Imágenes de páginas
PDF
EPUB

suis neptibus Megthildi et Elizabet in releuamen suarum prebendarum et emendam. Sepedicte quoque sorores emolumentum et prouentus illius mansi dimidii annis singulis percipere debent ad suarum necessitatum suppletionem quoad usum et tempora sue uite. Hiis autem duabus dominabus de medio sublatis mansus dimidius cum aduocatia ecclesie liber perpetuo remanebit. Ne igitur aliquis successorum nostrorum siue alicuius malignantis ingenii inportunitas hoc factum nostrum infringat, presens scriptum confici iussimus, appensione quoque nostri sigilli roborari. Testes vero rei sunt: Gheroldus decanus, Johannes custos, Jordanis de Winningstede, canonici sancti Siluestri in Werningherode; milites quippe Willekinus de Hoihem, Basilius de Romessleue, Bertoldus de Bersle et alii quam plurimi fide digni. Datum Werningerode anno domini m°cclxxx°° sequenti die Vrbani.

[blocks in formation]

Erlaubniss der Aebtissin Margarethe zu Drübeck für ihren lito Gerbodo von Mulbeke, eine vormals mit Bewilligung der Aebtissin Margarethe de Piscina angekaufte Hufe zu Mulmke wieder zu verkaufen und einen fehlenden halben Morgen von 3 Morgen Oberland zu nehmen, die er damals auch erstanden, unter der Bedingung, dass diese 2 Morgen und 9 Morgen, welche ehemals mit Zustimmung der Aebt. Luthrade von Honstein von ihm erkauft sind, nach seinem und seiner Kinder Tode frei an das Stift fallen sollen. (Vergl. Nr. 37).

2

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Dei gratia Margarita abbatissa in Drubek omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris seu audituris salutem in filio dei, domino Jhesu Christo. Ne obliuio apud posteros seu futuros rei geste seriem et ordinem valeat inmutare, expedit, res rite gestas subscriptionibus testium et literarum testimoniis roborari. Tenore igitur presentium recognoscimus et publice protestamur, quod cum Gerbodo de Mulbek dictus super montem ecclesie nostre existens lito Ix iugera in campo Mulbeke sita, que vvlgariter ouerlant dicuntur, a Johanne fratre prime vxoris sue Conegundis et similiter ecclesie nostre litone petita et optenta licencia domine Luthradis dicte de Honsten pie memorie nostre ecclesie tunc abbatisse et domini Hinrici, similiter pie memorie eiusdem ecclesie nostre prepositi, empcione debita comparasset, iure hereditario possidenda, idem prefatus Johannes predicte domine Luthradi iugera huiusmodi libere resignauit, ipsa autem domina Luthradis predicta Ix iugera

resignata et libera habentes antedicto Gerbodoni et pueris suis iure hereditario contulit possidenda. Preterea quod idem Gerbodo sepedictus mansum alium eciam in campo Mulbek situm a quodam Frederico dicto. Longo, qui eundem mansum ab ecclesia nostra sibi collatum tenuerat, cum aliis tribus iugeribus etiam ouerlant dictis similiter empcione comparauit, et quod resignata ab eodem Friderico et Gerbodoni prefato collata sint, ab eo et pueris suis iure hereditario possidenda, eciam recognoscimus in hiis scriptis. Volens vero sepedictus Gerbodo mansum predictum vendere, dimidium iugerum a tribus iam dictis separans defectum mansi dimidio iugere consistentem suppleuit et residua duo cum dimidio retinere sibi cupiens, manso predicto vendito hoc sibi licere ab ecclesie nostre abbatissa pie memorie Margarita, dicta de Piscina humiliter petens, licenciam meruit obtinere, propter quod predicta XI iugera cum dimidio pro remedio anime sue, antecessorum suorum et puerorum suorum, et si quid a possessoribus talium bonorum iniuste perceptum fuisset, in reconpensam ecclesie nostre post mortem suam et puerorum suorum, qui eis quamdiu vixerint libere vti debebunt, tradidit absque omni inpeticione perpetue proprietatis tytulo retinenda. Quod factum habito consilio et consensu reuerendi patris et prepositi nostri domini Ludolfi auctoritate nostra et litteris presentibus sigilli nostri munimine roboratis, confirmantes a nobis et a posteris nostris ratum haberi decreuimus atque gratum. Predicta autem iugera sita sunt in campo Mulbek, ut predictum est, in locis taliter nominatis, scilicet tria cum dimidio viam tangunt, que ducit Tzillinge1, duo contra Tempe, vnum in campo, quod dicitur Solege, vnum iuxta vineam, quod dicitur Krukmorgen, tria contra montem qui dicitur Scalkesburg 2, vnum latum ante villam. Testes autem sunt horum: dominus Ludolfus prepositus ecclesie nostre, dominus Bethmannus plebanus in villa nostra Drubek, frater Hinricus de Mulbek, Albertus villicus noster et quam plures alii fide digni. Datum anno domini m°cc°xcп° in festo sancti antistitis Odelrici.

