Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fuerant vel que in futurum juste poterunt adipisci, gratulabundi annuimus, ut vel sic iurgiorum fomes extingueretur et malignorum calunnie sopirentur. Confirmamus igitur eis terram contiguam Abbatie, sicut extenditur semita de Palaisol per pratum de Laisi, usque ad pontem ordeorum, et ex altera parte a ponte ordeorum, sicut riuus eiusdem pontis dilabitur in Corbirun, et ab inde sicut Corbirun extenditur, et aisentias et usamenta per totam terram episcopatus Ecclesie nostre, et quicquid Bonus filius de Chebre, laudante uxore sua cum liberis suis, habebat in Vilario Gramonis, et in Caluata. Preterea confirmamus quicquid dederunt Amadeus de Blenaio et Galcherius filius eius inter duas aquas, Biurde scilicet et Corbirun, sub via que ab Escotals per campos Grangiarum tendit Lausannam, usamenta etiam per totam terram suam et quicquid de feodo eorum dedit vel daturus est aliquis, et vineas in Riuoria. Confirmamus etiam ecclesias de Oruns et de Castellens, quas Huguo, clericus de Billens, wirpiuit in manu mea. Sanctimus etiam terram de Sartis, terram de Dosa, terram de Frochais, pratum Leporinum, nemus usque ad fontem montis Chiblin, totam terram de Castellens, partem illam nemoris de Oruns quam prior Hugo Sancti Mauricii assensu capituli sui dedit, terram quoque quam Garnerius de Palaisol et auunculus eius Baldradus dederunt, terram de Daisiloi, quam Guido lausannensis episcopus dedit ad faciendum vineas. Volumus etiam confirmari territorium grangie de Pinoi cum appendiciis suis, et duas partes terre de Vilare Cothonoy, et Vilare Abonoy, terram

[blocks in formation]

grangie de Bolohc, terram quam Durannus de Monticulis et Albertus frater eius dederunt, terram Alberti de Vuillens. Statuimus etiam ut nulla ecclesiastica secularisue persona de laboribus vestris, de nutrimento vel agricultura, decimam a vobis presumat exigere, sed omnia vobis illibata permaneant pauperum usibus profutura. Ne autem aliquis ausu temerario presentis pagine decretum infringere conetur, anathematis sententiam interponimus, et, nisi ad emendationem redierit, a participatione corporis et sanguinis Domini sequestramus. Actum est anno dominice incarnationis M°C°°°. Friderico imperatore et Amedeo gebenensi consule (sic) regnantibus. Testes sunt Ermenradus decanus, Willelmus de Sancto Mario, Giroldus Carbo, et Lodoicus dapifer.

6.

Accord d'un débat existant entre les religieux de Hautcrêt et GARNIER de PALÉSIEUX.

1155.

A. C. Tit. d'Oron, no 37.

Cartulaire de Hautcrét, fol. 20-22.

Qvoniam res a sapientibus bene geste atque disposite multotiens prolixitate temporum oblivioni solent tradi, et ab hominibus iniquis deprauari, proinde tam presentibus quam futuris volumus notificari, et presenti scripto sign(ific)ari pacem que facta est inter fratres de Altocrest et Garnerium de Palexuz. Contentio erat inter fratres de Altocrest et Garnerium de Palezuz de quadam terra quam Baldracus, auunculus eius, predictis fratri

bus in elemosinam dederat, que terra sita est a ponte Pallasioli usque ad Monetam inter stratam ad Biordam, sicut Biorda fluit in Brodiam, et abhinc vsque ad predictum pontem. Hec autem terra pace fratrum et Garnerii diuisa est in duas partes sic: Est fons quidam iuxta stratam positus, ante hospitale pauperum. Ab illo videlicet fonte, recta semita usque ad gotale quoddam, quod est iuxta pratum de Corbeyron, facta est diuisio. Hiis partibus factis, Garnerius primitus accepit ex parte Grangiarum, alteram vero partem dedit fratribus de Altocrest, pro annuo censu duorum modiorum frumenti. Dedit et totam terram illam quam habebat inter Biordam et terram Boni filii de Chebres, pro annuo censu trium modiorum frumenti. Hunc censum et predictum recipere debet a festo sancti Martini usque ad natiuitatem Domini, sine occasione. Sciendum tamen est quod ipse Garnerius per quindecimn (dies) ante terminum admonere et dicere debet fratribus, ut ei censum suum preparent. Si vero a festo sancti Martini usque ad natiuitatem Domini pro culpa sua censum istum non receperit, cum deinde annonam suam fratres perdiderint, vel per ignem vel per exercitum, sciat quod de censu illius anni amplius non respondebitur ei. Dictum est etiam de terra quam predicti fratres a Bono filio et filiis eius possident, ut eis pax perpetua ab eo teneatur. Item dictum est de terra de Dosa et Sartis, quod quamdiu fratres legalem garentiam ex ipsa habere poterunt, pacem perpetuam de illa ipsis teneat. Si autem forte contigerit ut garentiam legalem de illa habere nequeant, eumdem annuum censum quem Jorath et filiis eius dare consueuerant, Garnerio reddant, et sic semper

