peliri. Ad tenuitatem hominis exprimendam dicit poeta in Anthol. lat. tom. I, p. 608. Corpore par querulis es, par clamore cicadis. Martial. lib. III, epigr. 93. pectus cicadae. Praeterea Cicero, vel ut aliis placet, Laurea libertus Antholog. lat. tom III, 56, p. 493. hoc ioculare fudit in fundum epigramma: Fundum Varro vocat, quem possim mittere funda, Ni tamen exciderit, qua cava funda patet. Extractam puteo situlam quum ponit in horto, Ulterius standi non habet ille locum. Quid, quod Iuvenalis ipse hanc dictionem Sat. IX, vs. 55. tuetur, ubi, quemadmodum hic loci exiguitatem, ita contrario modo, nec tamen dissimili, latifundiorum amplitudinem describit: Dic, passer, cui tot montes, tot praedia servas i. e, quae tam immensa sunt, ut milvi fatigentur ea transvolantes. Vide schol. ad h. 1. Pers. Sat. IV, vs. 25. Nostin' Ventidi praedia? cuius? Dives, arat Curibus quantum non milvus oberret. ad quae schol. vetus dicit: Secundum proverbium: quantum milvi volant. cf. Petron. Satir. c. 37. Proverbialis igitur dictio est, in homines supra modum locupletes usurpata, sicuti illud in minimam possessionem valet, 1 SATIRA III, vs. 296. Ede, ubi consistas, in qua te quaero proseucha? Non opus est, ut repetam, quae a viris doctis de proseucha ad h. 1. disputata sunt: id tantum monere liceat, nullam mihi neque Henninii, neque Turnebi, neque Mansonis satis aptam videri interpretationem. Magis placet Lubini et Pratei, quorum sententia non fanum Iudaeorum, sed omnino significatur locus aliquis, ubi mendici stipem petebant, et victitabant. Et recte quidem: nam in ipso verbo nihil est, quod istam explicationem non admittat, siquidem ut προσέυχη proprie preces, obsecrationem notans de loco sacro, ubi Iudaei oraturi conveniebant, vulgo intelligitur, ita quoque in mendicorum stationem, qui a praetereuntibús stipem rogabant, bene adhiberi potest. Quae verbi vis insuper firmatur vicinitate vocis consistas in conventum, stationem, commorationem hominum in aliquo loco vel colloquendi, vel mendicandi, vel alius rei causa factam usurpatae. vid. Ducker. ad Liv. Ep. LXV. Audiamus etiam Perottum in Cornu Cop. p. 740. ab hac sententia non abhorrentem, sed ab interpretibus ad h. 1. neglectum: A peto fit petitor, qui aliquid petit, poniturque frequenter pro mendico, et stipem ostiatim petente, qui et postulator et rogator dicitur. Locus vero, in quem convenire postulatores huiusmodi solent, ut erant pontes Romae, et clivus Aricinus, propter confluentes ad templum Dianae proseucha dicebatur. nam graece προσέυχη deprecationem sive obsecrationem significat. Omnis difficultas, ac dubitatio evanesceret, طعہ si plura vocis ambiguae aliis in scriptoribus invenirentur exempla: nam quod ea in Gruteri inscriptione a Forcellino s. h. v. allata occurrit, ambiguitas non removetur, quoniam illa ipsa certa adhuc interpretatione indiget. Maioris sunt ponderis versus, quamquam recentioris poetae, at non dubitata significatione, Andreae Fulvii in antiquar. urbis libr. I, quos Osanni vigilantia detexit: Stat lare sub patrio, nec notus Alexius ulli, Pauper, inops, algens modica, vilique proseuca: Sub gradibus latitans: ubi plurima passus iniqua est. Poteris etiam novam si ingredi velis interpretandi viam, sub proseucha locum intelligere a vilissimis hominibus ad convivia ibi cum Iudaeis habenda electum. Iudaei enim quum illo tempore rerum sacrarum obtentu cum promiscua multitudine in locis religiosis saepenumero convenirent, ibique vino indulgentes omnino liberiorem et contrariam patriis ritibus vitam agerent, proseucharum, quae secundum Philonem de vita Mosis