Imágenes de páginas
PDF
EPUB

2) Aderstedt im Bruch, Kreis Oschersleben, Danstedt und Ströbeck im Kreise Halberstadt und das eingegangene Wetteborn nördl. v. Danstedt, westl. v. Athenstedt, ebenfalls Kr. Halberstadt. Noch jetzt Wetteborner Zoll.

Merseburg, (1021 Oct.)

7.

Kaiser Heinrich II. giebt auf Bitte der Aebtissin Gerbirg dem Kloster Drübeck das Gut, welches Lamprecht und Liudger ihm zu diesem Behuf übergeben haben, zu Heudeber im Harzgau in der Grafschaft Liudgers.

C. In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia Romanorum imperator augustus. Si uenerabilia aecclesiarum dei loca alicuius doni commodo ditare ac sublimare studuerimus1, nobis id regnique nostri statui profuturum esse minime dubitamus. Quapropter nouerit omnium Christi fidelium nostrorumque uniuersitas, qualiter nos pro remedio animae nostrae, nec non dilectissimae contectalis nostrae, Cunigunde uidelicet imperatricis augustae, interuentu aetiam ac peticione Gerbirgae uenerabilis abbatissae cuidam nostro insigni monasterio Thrubiki dicto in honore sanctae dei genitricis Mariae sanctique Uiti martiris dedicato tale predium, quale a quibusdam liberis hominibus, Lanperto scilicet et Liudgero, ad nostras manus legitime peruentum est, situm in uilla Hadeburun 3 in pago Hardego, in comitatu uero Liudgeri comitis, cum omnibus suis pertinentiis, agris, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, siluis, uenationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, pascuis, pratis, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, mancipiis utriusque sexus et omnibus quae quomodo (!) nominari uel scribi possunt, utilitatibus ad ipsum praedium pertinentibus, per hanc nostram imperialem paginam concedimus atque largimur et de nostro iure ac dominio in eius ius et dominium omnino transfundimus; ea ratione, ut iam dicta eiusdem monasterii uenerabilis abbatissa Gerbirc sibique succedentes liberam dehinc habeant de eadem proprietate potestatem quicquid eis placuerit ad usum aecclesiae faciendi. Et ut haec nostrae donationis auctoritas stabilis et inconuulsa omni posthinc permaneat tempore, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria coroborantes (!) sigilli nostri inpressione iussimus insigniri.

Signum domni Heinrici inuictissimi (Monogr.) imperatoris augusti. Guntherius cancellarius uice Arebonis archicappellani recognouit. (L. S. dep.)

Data.

simo autem

[ocr errors]
[ocr errors]

indictione

anno dominicae incarnationis milleanno uero domini Heinrici secundi regnantis .., imperii Actum Merseburc.

Urschr. im Gräfl. H.- Archiv zu Wernigerode. Die Zeitangaben sind offen gelassen, doch weisen der Erzkapellan Aribo und der Ausstellungsort

Merseburg die Urkunde in den Anfang October 1021. Gedr. Bresslau Diplomata centum p 37-38. Stumpf Reichskanzler 3, 270.

1) Die Interpunktion ist grösstentheils auszeichnend dick und von schwärzerer Tinte als die andern Striche. 2) Hier ist das Diplom beschädigt, doch lässt sich scilicet noch sicher erkennen. 3) Heudeber nordöstl. von Drübeck im Kreise Halberstadt. 4) Die Hdschr. hat recognou.

8.

Goslar, 1058 Febr. 7, ind. XI, ordin. 4, regni 2. König Heinrich IV. übergiebt dem Altar S. Stephani zu Halberstadt für den Hof Kissenbrück die Abtei Drübeck im Harzgau in der Grafschaft Graf Bernhards.

