Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sine ullo retentu, in presentia Jurat de Lustrei, a quo terram de Sartis ipsi tenebant, eo laudante et concedente cum uxore sua et omnibus pueris suis. Retinuit autem Jurat annuum censum unius modii frumenti et alterius auene..Duobus vero predictis fratribus, scilicet Tiboldo et Aldre, accommodauerunt abbas et fratres de Altcrest quamdam partem terre de Sartis, et tres carratas feni, ut illas acciperent in monte Chiblino, donec eis ibi fratres manutenere possent. Hec accommodatio facta est tantum in vita Tiboldi et Aldre, et post mortem ipsorum debet fratribus de Altcrest redire. Hoc donum laudauerunt uxores Tiboldi et Aldre cum omnibus pueris suis de hoc dono warantiam portabunt predictis fratribus. Hoc dono si ipsi vel aliquis filiorum eorum ad religionem venire voluerint, recipientur, et si aliquis eorum filium habuerit, clericum et monachum voluerit de eo facere, et abbas eum iudicet aptum ad hoc, recipietur, et quotiens ipsi vel filii eorum per abbatiam transierint, modeste victum suum sicut unus ex fratribus habebunt. Post mortem sepulturam suam in abbatia habebunt, si ipsi ibi obierint, et fiet de eis sicut de mona(chis).....

1

6.

Accord passé entre PIERRE de LUGRIN et MAGNON, abbé de Hautcrêt, au sujet de quelques propriétés.

Lausanne, milieu du 12° siècle.

C. M. H. fol. 9, r.-v.

Petrus de Lugrino habuit querelam de terris et de

Le reste manque.

aliis rebus aduersus monachos de Alterest. Postea fecit cum eis pacem, et in manu Magnonis predicti loci abbatis wirpiuit omnem illam querelam apud Lausannam. Dederunt autem ei pro hoc fratres xxti solidos taliter ut bona fide ex parte sua et fratris sui quantumcunque posset aduersus omnes manuteneret. Quod si non posset, solidos quos acceperat pariter redderet. Postea fratres ei iustitiam tenebunt. Fecit autem hoc laudante Turumberto ministro suo, et Huldrico de Chebre. Petiit autem propter hoc firmitatem nostram et accepit. Iterum inuadiauit nobis modicum vinee quam habebat in Dasalay subtus domum, pro duobus solidis donec redimeret. Testes sunt super hoc Magno, abbas de Altcrest, Petrus de Chebre, cellerarius eius, Huldricus, minister de Chebre.

7.

Don de deux rasières de noix et de deux setiers de vin en faveur de Hautcrêt.

C. M. H. fol. 9, v.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod uxor Azonis de Uiuex, laudantibus et concedentibus filiis suis Scoto, Joranno et Duranno, clerico, pro anima mariti sui et anima filii sui Petri, cognomento Babilonia, et pro remedio animarum tam sue quam consanguineorum suorum, dedit sancte Marie de Alcrest et omnibus ibidem Deo seruientibus in elemosinam duos raiserios nucum, uinique duos sextarios burgenses,

1

Raserii, dans le titre latin. On voit par cet acte que la rasière,

singulis annis in uinea nostra, que dicitur de Alta uilla, reddendum in tempore uindemie, et bona fide tam a se quam....

1

8.

L'abbé HUGUES et le couvent de ST.-MAURICE D'AGAUNE accordent à l'abbé MAGNON et au couvent de HAUTCRÊT la troisième partie de la terre de CHATILLENS, pour un cens annuel de 2 sols 4 deniers.

Avant 1167.

C. M. H. fol. r.-v.

Hugo, Dei gratia uocatus abbas in Augauno, uenerabili Magno(ni) abbati de Altcrest omnibusque ibidem Deo seruientibus eorumque successoribus imperpetuum. Res Ecclesie tunc fideliter ac prudenter dispensari creduntur, cum in usus pauperum Christi expenduntur et ad necessitates seruorum Dei supplendas disponuntur. Unde ego et fratres nostri, communi assensu totius capituli nostri, de rebus ecclesie nostre necessitatibus uestris prouidere, inopiamque uestram aliqua ex parte supplere disponimus, quatinus orationibus vestris a malis presentibus eruamur, et per Dei misericordiam vite eterne sociemur. Tibi quidem, Magno, tuisque fratribus in Altcrest Deo seruientibus, vestrisque successoribus, damus et presentis pagine scripto firmamus tertiam partem terre de Castillens, pro annuo censu duorum solidorum et ° denariorum in festiuitate

mesure, dite de Flandre, pour les matières sèches, était usitée dans la Suisse romande au 12° siècle.

1 Le reste manque.

sancti Mauritii reddendorum; illam videlicet tertiam, que diuidebatur cum duabus partibus, quarum unam vobis Cono de Ferlens et frater eius Vilencus contulerunt, aliam Paganus de Granges. Damus etiam vobis terram de Gisrelens, quam Cono tenebat, pro annuo censu octo denariorum.

9.

LANDRI, évêque de Lausanne, déclare que THURING de GRANGES a reçu de lui trois muids de vin à percevoir sur une vigne de Hautcrêt, pour sûreté de 10 L. lausannoises. Le prélat consent à ce que le dit Thuring donne cette somme à l'abbaye de Hautcrêt, s'il désire lui faire un don pour le salut de son âme.

Après 1160.

C. M. H. fol. 17, V.

L(andricus), Dei gratia Lausannensis episcopus, futuris et presentibus imperpetuum. Thorincus de Grangiis accepit in vadimonium a me tres modios vini quos habebam in vinea de Altcrest, pro decem (libris) lausannensis monete, sub eodem (modo) quo tunc temporis currebat moneta. Concessique ei ut si forte pro remedio anime sue has decem libras donare vellet domui de Altcrest, permissione mea factum esset. Fideiussores pacis sunt Walcherus et Willelmus de Blenai, Reimundus de Chebra, Huldricus et Johannes ministri. Testes sunt Johannes, abbas Boni montis, Magno, abbas de Altcrest, et Haymo canonicus Sancti Mauritii, et Borchardus, frater eius, Helyas, Amedeus, monachi de Altcrest.

10.

BERTHOLD IV, duc de Zéringue et recteur de la Bourgogne transjurane, prend sous sa protection l'abbaye de Hautcrêt et les possessions de cette maison religieuse.

Vers l'an 1157.

(Cp. la ch. n°7, p. 13.)

C. M. H. fol. 18, r.-v.

Schoepflin, Hist. Zar.-Bad. t. V, p. 107.

Bertholdus, Dei gratia dux et rector Burgundie, uniuersis in potestate sua constitutis salutem. Princeps gladium iuste tunc demum portat si ad defensionem ecclesiarum, presentim earum que sub religione arctiori vita Deo seruiunt, manum protectionis extendere non omittat. Inde est quod abbatiam de Altcrest, de ordine cisterciensi, in episcopatu lausannensi, in tutelam nostram cum uniuersis rebus suis accepimus, mandantes omnibus in potestate nostra constitutis, ut tam prefati loci fratribus quam rebus eorum firmam pacem teneant. Si quis vero forte cisma' cis obiciat, nouerit quod querelam istam ex parte domini imperatoris eis remisimus, et securos et immunes ab hac inquietudine toto tempore scismatis eos constituimus. Quod si quisquam contra hoc nostre tuitionis munimen de rebus eorum quicquam auferre presumpserit, nisi celerius restituat, inimicitiam nostram incurrisse se nouerit.

[ocr errors]
[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »