Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quod iussis imperatorum contrarium sit, nec ad victum Iudaeorum pertineat. Cuius aceto? Acetum nihil aliud est, ac vinum acidum aquae mixtum, quod plebeculae potus erat, quodque apud Plautum Mil. glorios. act. III, sc. II, vs. 23. posca, et in evangelio Matth. XXV, vs. 48. όξος nominatur. vid. ibi Pauli comment. t. III, p. 771. Cuius conche tumes? Conchis fabae genus, quod Athenaeus lib. IV, c. 16. inter viliores cibos ponit, cuiusque libr. II, Samuel. c. XVII, vs. 28, sicuti denique porri libr. IV Mos. c. XV, vs. 5. mentio fit, cf. Chateaubriand itin. t. II, p. 146.

SATIRA IV.

Vs. 2-4.

Hoc loco Crispini, quem poeta Sat. I, vs. 26 sq. ut mollissimum hominem describit, libidines et fortitudo in re venerea notantur:

monstrum nulla virtute redemtum

A vitiis, aeger solaque libidine fortis:

Delicias viduae tantum aspernatur adulter Haec ultima verba varie ab interpretibus explicantur, non inventa tamen ab ullo vera satirici poetae sententia. Vulgaris et probata plerisque interpretatio, ex qua Crispinus solas sectatur nuptas, sed viduarum amorem, ne id lucri causa facere videatur, contemnit, eo laborat vehementer, quod ex ista verborum explicatione non elucet, in qua re Crispini libidinosa fortitudo cernatur. Spernit, ut puto, viduas idcirco, quia, nemine obstante, eas facillime adire possit, quod vero ipsi neque iucundum, neque gloriosum videtur, quun difficultates potius et pericula quaerat in amoribus suis, artesque exercere velit, quibus maritos decipiat, et deceptorum uxores corrumpat. Qua de causa egregie quadrat in Crispinum, quod Petronius Satir. c. 119 dicit: non vulgo nota placebant

Gaudia: non usu plebeio trita voluptas. Hac sententia constituta, particula tantum habet, quo optime pertineat, antea aut ad aspernatur, aut ad adulter male relata, apparente simul et Ruperti vetulae pro viduae proponentis, et eorum errore, qui vocabulo viduae h. 1. innuptas significari voluerint. Reliqua, quae expositione indigeant, vel per se clara sunt, vel ab aliis iam satis explicata.

SATIRA IV, vs. 32 sq.

magna quí voce solebat

Vendere municipes fracta de merce siluros. Multum abest, ut inter varias in hunc locum prolatas aut lectiones aut coniecturas nuperam Mansonis, quamvis probatam multis et acceptam, collaudem, ut adeo eam, antiqua et unice vera in plurimis Codicibus servata, ad non necessarias et inutiles referam. Enimvero recenti prisca illa, etiam a scholiasta cognita, vi et potestate ad vilitatem Crispini bene exprimendam praestat, quippe in eo constantem, quod viles siluros, eosque per viam mutilatos atque a cetariis ipsi venumdatos rursus aliis venderet. Sic Crispinus ut humillimus inter viles piscium mercatores designatur. Vir doctus in ephemerid. liter. Ien. m. April. an. 1823. n. 77, p. 134. frangere explicat per singulatim vendere, adducto ad hanc

vocis significationem probandam loco Persii Sat. VI, vs 32. quae tamen explicatio faciliori atque fortiori non praeferenda est. Mansonis autem coniecturam iam idcirco nihil loco affert utilitatis, quia in vulgata idem, quod illa exprimit, continetur: nam pisces eiusmodi fricti ad vendendum circumferebantur. Ceterum vide Grangaei et Britannici commentarios, qui partim verum

iam antea indicarunt.

His versibus Iuvenalis musarum, quae sibi in re tam gravi adsistant, invocationem facete addit: Incipe. Calliope, licet et considere: non est Cantandum, res vera agitur.

ubi verba licet et considere omnes, quantum scio, interpretes praeter scholiastam leviter et falso ita explicuerunt: licet hac in re immorari, consistere, quam vocem etiam nonnulli Codd. habent, quamque Lubinus aliique alteri praetulerunt. Ex hac porro vitiosa interpretatione particula hic in multos libros et editos et scriptos irrepsit, cuius locum cur et tantum obtinere debeat, statim videbimus. Brevis scholiastae nota, sed egregia haec.est: considere - aut summisse dicere, aut proprie, res tenues dicere. Suaviter poeta Galliopen invocat in re ridicula, quasi gravem et arduam acturus sit: sibi vero auxilium ne deneget operis difficultate deterrita, utitur anthypophora in verbis licet et considere: non opus est surgere, non opus instinctu inflatuque divino, licet, ut in aliorum poetarum carminibus, etiam hic humi serpere et summisse dicere. Nam nihil fingendum est, sed res vera narranda. Cantare hic idem est, quod fingere, fabulas conserere,

4

vocabulo narrare i. e. veras res exponere oppositum, Particulam et ideo necessariam censuerim, quia poetae res vulgares et vilissimas canentes oblique taxari videntur, quemadmodum omnino subtilem quandam in his tribus versibus poetarum illius aevi reprehensionem animadvertimus. Subsidere de quavis sive animi sive rerum elatione et impetu valet, quae componuntur et submittuntur. subsidere venti, mare, aequora, undae dicuntur, quum placidum ventis stat mare. vide Burman. ad Propert. lib. I, eleg. 8, vs. 14. etiam ignis, quum restinguitur. Senec. Thyest. vs. 283. Anime, quid rursus times, et ante rem subsidis? Plin. lib. II, ep. XI, 6. favor et misericordia acres et vehementes primos impetus habent, paulatim consilio et ratione, quasi restincta, considunt. Quinct. lib. III, 8. Impetus dicendi subsidit. Oppositum huic voci est con surgere.

SATIRA IV, vs. 48 sq.

dispersi protinus algae

Inquisitores agerent cum remige nudo. Ne dubites dictionem agerent cum remige nudo sensu forensi accipere, ut significet in ius vocare, illum in iudicio convenire, accusare. Nam Rupertum, hoc modo dici posse cum aliquo agere negantem, sed potius in aliquem, vel lexica erroris convincent. Dicunt cum aliquo agere furti, h. e. furti actionem intendere in aliquem. Cicer. pro Cluent. c. 59. Cumi servo Aviti furti egit; dementiae Quinctil, lib. IX, c. 2, p. 90. iniuriarum Quinctil. lib. III, c. 6. vel omisso vel ad dito nomine lege aut iure. Hinc actor idem est, qui accusator. Accusabunt, inquit, delatores, adeo minima perscrutantes, piscatorem furti, quandoquidem mullum ex imperatoris scilicet piscinis elapsum non reddet. Genitivus non additus est, sed quod eius vi indicatur, latet in sequentibus.

SATIRA IV, vs. 64.

Exclusi spectant admissa opsonia Patres. Iam oppositum admissa opsonia docere debebat interpretes, ut Rupertum in prima editione, aliosque, exclusos h. 1. dici patres a foribus conclavis imperatoris. Quibus aditus ad aliquem prohibetur, ii excludi vulgo, quibus contra patet, admitti dicuntur. Horat. Sat. I, sat. II, vs. 67. Exclusus fore. Ovid. Amor. I, eleg. VIII, vs. 785. Audiat exclusi verba receptus amans. Sueton. Oth. c. 3. sed ipsum etiam exclusisse quondam pro foribus adstantem. Plaut. Menaechm. act. IV, scen. III, vs. 24. Abiit intro, occlusit aedes: nunc ego sum exclusissimus. Sed potissimum Plin. Panegyr. c. 18. ad hunc locum comparandus est, ubi eadem verba coniunguntur. Observabantur foribus horror et minae, et par metus admissis et exclusis.

SATIRA IV, vs. 69 sqq.

Ipse capi voluit. Quid apertius? Et tamen illi Surgebant cristae: nihil est, quod credere de se Non possit, quum laudatur diis aequa potestas. Noli in horum verborum explicatione novissimis interpretibus, Achaintrio, ad Pratei sententiam incli

« AnteriorContinuar »