III, p. 685. διδασκάλεια φρονήσεως καὶ ἀνδρίας καὶ σωφροσύνης καὶ δικαιοσύνης, εὐσεβέιας τε καὶ ὁσιότητος καὶ συμπάσης ἀρετῆς erant, tantopere diminuta est auctoritas, ut eae non amplius sacrorum locorum, sed tabernarum potius speciem habere viderentur. Idcirco queritur Philo plurimis locis: queritur de Alexandrinis Iudaeis libr. de legatione ad Caium p. 1035. τὸ μὲν γὰρ πρῶτον ἀπέστειλε (ὁ Σεβαστός) τοῖς Ἰου δαίοις μόνοις εἰς τὰ συναγώγια συνέρχεσθαι. μὴ γὰρ εἶναι ταῦτα συνόδους ἐκ μέθης καὶ παροινίας ἐπὶ συστάσει ὡς λυμαίνεσθαι τὰ τῶν ἐιρήνης, ἀλλὰ δι· δασκάλεια σωφροσύνης, καὶ δικαιοσύνης, idem in libr. in Flaccum p. 748. Sed quae verba maxime huc pertinent, ubi eiusmodi sodalitia Romae commemorantur, exstant eodem in libro p. 762. θίασοι, κατὰ τὴν πόλιν εἰσὶ πολυάνθρωποι, ὧν κατάρχει τῆς κοινωνίας οὐδὲν ὑγιές, ἀλλ ̓ ἄκρατος καὶ μέθη καὶ παροινίαι, καὶ ἡ τούτων ἔκγονος ὕβρις, σύνοδοι καὶ κλίναι προςονομάζονται ὑπὸ τῶν ἐγχωρίων. Qua igitur religionis despicientia vulgata, mirumne nobis videri potest, quod Iuvenalis, alias quoque Iudaeorum irrisor, proseuches nomen in tabernam transtulerit? Favebant autem plures Romani, imprimis homines ex infima plebe rebus Iudaeorum, non tam vero religionis sensu, quam conviviorum illorum cupiditate commoti: id quod non modo θίασοι κατὰ πόλιν πολυάνθρωποι indicant, sed aperte etiam verba Suetonii vit. Domit. c. 12. docent: ad quem deferebantur, qui vel improfessi Iudaicam viverent vitam, vel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent. Omnino eiusmodi congregationes, et soluta Iudaeorum in tabernis vivendi ratio imperatoribus displicebat: qua de causa Claudius popinarum coercendarum curam habuit, ut ex Dion. Cass. lib. LV, p. 945. ed. Reim. apparet: τῷ δὲ πατρίῳ νόμῳ βίῳ χρωμένους ἐκέλευσε μὴ συναθροίζεσθαι. τάς τε ἑταιρείας ἐπαναχθείσας ὑπὸ τοῦ Γαΐου διέλυσε. unde simul discimus, vetitum fuisse, ne quid in popinis cocti praeter legumina aut olera venderetur. Conferas etiam Dion. Cass. Ner. LXII, p. 1012. πάντα δὲ ὡς εἰπεῖν τὸν βίον ἐν καπη λική διαίτῃ ποιούμενος, ἀπεῖπε τοῖς ἄλλοις μηδὲν ἑφθὸν ἐν καπηλείῳ, πλὴν λαχάνων καὶ ἔτνους πι· πράσκειν. Sueton. Ner. c. 16. Dion. Cass. Vespas. lib. LXVI, p. 1085. οὐδὲ ἐν τοῖς καπηλείοις ἑφθόν τι πλὴν ὀσπρίων πιπράσκεσθαι ἐπέτρεπε. Iam vero si vocem proseuches ita explices, ut, ratione ἑταιρειών illarum habita, Iudaeorum tabernam vel popinam (Iudenherberge, Iudenkneipe) significet, versum 296 videmus continuatam et cum antecedentibus coniunctam quaestionem continere. Addita autem est, a petulantissimo iuvene eo consilio, ut animus nobilis, quem cogitamus, Romani magis ad iram incitaretur. Nam quae antea interrogantur: unde venis? cuius aceto, cuius, conche tumes? quis tecum sectile porrum Sutor et elixi vervecis labra comedit? non tam contumeliosa sunt, quam quae postremo sequuntur, ubi aperte civis ille societatis cum abiectissima gente accusatur. A versu enim 292-94 commemorantur eiusmodi res, quae omnes ad pauperum, et quia Iudaei pauperrimi erant, etiam ad eorum victum pertinebant, et tum temporis in popinis vendebantur. Quid vero vervecis elixi labra? Num ea quoque, coctis eduliis vetitis, imperatorum conveniunt edictis? Minime, sed iuvenis ille, ut causam indignationis suae iustam habeat, insimulat quodammodo obvenientem edictum illud non observasse. Ceterum prohibebantur praecipue popinae obsonia pretiosa proponere, ut ex Sueton. Neron. c. 16. liquet, inter quae vervecinum caput, utpote vilissimus cibus, si Martial. XIV, 211. consulimus, referri non potest. Reliquas autem si spectaveris quaestiones, nihil invenies, ( |