Immensae nimiaeque licet si dicere plebis, Totam hodie Romam circus capit et fragor aurem Percutit, eventum viridis quo colligo panni. Nam si deficeret, moestam attonitamque videres Hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis Consulibus. Spectent iuvenes, quos clamor et audax Sponsio, quos cultae decet assedisse puellae: Spectent hoc nuptae iuxta recubante marito, Quod pudeat narrasse aliquem praesentibus ipsis: Nostra bibat vernum contracta cuticula solem Effugiatque togam. Iam nunc in balnea, salva Fronte, licet vadas, quamquam solida hora supersit 205 Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus Continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae Magna. Voluptates commendat rarior usus. :
Natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux, Qua festas promissa deis animalia cespes Exspectat. Niveam Reginae ducimus agnam: Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura. Sed procul extensum petulans quatit hostia funem, 5 Tarpeio fervata Iovi, frontemque coruscat:
Quippe ferox vitulus, templis maturus et arae Spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris Ducere, qui vexat nascenti robora cornu.
Si res ampla domi similisque affectibus esset, Pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
Mole piger, nec finitima nutritus in herba, Laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis Iret et a grandi cervix ferienda ministro
Ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi Nuper et incolumem sese mirantis amici. Nam praeter pelagi casus, et fulguris ictum, Evasit. Densae coelum abscondere tenebrae Nube una subitusque antennas impulit ignis, Quum se quisque illo percussum crederet et mox Attonitus nullum conferri posse putaret Naufragium velis ardentibus. Oinnia fiunt Talia, tam graviter, quam quando poetica surgit Tempestas. Genus ecce aliud discriminis: audi Et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis Eiusdem: pars dira quidem, sed cognita multis... Et quam votiva testantur fana tabella Plurima. Pictores quis nescit ab Iside pasci? Accidit et nostro similis fortuna Catullo. Quum plenus fluctu medius foret alveus et iam, Alternum puppis latus evertentibus undis Arboris incertae, nullam prudentia cani P Rectoris conferret opem: decidere iactu Coepit cum ventis, imitatus castora, qui se Eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno Testiculi: adeo medicatum intelligit inguen. Fundite, quae mea sunt, dicebat, cuncta Catullus, Praecipitare volens etiam pulcerrima, vestem Purpuream, teneris quoque Maecenatibus aptam, Atque alias, quarum generosi graminis ipsum Infecit natura pecus, sed et egregius fons
Viribus occultis et Baeticus adiuvat aer. Ille nec argentum dubitabat mittere, lances Parthenio factas, urnae cratera capacem, Et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci. Adde et bascaudas et mille escaria, multum Caelati, biberat quo callidus emtor Olynthi. Sed quis nunc alius, qua mundi parte, quis audet Argento praeferre caput rebusque salutem? Non propter vitam faciunt patrimonia quidam, Sed vitio caeci propter patrimonia vivunt. lactatur rerum utilium pars maxima: sed nec Damna levant. Tunc, adversis urgentibus, illuc Decidit, ut malum ferro summitteret: ac se Explicat angustum, discriminis ultima quando Praesidia afferimus, navem factura minorem. I nunc et ventis animam committe, dolato Confisus ligno, digitis a morte remotus Quatuor aut septem, si sit latissima taeda. Mox cum reticulis et pane et ventre lagenae
Adspice sumendas in tempestate secures.
Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam Prospera vectoris, fatumque valentius Euro
Et pelago, postquam Parcae meliora benigna Pensa manu ducunt hilares et staminis albi Lanificae, modica nec multum fortior aura Ventus adest: inopi miserabilis arte cucurrit Vestibus extensis, et, quod superaverat unum, Velo prora suo. Iam deficientibus Austris, Spes vitae cum sole redit: tum gratus Iulo, Atque novercali sedes praelata Lavino,
Conspicitur sublimis apex, cui candida nomen Scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen Et numquam visis triginta clara mamillis. Tandem intrat positas inclusa per aequora moles Tyrrhenamque Pharon porrectaque brachia rursum, Quae pelago currunt medio longeque relinquunt Italiam. Non sic igitur mirabere portus, Quos natura dedit, Sed trunca puppe magister Interiora petit Baianae pervia cymbae Tuti stagna sinus. Gaudent ibi vertice raso Garrula securi narrare pericula nautae. Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes Sertaque delubris et farra imponite cultris, Ac molles ornate focos glebamque virentem; Iam sequar et, sacro, quod praestat, rite peracto, Inde domum repetam, graciles ubi parva coronas Accipiunt fragili simulacra nitentia cera, Hic nostrum placabo Iovem laribusque paternis Thura dabo atque omnes violae iactabo colores. Cuncta nitent: longos erexit ianua ramos
Et matutinis operatur festa lucernis.
Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus, Pro cuius reditu tot pono altaria, parvos
Tres habet heredes. Libet exspectare, quis aegram 95 Et claudentem oculos gallinam impendat amico Tam sterili. Verum haec nimia est impensa: coturnix Nulla umquam pro patre cadet. Sentire calorem Si coepit locuples Gallita et Paccius orbi, Legitime fixis, vestitur tota tabellis
Porticus: existunt, qui promittant hecatombon:
Quatenus hic non sunt nec venales elephanti, Nec Latio, aut usquam sub nostro sidere talis Belua concipitur, sed furva gente petita, Arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, Caesaris armentum, nulli servire paratum
Privato: siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali et nostris ducibus regique Molosso Horum maiores ac dorso ferre cohortes,
Partem aliquam belli, et euntem in praelia turrim. 110 Nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
Et cadat ante lares Gallitae victima sacra, Tantis digna deis et captatoribus horum.
Alter enim, si concedas mactare, vovebit
De grege servorum magna et pulcerrima quaeque
Corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
Imponet vittas et, si qua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi Non sperat tragicae furtiva piacula cervae. Laudo meum civem, nec comparo testamento Mille rates: nam si Libitinam evaserit aeger, Delebit tabulas, inclusus carcere nassae, Post meritum sane mirandum, atque omnia soli Forsan Pacuvio breviter dabit. Ille superbus Incedet victis rivalibus. Ergo vides, quam Grande operae pretium faciat iugulata Mycenis. Vivat Pacuvius, quaeso, vel Nestora totum:
Possideat, quantum rapuit Nero: montibus aurum Exaequet, nec amet quemquam, nec ametur ab ullo. 180
« AnteriorContinuar » |