Urschrift auf Pergament, an einigen Stellen etwas durchbrochen; das Siegel ist nicht mehr vorhanden. 1) Pfarrdorf Zilly nordöstl. von der Grafsch. Wern. Kreis Halberstadt. 2) Die heutige Schanzenburg bei Mulmke.

1294.

33.

Ludolf, Propst, und die Aebtissin Margaretha bestimmen, dass die Einkünfte der von der Nonne Elisabeth von Gandersheim für 9 Mark gekauften halben Hufe zu Silstedt (mit Ausnahme von 5 Wernigeröd. Schillingen, welche zu Michaelis der Kirche gegeben werden) der Nonne Bia von Wenden auf Lebenszeit bleiben, dann aber zu Licht vor dem Vitus - Altar angeordnet werden sollen.

Ludolfus dei gratia prepositus et M. abbatissa Trubicensis ecclesie vniuersis hoc scriptum visuris seu audituris salutem in eo qui est

omnium vera salus. . . Que geruntur in tempore, de facili labuntur cum tempore, nisi testibus uel litterarum testimoniis roborentur. Notum esse volumus tam posteris quam presentibus, quod de consensu nostro domina Elyzabeth sanctimonialis eiusdem cenobii dicta de Gandersem dimidium mansum in Silzstedhe iacentem xv iugera continentem nouem marcis puri argenti erga Johannem cognomine Busere nobis presentibus comparauit, coheredibus suis, scilicet fratre suo Conrado ac duabus sororibus suis voluntarie fauentibus sub tali forma, quod domina Bya sanctimonialis prefati cenobii dicta de Wenden ad supplementum indigencie sue annualem censum, videlicet octo maldera quatuor auene, duo tritici, duo siliginis recipiat, exceptis v solidis Wernigerodensis monete, in festo sancti Mychaelis ecclesie nostre tribuendis, nulli post obitum suum ascribendum, sed ad luminaria ante altare sancti Viti pro honore corporis et sanguinis domini nostri Jhesu Christi diuino tempore perpetuo lucencia, idem census ecclesie nostre libere vacabit. Vt autem hoc factum nostrum firmum maneat et inconuulsum, hanc paginam inpressione sigilli nostre ecclesie fecimus communiri. Huius rei testes sunt: dominus Dithmarus sacerdos de Minsleue, frater Conradus, frater Gheuehardus, frater Thedolfus, frater Johannes, Arnoldus, Bernardus cocus, Albertus et Ludolfus villici et alii quam plures fide digni. Datum anno dominice incarnationis m°cc° nonagesimo пn°.

Urschrift auf Pergament; das Siegel, am Rande beschädigt, ist das unter Nr. 2 abgebildete.

Mühlhausen, 1295 Jan. 9., indict. 8, regni 3. 34.

Adolf, Römischer König, transsumirt 'die Uebereignung der Abtei Drübeck seitens König Heinrichs IV. an das Stift Halberstadt d. d. Goslar 7. Februar 1058.

Adolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus vniuersis sacri imperii fidelibus presentes literas inspecturis graciam suam et omne bonum. Nouerit presens etas et successura posteritas, quod nos priuilegium diue recordacionis Heinrici Romanorum regis, predecessoris nostri, nobis exhibitum vidimus et perspeximus continencie buiusmodi et tenoris.

(Es folgt die oben unter Nr. 8 abgedruckte Urk.)

Nos igitur honorabilium virorum.. prepositi.. decani tociusque capituli ecclesie Halberstadensis predicte iustis postulacionibus grato concurrentes assensu dictum priuilegium, prout prouide et iuste concessum est, et omnia in eo contenta ratificamus, innouamus, confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre ratificacionis, innouacionis et confirmacionis paginam infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, grauem nostre indignacionis offensam se

nouerit incursurum. In cuius rei testimonium presens scriptum exinde conscribi et maiestatis nostre sigillo fecimus communiri. Datum in Mulhusen v idus Januarii, indictione octaua, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, regni vero nostri anno tercio.

Urschrift auf starkem Pergament 41, Neuzoll hoch, 331⁄2 breit, deren Siegel abgefallen ist, während die roth und gelben Seidenschnüre noch vorhanden sind, s. r. St. Halberstadt II, 13 im Königl. Staats-Archiv zu Magdeburg. Gleichz. Aufschrift: Priuilegium Hinrici quarti regis Romanorum super abbatia in Drubeke [sita in Hardegowe] in comitatu Bernardi comitis. Das Eingeklammerte ist zumeist wegradirt. Links unten auf der Rückseite als Registraturnotiz von alter Hand: H. d.

