Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ea, que a predecessoribus nostris et aliis uiris discretis collata sunt, inuiolabiliter obseruare: illis tamen, qui specialius nostro se optulerunt seruicio, specialius nos recognoscimus debitores. Hoc igitur diligentius attendentes ciuibus lubicensibus eandem, tam in terininis quam in usu finium suorum, uel quibuscumque aliis, que eis primum a duce heinrico et postea ab imperatore fretherico collata est, cum comes adulfus de scowœnburg et comes bernardus causam contra ciues nostros lubicenses agerent, auctoritate regia conferre dignum duximus libertatem. Sunt igitur hii termini usibus eiusdem ciuitatis nostre auctoritatis dono assignati: A ciuitate uersus orientem usque ad flumen stubinize, et stubinize supra usque in radagost; A ciuitate contra meridiem usque ad stagnum racesburgense, et stagnum supra usque ad racesburg; A ciuitate contra occideutem usque ad flumen cikinize, et cikinize supra, usque ad stagnum mulne. Intra hos terminos habebunt omnes ciuitatem nostram lubike inhabitantes, cuiuscunque fuerint conditionis, omnimodum usum, uiis et inuiis, cultis et incultis, aquis et piscibus, siluis et pascuis, siue nauibus siue plaustris opus sit ad exportandum. Confirmamus etiam ciuibus nostris, sicut a comite bernardo et a comite adulfo in manus imperatoris resignata fuerunt, usus et commoditates terminorum subscriptorum: A ciuitate sursum usque ad uillam odislo, ita, quod in utraque parte fluuii trauene ad duo miliaria usum habeant nemoris, tam in lignis quam in pratis et pascuis, excepto nemore, quod est assignatum cenobio beate marie. Insuper licebit ipsis ciuibus et eorum piscatoribus piscari per omnia a supradicta uilla odislo usque in mare preter septa comitis adulfi, sicut tempore ducis heinrici facere consueuerunt. Habebunt etiam omnimodum usum siluarum in dartzchowe et cluz et brotne, ut tam igni necessaria quam nauibus siue domibus aut aliis edificiis ciuitatis sue utilia ligna in eis succidant absque dolo, ne uidelicet idoneas et utiles sibi naues passim et sine necessitate uendant et alias fabricent, uel ligna deferant aliis uendenda nationibus. Preterea pascent porcos suos, pecora quoque seu iumenta per totam terram comitis adulfi, ita tamen, quod porci seu pecora possint ipso die a pastu redire in marchiam, unde mane exierunt. Insuper oportunitatibus eorum accquiescentes omnia iura, que primus loci fundatur heinricns, quondam dux saxonie, eis concessit et priuilegio suo firmauit, nos etiam ipsis concessimus, Patronatum uidelicet ecclesie parrochialis beate marie, ut mortuo sacerdote ciues, quem uoluerint, uice patroni sibi sacerdotem eligant et episcopo representent. Ad hec, ut cum mercibus suis libere eant et redeant per totum ducatum saxonie absque hansa et absque theloneo, preter ertheneburg, vbi V. denarios de plaustro soluent, hoc addentes, quot plaustra illuc transduxerint, pro quibus theloneum supradictum dederint, si infra annum et diem

Bd. I.

