Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quam clausum Galteri de Runens appellatum, largitus est, laudante Rainmundo eiusdem ville cum uxore sua, testantibus Guillelmo de Scublens, Lodouico dapifero, Guillelmo monaco, Alberto presbitero de Runens, et Guillelmo presbitero de Vuarens. Amedeus de Blenai laudantibus filiis suis Galcerio et Guillelmo, nichilominus uxore Galcerii laudante, misericorditer dicte ecclesie contulit decimam vinearum quas fratres excolere poterunt in Dasiloi, sub testimonio Guidonis abbatis Cari-loci, Radulphi de Rota, Oldrici de Bren, Gebroldi Rachis gebennensis, Constantinus et Balduinus frater eius de Noeruls, asensiente Amedeo comite gebennensi, laudantibus etiam uxoribus filiis et filiabus eorum, contulerunt mediam partem de Vilar-Alerenhc censualiter pro tribus solidis in nativitate beati Iohannis persolvendis. Huius donationis testes sunt Lodovicus et Guillelmus de Lausanna, dapiferi, et Guillelmus minister de Sotens: Alaricus de Vilario-comitis et Cono frater eius dederunt quandam partem de Conestun pro censu trium solidorum quoque anno in nativitate beate Marie reddendorum. Testantibus Guidone de Lucens, Petro de Nuruls, laudante Humberto de Consonai et concedente quicquid in eodem territorio fratres poterunt adipisci, hoc etiam uxore filiis et filiabus ipsius Humberti gratanter faventibus. Doni vero huius testes sunt Guillelmus de Saches, Nantelmus de Superpetra. Guillelmus de Scublens et Cono frater eius similiter totiens dicte ecclesie contulerunt locum contiguum abbatie a terra Sancti Ipoliti usque ad terram de Cusi; et a plana via usque in fluvium Thele. Testes supradicte donationis sunt lordanus de Sclepens, Humbertus de Morrens,

Martinus de Luseri. Remmundus de Cerbre quod habebat in vineis de Dasiloi libere prefate donavit ecclesie; et quesituram piscationis eius penitus ei remisit. Testantibus Petro de Lustriaco, Galcerio et Alberto de Poidor. Sub eisdem vero nominatis testibus Petrus de Lustriaco dedit pasturam per totam terram suam ad usus pecorum ecclesie. Ut autem hec in perpetuum rata et inconvulsa permaneant, presentem cartam impressione imaginis nostre et testium subscripsione roborari voluimus. Et ne quis aliquid horum infringere presumat, anathematis sententiam interposuimus. S(ignum) Guillelmi de Blena, S. Zacharie, S. Ezmenradi, S, Petri, decanorum, S. Uldrici de Campania, S. Hugonis de Iolens, presbiterorum. Actum anno dominice incarnationis м°c quadragesimo septimo. Indictione decima. Epacta septima decima. Concurrente secundo.

(Grand sceau de l'évêque Amédée, pendant à une lanière de peau, bien conservé.)

3.

Notification et confirmation par AMÉDÉE, évêque de Lausanne, des donations faites à l'abbaye de Théla, par GUILLAume Grillard, GAUCHER de BLONAY, PIERRE de COSSONAY, et d'autres.

1154.

Arch. Comm. de Lausanne, Tit. de Montheron, no 5, parch.

In nomine patris et filii et spiritus sancti, Ego Amadeus Dei gratia Lausannensis ecclesie minister humilis. Antiquorum proinde patrum decrevit industria litteris

manentibus commendari, quod posterorum usibus convenit reservari. Equidem contentionis et calumpnie sopiri debet occasio, cum donationes et beneficia que conferuntur ecclesiis proborum testium firmantur testimonio. Proinde tam futuris quam instantibus notum decrevimus fieri quod Guillelmus Grillardus, uxor eius et liberi laudarunt et confirmarunt, donum deserti iacentis ante portam ecclesie de Thela, quod donum prius fecerat Guillelmus de Escublens. Locus prefati deserti iacet ad partem meridianam ab via Sancti Ipoliti usque in flumine Thela vocato. Huius quidem donationis et assensus sunt garanthia Trumbertus de Rogano, Humbertus Bovo civis Lausanne, Guillelmus de Consonai filius domine Ingle. Hi supranominati testes fuerunt de laudamento Guillelmi. De uxore eius et liberorum testes habentur Aimardus miles de Mais; Guillelmus filius Uldrici de Mais, Theuvinus de Gummens, Petrus de Gummens. Galcerus quoque de Blonai, sue conjugis atque Guillelmi sui fratris benigno favore, largitus est eidem ecclesie decimam omnium vinearum quas in Dasiloi poterunt excolere, uel alibi ubicunque dominium habeat. Huius doni sunt testes Vuido de Podoir, Petrus Baldinnus, Iohannes de Vivois. Omnium vinearum quas habet uel habitura est ipsa domus in Dasiloi sive alias in dominio Galceri donum laudavit dominus Guillelmus, testantibus Petro de Lustri, Rainmundo de Cerbre, Narduino de Gommens, Philippo fratre Petri de Gommens, Bertholomeo de Vivois, Alberto Cahennum. Guillelmus de Mais vineas et deserta que adversus domum de Thela calumpniabatur, que etiam ab Alberto Lausannensi dicebat se tenere in

