Adsueti coquere et marris ac vomere lassi Nescierint primi gladios extundere fabri. Adspicimus populos, quorum non sufficit irae Occidisse aliquem: sed pectora, brachia, vultum 170 Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo, Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
Tamquam homine, et ventri indulsit non omne legumen?
SATIRA XVI.
Quis numerare queat felicis praemia, Galle, Militiae? Nam si subeantur prospera castra, Me pavidum excipiat tironem porta secundo Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni, Quam si nos Veneris commendet epistola Marti Et Samia genetrix quae delectatur arena.
Commoda tractemus primum communia, quorum Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus Audeat, immo et, si pulsetur, dissimulet, nec Audeat excussos praetori ostendere dentes Et nigram in facie tumidis livoribus offam Atque oculum medico nil promittente relictum, Bardaicus iudex datur haec punire volenti Calceus et grandes magna ad subsellia surae, Legibus antiquis castrorum et more Camilli Servato, miles ne vallum litiget extra Et procul a signis. Iustissima centurionum Cognitio est igitur de milite, nec mihi deerit Ultio, si iustae defertur causa querelae. Tota cohors tamen est inimica omnesque manipli 20 Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit Vindicta et gravior, quam iniuria. Dignum erit ergo Declamatoris mulino corde Vagelli,
Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot Millia clavorum. Quis tam procul absit ab urbe? 25
Praeterea quis tam Pylades, molem aggeris ultra Ut veniat? Lacrimae siccentur protinus, et se Excusaturos non sollicitemus amicos.
Da testem, iudex quum dixerit: audeat ille, Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere, Vidi, Et credam dignum barba dignumque capillis Maiorum. Citius falsum producere testem Contra paganum possis, quam vera loquentem Contra fortunam armati contraque pudorem. Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus 35 Sacramentorum. Convallem ruris aviti Improbus aut campum mihi si vicinus ademit Et sacrum effodit medio de limite saxum, Quod mea cum vetulo coluit puls annua libo, Debitor aut sumtos pergit non reddere nummos, 40 Vana supervacui dicens chirographa ligni: Exspectandus erit, qui lites inchoet, annus Totius populi: sed tunc quoque mille ferenda Taedia, mille morae: toties subsellia tantum Sternuntur: iam facundo ponente lacernas Caedicio et Fusco iam micturiente, parati Digredimur lentaque fori pugnamus arena. Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit, Quod placitum est ipsis, praestatur tempus agendi, Nec res atteritur longo sufflamine litis.
Solis praeterea testandi militibus ius
Vivo patre datur: nam, quae sunt parta labore Militiae, placuit non esse in corpore census, Omne tenet cuius regimen pater. Ergo Coranum, Signorum comitem castrorumque aera merentem, Quamvis iam tremulus, captat pater. Hunc favor aequus
Provehit et pulcro reddit sua dona labori.
Ipsius certe ducis hoc referre videtur,
Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
Ut laeti phaleris omnes et torquibus omnes.
Tyrias humero revocante lacernas, Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum, Nec sufferre queat maioris pondera gemmae: Crispinus ex servili conditione, impetrato ab Imperatore aurei annuli iure, ad equestrem dignitatem provectus, nobilis et ingenuus videri, et elegantiorum hominum unus esse voluit. Incedebat, ut equites illius temporis, purpura lacerna indutus, sed ut veri equitis speciem haberet, eorum quo que negligentiam inter eundum diligentem,`` quum lacernam delapsam mox attraheret, mox attractam hu meri motu deiiceret, affectabat. Revocare igitur, verbum interpretibus h. 1. ambiguum, idem significat, quod attrahere: quam verbi vim ante me vir doctus in Ephemerid. litt. Ien. Apr. 1822. n. 80. pag. 142 sq., simili ex Suetonii Caesaris c. 45 loco allato, exposuit, quamquam totam eius explicationem non probo. Quem.
« AnteriorContinuar » |