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia rex. Omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam praesentibus notum esse uolumus, quomodo Burchardus Halberstetensis ecclesiae episcopus uenerabilis a nobis et ex nostra regali potestate curtim Cissinebrucga sibi suaeque aeclesiae inquisiuit. Illi requirendo nobisque respondentibus ultimum ad hoc nostra contentio deuenit, quod ex petitione Agnetis, dilectissimae genetricis nostrae, imperatricis augustae, et cum consilio Liuboldi Mogontiensis archiepiscopi atque Adalperti Primensis archiepiscopi et Heinrici Augustensis et Hecilonis de Hiltenesheim et Guntheri de Babinberc et Immitis de Bodelebrunnin et Sicin de Uirdene episcoporum et Berinhardi ducis Ottonisque comitis et aliorum fidelium nostrorum abbatiam Drubicke, in pago Hardego et in comitatu Berinhardi comitis sitam, cum omnibus suis pertinentiis, mancipiis, areis, aedificiis, uillis, aecclesiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, siluis, uenationibus, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscationibus, exitibus et reditibus, uiis et inuiis, quesitis et inquirendis, seu cum omni utilitate, quae ullomodo inde prouenire potest, ad altare in honore sancti Stephani protomartiris Christi in loco Halberstete constructo et consecrato pro curte praedicta Cissinebrucga suisque appenditiis in proprium dedimus atque tradidimus. Et ut haec nostra regalis traditio stabilis et inconuulsa omni permaneat aeuo, hanc paginam inde conscribi manuque propria, ut subtus uidetur, corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domni Heinrici (L. Mon. r.) quarti regis. UUinitherius cancellarius uice Liubuoldi archi cancellarii recognoui. (L. S. r. impr.)

Data vII idus Februarii, anno dominicae incarnationis mlvIII, indictione XI, anno autem domni Heinrici quarti regis, ordinationis eius III, regni uero II. Actum Goselare in dei nomine feliciter. Amen.

Urschrift im Königl. Geh. Staats- Archiv zu Berlin. Gedruckt nach dem Abdruck in Hoefers Zeitschr. 2, 534-536. Vgl. unten das Transsumpt K. Adolfs v. 9. Januar 1295. Auch im Copiar. CI Bl. 12, CXXXIV Bl. 14, 16, Stift Halberst. II, 13 im Königl. Staats- Archiv zu Magdeburg.

1) Jetzt Herzogl. Braunschw. Pfarrdorf Kissenbrück südwestl. v. Wolfenbüttel nicht weit östl. der Oker.

Braunschweig, 1130 Nov. 13, ind. 8, regni 5.

9.

König Lothar III. bestätigt den von Elverus von Hantorp geschehenen Verkauf seines Gutes in Pabstdorf an die Kirche in Drübeck für 40 Talente, erlässt die Königlichen Gefälle aus diesem Gute und übergiebt dasselbe dem Stiftsadvokaten, Grafen Adelbert von Wernigerode.

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Lotharius dei fauente clementia tertius Romanorum rex inuictissimus. Si seruorum dei petitiones pro suis desideriis et maxime in diuinis, quas nobis innotuerunt, ad effectum producimus et regium ius adimplemus et ad utriusque foelicitatis gaudia suscipienda id nobis profuturum liquido cognoscamus. Quapropter omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum sciat industria, quod quidam vir libere conditionis Eluerus nomine de Hantorp cum consensu et astipulatione consobrini sui Brunonis de Gersleuen, qui in eius haereditatem successurus astruebat, quia nulla prole (!) genuerat, in presentia mea et principum, qui mecum fuerant, simulque baronum meorum et ministerialium curiae meae tradidit ecclesiae beati Uiti in Drubeke predium suum, quod possedit in Papestorpe1, quinque uidelicet mansos et tria iugera et VII areas cum XI mancipiis in perpetuam proprietatem, ammonitus eiusdem Trubicensis ecclesiae preposito et denariis sibi ab eo impensis, xl videlicet talentis, ad opus tantae bonitatis inflexus. Ego igitur pro consequenda eiusdem sancti martyris gratia et omnium in eadem ecclesia domino famulantium pro merenda benigna oratione omne ministerium, quod regio iuri ex eodem predio debebatur, penitus indulsi, et ut aduocatus eiusdem ecclesiae, comes scilicet Adelbertus de Wernigerode, in ecclesiae proprietate et in suae aduocatiae ditione susciperet, concessi. Et ut nullus hoc unquam ab eadem ecclesia alienare aut inuadere aut ui uel ingenio aliquatenus audeat perturbare, priuilegii huius conscriptione et sigilli mei impressione ac regalis maiestatis imperio simulque canni mei confirmatione communiui. Nomina vero eorum, qui presentes aderant testes, sunt haec: Otto Halberstadensis episcopus, Thidericus Monasteriensis episcopus, Thiethardus Osembruggensis 2 episcopus, Thietmarus Verdensis episcopus, Siwardus Mindensis episcopus, Conradus marchio, Henricus marchio, Fridericus palatinus comes, Sifridus de Haimburch, comes Sifridus de Ertinebuch, comes Hermannus de Caluelege, comes Gerbertus de Varesflieth, comes Adolphus de Scowenburch et filius eius Adolphus, Widikindus de Sualenberge, Bernhardus vicedominus 3 Hildeneshemisis (!) et duo filii eius Bernhardus et Conradus1, Liudolfus et Liudegerus, Eiko de Slede et Nithiggus filius eius, Ropertus de Haldesleuen et frater eius Meinfridus de Bodenburch, Cristianus de Rodenbruch (!) et filius eius Godescalcus, Poppe de Blankenburch, Thidericus de Bodendike et alii nobiles quam plures; ministeriales: Liudolfus aduocatus de Brunsuic et duo filii eius Baldewinus et Fridericus, Heinricus de Wicha, Berctol