feodum, omnem illam calumpniam finivit et guerpivit predicte domui de Thela, coniugis sue atque liberorum eius assensu, laudamento etiam predicti Alberti, coniugis et filiorum eius. Testes de guerpitione Guillelmi nominati sunt Trumbertus de Rogano, Petrus de Vulflens, Humbertus Bovo Lausanne, Arducius episcopus Gebennensis. De assensu filiorum Guillelmi et uxoris pro garanthia fuerunt Petrus sacerdos ville de Vulflens, Petrus eiusdem ville miles, Aimarus de Mais, Berevuardus de Mais. Filia eiusdem Guillelmi hoc idem assensit, presentibus et testantibus Rainmundo de Vilar-Frelon, Petro de Vulflens. De laudamento Alberti Lausanne, coniugis et liberorum eius, testes fuerunt Petrus clericus de Chebli, fratres de Thela Geroldus et Uldricus. Tacere nolumus quod Albertus lausannensis Fiber appellatus, Guillelmus quoque de Mais, hi duo predictam calumpniam et terram in manu nostra reddendo guerpierunt : nos autem eam libere et prorsus absque ulla retentione domui et ecclesie de Thela donavimus et perpetuo possidendam concessimus. Hanc eandem vineam dedit Rodulfus de Bochonni eidem ecclesie, per manum Arducii episcopi gebennensis: Huius doni sunt testes Moises abbas de Bono-monte, Galterus capellanus episcopi gebennensis, Albertus clericus de Polli, Johannes sacerdos de Coloniis. Humbertus de Sotens quicquid ad eum pertinebat de decima in territorio de Vilar-Alerenhe supradicte largitus est ecclesie, per garanthiam et testimonium Gerardi de Monteproverio, Lamberti de Capella. Domnus Petrus de Consonai, uxor quoque eius, frater etiam suus Geraudus, et mater, quicquid iuris et dominii eorum erat in territorio de Vilar-Aleran atque de

rens

.....

Conestun memorate contularunt ecclesie sub presentia et testimonio Petri Grossi de Consonai, Jordani fratris Petri, Galceri de Hellens, Uldrici de Gommens. Hemmonerus de Thyerens quicquid habebat in terra de Conestun dedisse dinoscitur eidem ecclesie, pro censu trium denariorum in festo sancti Iohannis solvendorum. Unde sunt testes nominati. .......... sacerdos de Thiefilius Sallerii. Hugo et sacerdos Petrus de Sancto Sergio quod iuris erat eorum apud Vilar-Aleran dederunt et perpetuo possidendum annuerunt totiens. dicte ecclesie, sub censu decem et octo denariorum annuatim solvendorum in festo sancti Iohannis. Qui si forte per aliquam negligentiam die constituto non redderentur, si infra octavas essent persoluti nullam inde moverent calumpniam. Huius rei testes fuerunt: Boso de Vilar-Rohardi, Lanbertus li Mannes, Uldricus decimarius et frater eius, Thorencherus de Sancto Sergio, Anselmus mareclarius (?) et Uldricus de Sancto Sergio, Uldricus gener predicti Anselmi, alter Uldricus filius Dodonis. Lancio de Tyerens et uxor eius Cecilia dederunt quicquid habebant intra terminos nostros in territorio de Conostun, pro annuo censu quinque denariorum in festivitate sancti Iohannis Baptiste reddendorum. Testes sunt Willelmus decanus de Tyerens, Bertinus sacerdos de Donmores, Albertus frater Lancionis, Uldricus de Tyerens, Heimo conversus (erosum). Willelmus filius Cononis de grancium dedit quicquid juris habebat infra terminos vinearum nostrarum de Daseleio. Testes sunt Willelmus decanus de Sancto Mario; Petrus presbiter de Sancto Sergio. (lacuna) Gommens, Petrus miles de Berchiaco et Rodulfus maior eiusdem

« AnteriorContinuar »