Imágenes de páginas
PDF
EPUB

irreuocabiliter indulgemus. Ut autem hec nostra donacio rata et semper inconuulsa permaneat, presentes ipsis in testimonium damus litteras, sigilli nostri munimine roboratas, Testes, qui presentes aderant, annotantes: Nycolaus dominus Slavie Socer noster, Comes Bernhardus de Dannenberghe, Euerhardus noster Dapifer et Johannes, fratres dicti de Molen. Acta sunt hec anno gratie MCC XL.

Nach der Urschrift, mit wohlerhaltenem Siegel, auf der Trese.

LXXXIX.

Die Brüder Eckhard Holtsate, Detlev, Marquard und Heinrich von Barkentin ertheilen auf Ansuchen des Herzoges von Sachsen und aus Freundschaft für Lübecks Bürger allen Kaufleuten die Freiheit, über den ihnen zuständigen Theil der Hamburgischen Strasse zu ziehen, auch ihre Güter in Barkentin über die Steknitz setzen zu lassen. 1240.

Eckchardus, Holtsate, Thetleuus, Marcquardus et Heinricus, fratres dicti de Parkentin. Omnibus || hoc scriptum intuentibus Salutem. Que bene ac rationabiliter in tempore geruntur, || necessarium est, quod perpetua firmentur memoria, ne per posterorum possint maliciam || annullari. Hinc est, quod nos ob dilectionem et peticionem domini Ducis Saxonie ac propter amiciciam discretorum burgensium in Lubike omnibus mercatoribus proprietatem nostram platee hamburgensis libertatem transeundi dedimus, dantes ipsis transuectionem in Parkentin, que Huthe wlgo dicitur, ubi possint traducere sua bona. Vt autem hoc factum ratum et stabile permaneat, presentem paginam conscribi fecimus, sigillo nostro roborandam, nomina testium, qui presentes aderant, annotantes: Heinricus Wllenpunt, Godescalcus de Bardewic, Borewinus, Godefridus de Nusse et Thetmarus vlicke, burgenses Lubicensis ciuitatis. Datum in Lubike, Anno domini MCC XL.

Nach der Urchrift, mit anhängendem Siegel, auf der Trese.

XC.

Ludolf, Bischof von Ratzeburg, urkundet über die Bestätigung des vondem Ritter Wallraf von Ritzerau errichteten Testamentes. 1240. Decbr. 25.

Ludolfus dei gracia Raceburgensis ecclesie Episcopus. Universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in domino. Ne rerum gestarum memoria per successiva temporum labatur Spatia, humana sollertia sibi consuevit adhibere remedia Scripturarum. Presentibus igitur litteris protestamur,

1

quod dilectus fidelis noster dominus Walraven miles de Rithserove, viam universe carnis ingressurus, presentibus filiis, cognatis et amicis, familiaribus, heredibus et coheredibus, eisdem consentientibus eidem et mediantibus, testamentum faciens, pro se taliter est testatus: In molendino Rithserove pro remedio anime sue duas marcas numorum annuatim assignavit, unam in anniversaria commemoratione ipsius ad elemosinas pauperum fidelium, reliquam ad servitium fratrum Raceburgensium annuatim et singulariter assignavit. In villa Stralie decimam trium mansorum, quam de manu nostra tenuit, item pro remedio anime sue petivit assignari, ita quod tota decima eorundem mansorum annuatim in cibos pauperum proveniret, et quod prior Raceburgensis, successive hos fructus recipiens, singula singulis distribuat, ordinavit. Nos igitur, nullis iustis petitionibus volentes oviare, sicut a nobis permodum ejusdem militis relicta domino1 Adelheidis cum filiis, heredibus et coheredibus, jus, si quod in eisdem decimis habere videbantur, nobis resignantibus, humiliter postulavit, pro ratihabitione confirmavimus hoc testa(men)tum. Si quis autem ausu temerario se contra hoc testamentum erexerit vel suadente malitia perfringere presumpserit, anathematis vinculum se noverit incursurum. Testes autem hujus rei sunt: Johannes de Nuthse, Johannes de Parkenthin, plebani; Otto de Kowale, Konradus Wackerbarth, Poppo de Crempe, milites; et alii quam plures tam clerici quam laici. Datum in Raceburg, in die natalium domini, anno domini MCCXL, pontificatus nostri anno quarto.

Nach dem in der Schleswig-Holstein-Lauenburgischen Urkunden-Sammlung Bd. 1. S. 44. enthaltenen Abdrucke des im Ratzeburgischen Dom-Archive befindlichen Originales.