dus de Pagin, Burchardus de Wulferesebuthle, Godefridus de Flectorpe, Anno camerarius et fratres eius Richero et Liutbertus, Osekus camerarius, Arnoldus dapifer de Embiken, Heinricus pincerna de Hinbikeburch, Wernherus aduocatus de Osterrot, Gerbertus de Stoupnenbruch et alii cum istis pluriores.

Signum domni Lotharii tertii Romanorum regis inuictissimi. (Monogr.)

Thietmarus notarius regis vice Adelberti Maguntini archiepiscopi et archicancellarii recognoui.

Data idus Nouembris, anno dominicae incarnationis mcxxx, ind. VIII, regnante Lothario tertio Romanorum rege, anno regni eius quinto. Actum est Brunsuic feliciter. Amen.

Abschrift aus der letzten Hälfte des 16. Jahrhunderts auf Papier. Jetzt auch gedr. bei Stumpf Reichskanzler 3, n. 95.

1) Herzogl. Braunschw. Pfarrdorf Papstdorf südöstl. von der Eisenb. Stat. Jerxheim. 2) in der Abschrift Clembruggensis. 3) Die Hdschr. hat vicendus. 4) Nach Spangenberg Mansf. Chron. c. 217, der auch die Zeugen von dem Reichstage zu Braunschweig anführt, heisst es hier: Ludolf von Waltingerode und seine Söhne... - 5) Abschr. Hiko.

o. J. zw. 1138 u. Mitte 1141.

10.

Ludwig, Landgraf von Thüringen, bittet die Aebtissin M., Propst und Convent zu Drübeck inständigst, ihm seine Schwester zuzuschicken, die er unter andern Klosterfrauen im Schutze seines Ortes Bonrode unterbringen wolle.

M. sancte Trubekensis congregationis abbatisse religiose, preposito cuncteque venerabili congregationi L. provincialis comes Thuringie servitium suum cum sincera dilectione. Si ulla mea servitia, que nunc ad memoriam possem reducere, precessissent, deo gratias agerem. Sed quia hec exigentibus peccatis meis vel pauca vel nulla sunt, contristor. Confido tamen, vestre pietatis clementiam mihi vestris imperiis nunquam obire volenti quandoque expertam sic adhuc ratam fore. Quapropter subnixis precibus imploro, rogo, deprecor, quatinus mihi germanam meam mittere velitis, quam in loco nostro qui dicitur Bunrot1 ob eiusdem loci presidium inter alias dominas ponere castamque deo adiuvante curamus. Valete.

Nach C. Hoefler Der Epistolarcodex des Klosters Reinhardsbrunn saec. XII. Aus dem 1. Heft des II. Bandes des Jahrg. 1850 des Archivs für Kunde österreichischer Geschichtsquellen. S. 34.

