insigniri. Hujus rei testes sunt: Johannes et Gerhardus Comites Holtsatie, Adolfus Comes de Dannenberch, Luderus de Bluchere, Henricus de Barmestede, Nicolaus de Tubele et alii quam plures. Nach dem Abdrucke in Gercken cod. diplom. Brandenburg. Th. VII. S. 536.

1) Lies: perrexerint 2) Lies: voluerint.

CXXXII.

Svantepolk III., Herzog von Pommern, (Hinter-Pommern, Pomerellen) gewährt den Lübeckern eine Erleichterung des Zolles und Befreiung vom Strandrechte.

O. J. (vor 1248.)

S(uantepolcus) dei gracia dux pomoranie. Dilectis in christo amicis, Consulibus et Burgensibus de lubec, salutem et omne bonum. Dilectioni uestre inmensas referimus graciarum actiones, quod nos litteris uestris bonis || curastis uisitare; nos igitur vniuersitati vestre notum facimus, quod causa perpetue amicicie hominibus || uestris theloneum alleuiamus, ita ut de quolibet lastone unum scotum argenti soluant; et sic erunt liberi ab omni exactione. Item aliam uestris hominibus concedimus libertatem, quod si fauente infortunio aliqui ex ipsis in terra nostra naufragium passi fuerint, omnem libertatem rerum et corporum ipsis promittimus, et ab omni liberos exactione. Et ne uobis uideatur uana esse promissio, presentem paginam nostro sigillo roboramus; nostris igitur mandando precipimus, ut ipsos nec in minimo audeant molestare.

Nach der Urschrift, auf der Trese. Das Siegel hängt nicht mehr am Siegelbande.

CXXXIII.

Svantepolk III., Herzog von Pommern, erklärt, dass das Strandrecht in seinem Lande nicht ausgeübt werde. 1248. Jan. 30.

S(uantepolcus) dei gracia dux Pomeranie. Vniuersis christi fidelibus, ad quos presens scriptum peruenerit, salutem || et omne bonum. Scire uolumus uniuersos christi fideles, quod nos omnibus nauigantibus, quorum || naues in nostro franguntur dominio, nullum penitus in bonis suis faciemus inpedimentum, nec per nostros fieri permittemus, sed pocius ipsos conpatientes turbacioni eorum studebimus promouere. In cuius rei euidenciam presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari; quam eciam petimus ab omnibus publicari. Datum in danzeke, anno domini MCC XLVIII, III kal. Februarij.

Nach der Urschrift, mit beschädigtem Siegel, auf der Trese.

Bd. I.

17

CXXXIV.

Florentin, Graf von Holland, bestätigt den Lübeckern und Hamburgern den ihnen von seinem Bruder, dem deutschen Könige Wilhelm, zugesicherten Schutz ̧

1248. Feb. 5.

Florentinus Domini W(illehelmi), Regis alemanie, frater. Viris prouidis et honestis, Consulibus ac uniuersitati in Lubeke et in hamburch, successuum ubertatem. Cum memoratus dominus meus et frater meus, Rex alemanie, michi tocius Comitatus Hollandie dominium conmiserit et potestatem, conductum et securitatem, prout ipse dominus meus et frater meus, Cum Comes esset, uobis dedit, inuiolabiliter obseruabo, presentium testimonio litterarum sigilli mei munimine signatarum. Datum Traiecti, Anno domini MCC XLVIII, Feria secunda post purifi

cationem beate marie.

Nach der Abschrift im Bardewic'schen Copiarius fol. 137.

CXXXV.

Albrecht I., Herzog von Sachsen, urkundet über die durch Reinfried von Lauenburg geschehene Schenkung von etwas über zwei Hufen zwischen Lübeck und Wulfsdorf an das Heiligen-Geist-Hospital zu Lübeck und den von ihm erwirkten Consens der Erben des Schenkers. 1248. März 19.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Albertus dei gracia dux Saxonie, Angarie et Westphalie. Omnibus in perpetuum. Quecunque ad commodum et profectum domorum dei prouida dispensacione conuertimus, expedit, ut sic ea firmitatis nostre robore muniamus, quatinus in presenti rata permaneant, ac tempore in futuro ab omni perturbacione illesa penitus conquiescant. Notum ergo esse cupimus Christi fidelibus uniuersis, quod cum Reinfridus de Louenborch bone memorie duos mansos et paulo plus super flumen, quod Strekenytze vocatur, inter Lubeke et Wuluesdorp sitos, sine consensu heredum suorum, Reinfridi videlicet, Conradi et Ludolphi filiorum ejus, fratribus domus Sancti spiritus in Lubeke pro anime sue remedio contulisset, et illa collatio stabilis esse non possit, nisi donacionis nostre munere accedente, eo quod predictorum mansorum ad nos proprietas pertineret: nos, anime nostre saluti consulere cupientes, considerata inopia dicte domus, memoratos heredes induximus, quod, acceptis duodecim marcis denariorum, quos fratres domus eiusdem ipsis pro vexationis sue redemptione dederunt, ab

« AnteriorContinuar »