XCI.

Albert I., Herzog von Sachsen, ertheilt den Lübeckern die Zollfreiheit in seinem Lande und verspricht sicheres Geleite auf der Strasse zwischen Lübeck und Hamburg gegen Erlegung eines gewissen Geleitsgeldes. 1241. März 12. In nomine Sancte et individue Trinitatis. Albertus dei gratia Dux Saxonie, Angarie || et Westfalie. In perpetuum. Multe rationabiles et honeste rerum temporalium actiones solent plerumque cum lapsu defluere temporali ac tenebris cece oblivionis inuolui, nisi aut testium fidei eas contigerit, aut fideli litterarum custodie deputari. Notum itaque esse cupimus tam presentis temporis quam futuri christi fidelibus universis, quod cum honorabiles viri Cives Lubecenses nobis obsequiosi

1) Lies: domina.

satis extiterint et devoti, nos eorum precibus inclinati Theloneum nostrum rectum, quod semper fuit solitum nobis dari, presentium attestacione dimisimus, et omnes de orientali mari ad occidentale mare, (que) Osterse et westerse wlgariter nuncupantur, precise De lubeke deorsum sive inferius usque hamburch, et de hamburch sursum usque Lubeke per terram nostram cum suis mercimoniis sive simpliciter venientes vel redeuntes firma conductus nostri protectione semper muniendos duximus sub hac forma, ut de quolibet vase vini dentur duo solidi denariorum, de vase ung(u)enti unus solidus, de quolibet talento qualiumcumque rerum duo denarii. De allecibus uero non erit aliter, quam adhuc est et semper fuit, set stabit in statu solito juris sui. Hoc denique jus per terram nostram venientibus ac redeuntibus tali via jdeo et tali jnterposita conditione donavimus, ut, si alias vias transierint, quam nostram, sicut prohabitum est, per terram, et aliqua forsan inde gravamina pacíantur, nos inculpabiles et inmunes esse uolumus. Hujus rei testes sunt: Vlricus Burgrauius, Bertramus pincerna, Henricus pincerna, Nicolaus de Cubeses, Theodericus advocatus, Gerardus falco et alii quam plures. Actum anno domini MCC XLI, IIIIt Idus Martii. Vt autem factum jstud nulla deinceps possit calumpnia perturbare, litteram hanc inde conscribi fecimus et sigilli nostri munimine jnsigniri.

Nach der Urschrift, mit wohlerhaltenem Siegel, auf der Trese.

XCII.

Vogt, Rath und Gemeinde der Stadt Lübeck urkunden über den mit der Stadt Soest wieder hergestellten Frieden. 1241. Mai 18.

Aduocatus, consilium et commune Lubicensis civitatis. Omnibus hanc paginam intuentibus in perpetuum. Tam futuris quam presentibus presens scriptum cernentibus innotescat, quod discordia, que uertebatur inter burgenses Susacenses et burgenses de Lubeke, taliter proborum et discretorum virorum prouido mediante consilio, ad bonum pacis et compositionis, ad meram et stabilem concordiam est reuocata, quod inter ipsos ex utraque parte debet pristina et antiqua amicitia integraliter per omnia conseruari: ita quod burgenses Lubicenses burgenses de Susato in omnibus benigne ac fauorabiliter, sicut antea fecerunt, promoueant, et quod burgenses Susacenses burgenses de Lubeke in omnibus tam benigne et affectuose, sicut antea fecerunt, promoueant uice uersa. Vt autem huius compositionis stabilita concordia rata et inconuulsa inuiolabiliter obseruetur, presentem paginam

ipsis in huius facti testimonium sigilli nostri munimine roboramus. Acta sunt hec in Lubeke, anno dominice incarnationis MCC XLI, in vigilia pentecostes.

Nach dem Abdrucke in Haeberlin Analecta medii aevi p. 229.

XCIII.

Die Stadt Soest urkundet über den mit der Stadt Lübeck hergestellten Frieden. 1241. Jun. 9.