3

kore

redierint, tot plaustra libere sine theloneo reducent. Et quicunque ipsorum super causa quacumque conueniatur, per omnes imperii nostri fines et per ducatum coram loci illius iudice se expurgabit absque captione secundum iura iam dicte ciuitatis. Preterea omnia ciuitatis decreta consules iudicabunt; quicquid inde receperint, duas partes ciuitati, terciam iudici exhibebunt. Pro pace alicui confirmanda lucrum, quod inde prouenit, medium soluatur ciuibus, reliquum iudici. Si quis autem questus emerserit per causam actoris, terciam partem iudex, terciam actor et terciam ciuitas habebit. Insuper quicquid lucri prouenit de iudicio, ciuitati debetur medietas et alia iudici. Et si quispiam ibi mortuus fuerit et forte heredem non habuerit, omnem hereditatem et supellectilem ipsius annum et diem integraliter in domo, in qua moritur, reseruandam censuimus, nisi forte aliquis ei proximus intra tempus denominatum adueniat, qui hec iure ciuitatis obtineat; si uero intra tempus istud nullus proximorum suorum uenerit, quecumque hereditauit regie potestati soluantur. Ruteni, Gothi, Normanni et cetere gentes orientales absque theloneo et absque hansa ad ciuitatem sepius dictam ueniant et libere recedant. Item mercatores, cuiuscunque regni, cuiuscunque ciuitatis huc ueniant, libere uendant et emant, tantum theloneum debitum soluant, de fertone III denarios, de mille marcis non amplius. Si quis uero transfretare uoluerit, quotcunque var habuerit, de quolibet det XV denarios, et si nullum habuerit et comedit proprium panem, det V denarios, et quotcunque var habuerit, pro quibus theloneum dederit, si redierit infra annum et diem, de tot liber erit. Argentum quoque in eadem ciuitate si quis cambire uoluerit, in quocunque loco se ei oportunitas obtulerit, libere cambiat, si non id ante domum monete fuerit. Consules autem hanc de nostra donatione prerogatiuam habeant, ut tociens in annum monetam examinent, quociens uelint, et si monetarius offenderit, emendet, et quicquid de emendatione prouenerit, medium ciuibus, reliquum regie potestati cedat. Insuper confirmamus eis speciali dono, ut nulla persona, alta uel humilis, ciuitatem prefatam intra uel extra in terminis suis, edificiis seu munitionibus preoccupet; sed si quis marchiam suam quocumque modo in terra uel in aqua obstruxerit, auctoritate nostra freti euellant et marchiam suam expediant. Quicumque etiam spacia ciuitatis per occupationem edificiorum usurpauerit, si pulsatus fuerit, LX solidos componet. Ciues uero iam dicte ciuitatis nullam expeditionem ibunt,

sed ciuitatem suam defensabunt. Item si aliquis de ipsa ciuitate alicubi pulsatus fuerit de sua libertate, ubicumque pulsetur, ibi sola manu libertatem suam obtineat. Si quisquam extraneorum superueniens aliquem ciuium de sua libertate pulsauerit, ciuis uicinior est ad obtinendum suam libertatem solo manu, quam extraneus ad' ipsum conuincendum. Si uero quispiam de terra ipsorum aliquem de libertate pul

sauerit, et pulsatus probare poterit, quod annum et diem in ciuitate sine pulsatione substiterit, pulsatus euadit. Et quoniam predictorum ciuium nostrorum ius in nullo diminui per nos uolumus, sed in omnibus, prout oportunum esse uiderimus, augmentare, auctoritate nostra superaddentes concedimus eis, ut usque ad locum, ad quem in inundatione ascendit fluuius, qui trauene dicitur, eadem, qua intra ciuitatem, fruantur per omnia iusticia et libertate. Vsque ad terminos pontis etiam eadem, qua et in ciuitate, ut diximus, eos uti uolumus iusticia et libertate. Superaddimus insuper conferentes, ut ubicumque intra regni nostri terminos, tam in datia, quam in slauia, siue in ra siue extra portum, qui trauenemunde dicitur, ipsos naufragium pati contigerit, quicquid per se saluare poterunt, quiete possideant, nec aliquis officialis noster uel etiam alia nostre ditionis persona, ecclesiastica uel secularis, aliquid de hiis, que uel per se uel alios saluauerint, usurpare presumat. Hiis omnibus dilectis burgensibus nostris confirmatis, singulari quadam gratia ipsis adhuc confirmamus, ut quicquid infra ciuitatem sui iuris in posterum emendare ualuerint, sine tamen preiudicio nostri iudicis, emendare non obmittant. Vt igitur hoc nostre confirmationis et collationis priuilegium, ipsius ciuitatis nostre incolis datum, ratum maneat, hanc eis paginam sigilli nostri testimonio roboramus, auctoritate regia statuentes, ut nulla persona, alta uel humilis, ecclesiastica uel secularis, hanc nostram confirmationem presumat corrumpere, uel modo quolibet contraire. Quod qui facere presumpserit, quingentas auri libras pro pena componat, mediam partem fisco nostro, reliquam uero incolis ipsius ciuitatis persoluendam. Huius nostre collationis testes sunt: Petrus episcopus roskildensis, cancellarius noster, Prepositus Nicholaus, Thurbernus dapifer, Scoro marescalcus, Byorn pincerna, Ingimer camerarius et alii quam plures. Ego Gabriel, regalis aule notarius, uice domini petri, roskildensis episcopi cancellarii, hiis interfui, Ludolfo in ciuitate lubicensi existente aduocato. Hec acta sunt anno dominice incarnationis M CC II, anno regni nostri secundo,' Innocencio romane sedis apostolo. Datum in octaua sancti Andree, in castro nostro Orthburg, VI kl. Decembris. Has litteras rogatu cancellarii nostri a nobis impetratas Gerardus vriman, a ciuibus nostris ad nos missus, eisdem nostris ciuibus apportauit.