1) Das Dorf Bonrode 1122 Bunrot. Den Ort und Kapelle schenkte 1122 Heinrich v. B. dem Kl. Reinhardsbrunn, als dessen filia das hier im 12. Jahrh. gegründete Jungfrauenkloster Benedictinerordens galt. Vgl v. Hagke Urkundl. Nachrr. d. Kr. Weissensee 217-224, 225-231 und Hermann in Bd. 8. der Zeitschr. d. Ver. f. Thür. Gesch. S. 88. Bonrode liegt im heut. Kreise Weissensee. Hoefler a. a. O. Anm. 2 wirft zwei verschiedene Orte zusammen. Nach der Reihenfolge im Cod. ep. müsste man auf die Zeit Erzb. Adelberts v. Mainz (1138–17/7 1141) schliessen. Da man aber eher an Ludwig den Eisernen (1140-1172) als an Ludwig I. († 1140) zu denken hat, am 18. Oct. 1141 die Aebtissin zu Drübek aber Judith hiess, so wird das Schreiben zwischen 1140 und Mitte 1141 zu setzen sein.

(Halberstadt), 1141 Oct. 18, indict. 5.

11.

Rudolf, Bischof von Halberstadt, bezeugt, dass bei einem Feste des heil. Vitus zu Drübeck in feierlicher Versammlung das Kloster Schöningen vom Kloster Drübeck vier Hufen zu Oudenheim und eine halbe zu Söllingen für 32 Pfund ertauscht habe.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Rodolfus dei gratia sancte Halberstadensis ecclesie episcopus religioni et utilitati ecclesiarum uolens consulere in omnibus, quę gerenda sunt, sic auctoritate Christi et ecclesię testimonio agere satago, ut que in presenti confirmantur, in securo permaneant. Itaque huius sacri concilii notitiam et testimonium super hac re requiro, ut nouerint, qualiter confrater noster Bodo, Scheniggensis monasterii prepositus, quatuor mansos in uilla Oudenheim1, dimidium in Suligge2 triginta duabus libris a monasterio Thrubicensi solita cambia commutauerit, annuente preposito Henrico et abbatissa Juthita; actionem uero huius permutationis utriusque monasterii aduocati Athelbertus comes et Geuehardus pari consensu et more legitimo perfecerunt. Preterea uenerabilium personarum, que huic negotio aderant, testimonium suffragatur et auctoritas, ut iuste conuelli nunquam possit, quod eorum presentia et reuerentia confirmatum fuisse suffecerit, etiamsi si nulla testamenti confirmatio adhiberetur. Aderat namque Eckebertus abbas Huiusburgensis, Sigebodo abbas Hilseneburgensis, Burchardus abbas Wimedeburgensis, Conradus prepositus Niuuenburgensis, Bodo prepositus Scheniggensis et ceteri quam plures uiri religiosi, quos sub occasione sacrę sollempnitatis Viti martyris Christi ad laudem nominis sui in monasterio Thrubicensi aggregauerat; aderatque quoque que de tota prouincia sollempnitatis gracia confluxerat copiosa populi multitudo, a qua noticia et testimonium rei geste requisitum est; nec fuit qui refragaretur, cum per omnia iuste et legitime factum fuerit. Hanc ergo commutationem clauibus celi confirmamus, testimonio Christi et ecclesię roboramus, ut deinceps nullus temerare audeat, quod tali auctoritate confirmatum est. Nulli namque tutum est temerare, quod ecclesia ligauerit in terra, quoniam teste Christo ligatum est et in celo. Actum est in magna synodo in festiuitate Lucę ewangeliste anno dominicę incarnationis millesimo centesimo quadragesimo primo indictione quinta feliciter. Amen. Godefridus et Samson sacerdotes ecclesie nostrę, Hubertus et Heinricus conuersi eiusdem ecclesię, Hartmannus et Berthcherus conuersi Thrubicensis ecclesię, Richiho aduocatus noster de Detligge, Athelbertus comes de Wereningerothe, Geuehardus de Horneburg, Herimannus de Rimbeke, Giselbertus de Silstide et alii quam plures aderant.

Gedruckt bei Falke Tradd. Corbeienses p. 765-766 nach der Urschrift (ex autographo): sigillum est membranae innexum, idemque est, quod exhibuimus in Tab. VIII. no 3. Zu Oudenheim ist bemerkt: est locus desolatus prope Eilem sub praefectura Wolferbuttel. Suligge=Söllingen im Amt Jerxheim. (an der Aue).

« AnteriorContinuar »