de hac re pacem habeant. Concessit quoque eisdem fratribus predictus Garnerius usuaria per totum Jorat, tam in pascuis quam in lignis cedendis, excepto hoc quod in nigro Jorat sarta non facient, ab aqua scilicet Grinet usque Saruiacum, nisi concensu et permissione illius. Ex altera vero parte Grenet serta et prata, et cetera usui suo necessaria, sine illius permissu operari poterunt. Dictum est et de alodio quod erat in theotonica regione, quod de Bardresii parte pacem habeant, et de Garnerii parte garentiam nullatenus alicui portent. Hunc censum predictum alicui in elemosinam dare non poterit nisi ecclesie de Altoerest. Si vero vendere vel invadiare voluerit eis primitus obtulerit ; quod si recipere noluerint, post hec faciat quod ei libuerit. Hoc dono ipse vel duo ex filiis eius recipi deberent, si ordinate ad religionem venire voluerint. Hac compositione fratres et Garnerius de omnibus rebus ad bonam pacem et concordiam venerunt. Hec compositio primitus facta est apud castrum Rote, in domo Petri ministralis, deinde terminata in prato quod est inter abbatiam et Biordam. Hoc donum et hanc compositionem laudauit uxor eius et omnes pueri, Petrus, Vldricus, Garnerius et Otho. Ad hanc compositionem firmiter tenendam domnus Radulfus de Rota eleuatus est aduocatus tali pacto, quod si Garnerius tenere noluerit, et malum fratribus de Altocrest fecerit, totum feudum quod tenet ab eo, in vadimonio habebit, donec fratribus satisfaciat et dampnum restituat. Hinc testes sunt: ipse dominus Radulfus de Rota et dominus Albertus, presbyter de Palexuz, Petrus de Seydos, Thorencus de Vllens, Petrus de Blesens, Buchardus de Grangiis, et Thorencus frater eius, Ra

dulfus de Pontit, Huldricus de Villabalmal, Durandus de Escothat, Embertus de Alburengens, Petrus de Grangiis et Constantinus frater eius, Aymo et Thodelinus de Grangiis, Huldricus de Lentilier, Petrus filius Jorat, Humbertus de Boloz. Hoc actum est anno ab incarnatione Domini millesimo coLov°, regnante imperatore Friderico, et Amedeo Lausannensi episcopo, et Amedeo Gebenensi comite.

7.

BERTHOLD IV, duc de Zéringue, recteur de la Bourgogne transjurane, affranchit l'abbaye de Hautcrêt et les religieux de l'ordre de Citeaux, de tout péage et de toute contribution dans l'étendue de sa juridiction.

1157.

A. C. Tit. d'Oron, n° 5. parchemin.
Cartul. de Hautcrêt, fol. 17-18.

1

In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Bertolfus, dux et rector Bugundie, pro salute anime mee venerabili abbati de Alto crest, fratribusque ibidem Deo seruientibus, eorumque successoribus, donaui omne genus tributorum per totam terram et dominium meum. Decreui igitur et presentis pagine scripto firmaui, ne quis in tota potestate mea ab eis, nec ab aliis eiusdem ordinis fratribus, pedagium occasione transeundi, vel theloneum quod causa venumdandarum rerum iure fori solet accipi, exigat. Omnia enim huiusmodi iura remisi

1 ⚫ venerabili Magnoni abbati » dans le Cartul. de Hautcrêt. 2 « in tota terra mea et potestate ibid.

« AnteriorContinuar »