Nach dem Originale auf der Trese, mit anhängendem Siegel.

1) Wegen der scheinbaren Widersprüche in dem Datum vergl. Dahlmann, Geschichte von Dänemark.. Th. I. S. 346. Note 1. Da indessen nach der Angabe „,anno regni nostri secundo“ die Urkunde im Jahre 1204 ausgestellt sein muss, indem Waldemar II. die Jahre seiner Regierung von seiner am 25. December 1202 erfolgten Krönung zählte, mithin die in Zahlen ausgedrückte Jahrzahl auf einem Schreibfehler beruhen dürfte, so hat man geglaubt, die Urkunde in das Jahr 1204 setzen zu müssen.

XIII.

Rechte, welche König Waldemar II. den Lübeckern für die Märkte zu Skanör und Falsterbo in Schonen ertheilte O. J. (Zwischen 1203 und 1209.)

Rex Waldemarus antiquis temporibus contulit Civitati lubicensi, quod in nundinis sconore et valsterbode eorum ciues possint et debeant ibidem vendere bona minima cum magnis, et emere quecunque ibidem vendenda inuenta fuerint, et quod ibidem tunc preficiant advocatum, quem voluerint, quod ille judicet omnes excessus et culpas preter excessus manus et colli, et sic omnibus regum temporibus est vsque in hodiernum diem stabiliter obseruatum et preter bla et blot, et hoc vltra suos ciues et vltra eos, qui ipsius ciuitatis juri adherent. Sed suum justum theloneum domini regis officialibus debet quilibet ministrare, pannos cum vlnis possunt vendere, possunt eciam alia vendere cum pondere et besemere et cum punder et hoc ideo, quia dictus Rex tales libertates contulit in ipsis liberis nundinis observandas.

Bona nostra racione thelonei sunt vnvorvaren, donec primus currus, ducens bona ad naves, sit in aqua.

Si officiales Regis dant culpam alicui ciui nostro, ille expurgare debet se cum nostris ciuibus, et non cum aliis.

Ciuis nostri ibi morientis bona recipient sui proximi, si ibi fuerint; si non, noster aduocatus et nostri probi ciues ea deducent, et ea proximis heredibus presentabunt; in quo advocati regis nichil habent juris.

Si quisquam ibidem ducit aliqua bona in terram ad vendendum ea, de talibus bonis theloneum dare non debet, si ibi habet bodam, nauem, hudeuat, vel mattam in nundinis.

Ibi non debet esse aliquis Woltforinghe, nisi violencia, que fit mulieribus, ligatio manuum supra dorsum, ubi fortum non est, et compedicio alicuius, clausis januis, sine excessu et jure et racione.

Quandocumque nauis venit ad terram, illam exonerant licite homines, quando veniunt.

Quicquid ibi quis emit, hoc debet educere libere et in hoc prohiberi non debet. Die dominico ante michaelis dantur noui denarii pro theloneo et non prius. In nostra vitta nemo jacere debet, nisi tunc noster aduocatus et nostri ciues ei fauent.

Nullam tabernam venalem habemus in vitta, sed cerevisiam dare possumus per amphoras pro denariis.

« AnteriorContinuar »