In nomine Domini. Amen. Honorabilibus viris et discretis advocato, consulibus et universis burgensibus in Lubeke, nec non omnibus presens scriptum inspecturis advocatus, sculthetus, consules et universitas Susaciensis oppidi perpetuam utriusque vite salutem. Modernis et futuris presenti scripto || notum facimus et protestamur, quod discordia, que vertebatur inter burgenses Susacienses, ex una parte, et burgenses de Lubeke, ex altera, taliter || proborum et discretorum virorum provido mediante consilio, ad bonum pacis et compositionis, ad meram et stabilem concordiam est revocata: ita sane, quod inter ipsos ex utraque parte debet pristina et antiqua amicitia integraliter et per omnia conseruari. Vnde burgenses Lubicenses de cetero tenebuntur burgenses Susacienses et e converso burgenses Susacienses Lubicenses in omnibus et per omnia, sicut antea fecerunt, favorabiliter et benigne pertractare simul et promovere. Vt igitur hujus compositionis stabilita concordia rata et inconvulsa utrobique servetur, presentem paginam burgensibus Lubicensibus in hujus facti testimonium contulimus, sigilli Susacensis oppidi impressione munitam. Datum apud Susatum, anno dominice incarnacionis MCC XLİ, V Idus Junij, videlicet primi et feliciani.

Nach dem auf der Trese befindlichen Originale.

XCIV.

Gunzel III., Graf von Schwerin, bestätigt den Lübeckern die ihnen von seinem Vater, dem Grafen Heinrich I., gewährte Freiheit von Abgaben auf ihren Handelsreisen in seinem Lande, mit Ausnahme des zu entrichtenden Arinc(Herings-) pfenninges. 1241. Jun. 27.

G(uncelinus) dei gratia comes in zwerin.

Omnibus presentem paginam intuentibus salutem in eo, qui || est salus. Ad omnium presentem litteram intuencium uolumus deuenire no||ticiam, quod pie recordacionis comes uenerabilis in zwerin, hinricus nomine, pater || noster, ciuibus lubicensibus negociantibus, ipsorum dilectioni tali beneficio satisfaciens, per suum euntibus et redeuntibus dominium ab omni

exactione esse immunes liberaliter contulit ac exemptos. Nos igitur, commendabile patris nostri beneficium infringere nolentes neque in irritum reuocantes, ipsum pretaxatum donum uiris honorabilibus collatum, preterquam quod uulgariter arincpenninge appellatur, littera nostra, sigilli nostri appensione, domino thiderico scacmanno, domino ludero de bluchere, domino -ade et fratre suo waldemaro, hinrico de thvedorpe ceterisque consulibus de boceneburg presentibus, confirmamus. Datum in boceneburg, anno gratie millesimo CC XXXXỈ, feria Vta post Johannis baptiste.

Nach der Urschrift, mit wohlerhaltenem Siegel, auf der Trese.

XCV.

Vogt, Rath und Gemeinde der Stadt Lübeck urkunden über den mit der Stadt Hamburg geschlossenen Vertrag wegen Sicherstellung der Wege zwischen der Mündung der Elbe und der Mündung der Trave. 1241.

Aduocatus, consilium et commune Lubicensis ciuitatis. Omnibus presentis pagine inspectoribus in perpetuum. In hoc uera et scincera amicorum probatur dilectio, ut sicut amicus de amici letatur prosperitate, ita in aduersis suo grauamine conpati debeat atque dampno. Nouerit itaque presens etas et futura recolat posteritas, quod nos cum dilectis amicis nostris burgensibus de Hamborgh in hunc modum concordauimus, ut si forte predones aut alii mali homines se contra nostros aut eorum burgenses erexerint a loco illo, ubi flumen, quod Trauena dicitur, mare incidit, usque Hammemborg et sic per totam Albeam usque in mare, et nostros uel eorum burgenses hostiliter inuaserint, quicquid sumptus uel expense ad hos predones delendos et extirpandos accesserit, nos cum ipsis et ipsi uersa uice nobiscum pariter debeant sustinere. Ceterum si forte aliquis manens extra ciuitatem fastuose aliquem burgensem de Hamborg uel de Lubeke incusatum occiderit, uulnerauit, baculauerit, uel qualicumque modo, quod absit, male tractauerit, quicquid ad hoc recuperandum et uindicandum expense accesserit, nos cum ipsis, et ipsi nobiscum pariter sustinemus, hac conditione adjecta, ut quicquid eorum burgensibus circa eorum ciuitatem et nostris burgensibus circa nostram ciuitatem contigerit, ipsi cum suis et nos cum nostris conciuibus in communi expensa uindicemus. Amplius si aliqui eorum burgenses prope nostram ciuitatem Lubeke, aut nostri burgenses prope ciuitatem Hammenborg male tractati fuerint, nos eorum actorem siue actores promouebimus ad hujus facti uindictam requirendam et persequendam, et ipsi nostrum actorem siue actores in communi expensa pariter promouebunt. Et ut hoc

« AnteriorContinuar »