Eine Abschrift dieses Transsumpts auf Papier von einer Hand des ausgehenden 15. Jahrh. findet sich in einem Fascikel meist Ilsenburgischer Urkunden s. r. Ilsenburg Nr. 145 im Königl. Staats- Archiv zu Magdeburg mit der Notariatsnotiz: Auschultata est presens copia per me Gerardum Ghesmelde clericum Mindensis dioc. publicum sacra imperiali auctoritate notarium et concordat cum suo vero originali de uerbo ad uerbum. Quod attestor hac manu mea propria.

Die Abschr. hat Gerenhardi st. Berenhardi, incoñussa st. inconuulsa, vice Liuduoldi.

1295.

35.

Albrecht und Friedrich, Grafen zu Wernigerode, befreien der Aebtissin Margaretha von Plesse eine halbe Hufe zu Athenstedt von der Vogtei.

Nos dei gratia Albertus et Fredericus, comites in Werniggerot, vniuersis Christi fidelibus hanc litteram inspecturis salutem in domino. Temporalis exspirat actio, nisi robur accipiat a voce testium vel a scripto. Hinc est, quod tenore presencium recognoscimus et publice protestamur, quod nos venerabili domine Margarete abbatisse in Drubeke dicte de Plesse liberum quendam dimidium mansum, situm in Atenstede, ab omni iure advocatie erogauimus in perpetuum possidendum. Ne igitur huiusmodi factum aut obliuio aut calumpnia mentis maligne corrumpat, presentem paginam exinde confectam sigillorum nostrorum appensionibus munitam eidem domine abbatisse ad cautelam dedimus habundantem. Huius rei testes sunt: dominus Ludolfus prepositus in Drubeke, dominus Bernardus de Olvenstede miles, Hinricus de Szillinge, Albertus Domelant et quam plures alii fide digni. Datum anno domini m°cc°xc°v°.

is. Alberti.de. Wer
rode.

Helm mit dem Pfauen-
wedel und der rechts

sehenden Forelle.

Sigl' comitis. Friderici. de Wernirot. Der Helm mit dem Pfauenwedel und der Forelle, alles links gekehrt. Dasselbe Siegel, welches 1259 der ältere Friedrich gebrauchte, Nr. 26.

Urschrift auf Pergament, das erste Siegel an einer rothseidenen Litze, das zweite an einer grünseidenen.

1297.

36. Heinrich, Graf von Regenstein, bestätigt die von Sigfried von Mekelnveld geschehene Güterüberlassung zu Aderstedt an das Stift Drübeck und überträgt auf dasselbe alle seine an diesen Gütern gehabten Gerechtsame.

Nos Hinricus dei gratia comes de Reynsteyn fatemur presentium testimonio litterarum et vniuersis cupimus esse notum, quod nos bona sita in Aderstede 1, que Siffridus contulit ecclesie Drubicensi dictus de Mekelenuelt, confirmamus et omnem iustitiam, quam in eisdem bonis habuimus, contulimus eidem ecclesie pro salute nostrorum seniorum, nullam nobis ammodo iusticiam vsurpantes. Datum anno m°cc°xcvi°. Copialbuch in 4° Bl. 3.

1) Pfarrdorf Aderstedt im Bruch Kreis Oschersleben.

1298 März 21.

37.

Erlaubniss der Aebtissin Margarethe zu Drübeck für ihren lito Gerbodo von Mulbeke, eine vormals mit Bewilligung der Aebt. Margarethe de Piscina angekaufte Hufe zu Mulmke wieder zu verkaufen und einen fehlenden halben Morgen von 3 Morgen Ackerland zu nehmen, die er damals auch erstanden, unter der Bedingung, dass diese 22 Morgen und 9 Morgen, welche ehemals mit Zustimmung der Aebt. Luthrade von Honstein von ihm erkauft sind, nach seinem und seiner Kinder Tode frei an das Stift fallen sollen; so wie auch andere 9 Morgen Overland daselbst, welche den 3 Töchtern dieses Gerbodo von ihrem Oheim Johann, Prior zu Himmelpforte, verkauft sind, nach einer mit demselben getroffenen Uebereinkunft nach der drei Personen Tode ebenfalls dem Kloster Drübeck heimfallen sollen. (Vergl. Nr. 32.)

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. . . Dei gratia Margareta abbatissa in Drubeke omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris seu audituris salutem in filio dei domino Jhesu Christo... Ne obliuio apud posteros seu futuros rei geste seriem et ordinem valeat immutare, expedit res rite gestas subscriptionibus testium et literarum testimoniis roborari. Tenore igitur presencium recognoscimus et publice protestamur, quot (1) cum Gerbodo [de] Mulbeke, dictus super Montem, ecclesie nostre existens lito, Ix iugera in campo Mulbeke sita, que vvlgariter ouerlant dicuntur, a Johanne fratre prime vxoris sue Conegundis, et similiter ecclesie nostre litone, petita et obtenta licencia domine Luthtradis dicte de Honsten, pie memorie nostre ecclesie abbatisse, et

« AnteriorContinuar »