nanti, et Ruperto assentire, sed scholiastae sapientia et auctoritas plurimum apud nos valeat: quippe aperte illi errant, quod cristas erectas tribuentes pisci omnem, quae inest, bilem in Domitiani temeritatem effusam loco detergent. Poteras potius verba de imperatore, vanam laudem et adulationes indignabundo, intelligere, quemadmodum nos dicimus: Einem Heiligen konnte der Kamm dabei anschwellen, in quam rem quoque Dion. Cassii fortasse iudicium adiuvabit lib. LXVII, с. 4. τοῦτο δεινότατον ἔσχεν, ὅτι καὶ κολακεύεσθαι ἤθελε, καὶ ἀμφοτέροις ὁμοίως ἤχθετο, καὶ τοῖς θεραπεύουσι, καὶ τοῖς μή· τοῖς μὲν ὅτι θωπεύειν, τοῖς δὲ, ὅτι καταφρονεῖν ἐδόκουν, ut sententiam nunc hanc esse putemus: nemo, salse dicit poeta, dubitabit de piscatoris dicto, piscem ipsum in Domitiani tempora servatum capi voluisse, ut ab illo consumeretur. Attamen Domitianus illi irascebatur, neque hoc mirum, nam Caesar omnia et sibi et a se, quippe divina vi praedito, fieri posse credit, ut levissimarum istiusmodi rerum commemoratione opus non sit. At acerbiores sunt in imperatorem aculei, si cum scholiasta verba ceperis de illius animi elatione et fastu, ad quem exprimendum lepide per comparationem ab avibus cristatis metaphora petita est. Quid apertius? verba poetae sunt, piscatori quidem non respondentis, sed ad verba eius cum ironia et acerbitate quadam animadvertentis, et significant, quid incredibilius est, quid absurdius, quam adulatori fidem habere? et tamen ille magnifice se ideo iactat, tamquam gallus gallinaceus cristis erectis ingrediens, quum sibi nomine dei arro gato etiam divinam potestatem inditam putet. Dio Cassius lib. LXVII, c. 13. δεσπότην τε καὶ θεὸν (ἃ παρὰ τῶν ἄλλων ἤδη προςηγορεύετο) πολλάκις ὀνομάσας. Sueton. c. 13. et Martialis eum ubique nominant deum. Vide quae congessit Reimarus ad 1. 1. SATIRA IV, vs. 98. 1 Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantis. Quod ad lectionem gigantis attinet, eam nolim commutatam cum altera gigantum, nimirum faciliori, neque satis librorum auctoritate defensa. Deinde ut concinnior et loco aptior sententia oriatur, non opus est Ruperti coniectura: ut nolim fraterculus esse gigantis. Vulgata quum contextus ratione, tum historia ipsa bene firmatur. In nobiles enim et divites saeviebat Domitianus atrociter: unde nobilitas et divitiae perniciei erant Romanis illius aevi, ut poeta, se malle hominem obscurum et ignobilem esse, quam nobilitate conspicuum, dicere posset. Gigas est terrigena, et secundum M. Minuc. Felic. Octav. p. 213. terrae filii ignobiles et ignoti nominantur, vel ut Tertullianus Apolog. c. 10. dicit, quorum genus incertum est. Vide plura in hanc rem apud interprett. ad M. Minuc. Felic. 1. 1. edit. Wouwer. Fraterculus gigantis denique vehementer vexavit Ruperti ingenium, quorum tamen verborum sententia intellectu facillima est: malim eadem, qua gigantes, origine esse, quamquam illis pro hominum nunc viventium natura vastitate corporis et virium robore longe inferior sum. Iam Perottus Cornu Cop. p. 771. eum errore poterat liberare hisce / verbis: amplissimis corporibus homines gigantes vocantur, quos raro iam, aut numquam videri certum est, decrescentibus fere continue mortalium corporibus. Homerus certe non cessat conqueri maiora temporibus suis corpora hominum esse, quam quod priscis fuissent: 'Q δὲ χερμάδιον λάβε χειρὶ Τυδείδης μέγα ἔργον, ὅγ ̓ οὐ δύο ἄνδρε φέροιεν, οἷοι νῦν βροτοὶ εἶσιν. SATIRA IV, vs. 104-106. Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae Et tamen improbior satiram scribente cinaedo. De Rubrio interpretes multa quidem, non vero certa, silente historia, proferunt. Vetus eius offensa quae fuerit, sciunt scholiastae, quibus, quum eorum in rebus historicis doctrinam et intelligentiam ex aliis multo obscurioribus locis cognoscamus, melioribus aliunde non compertis, fidem habendam esse existimo, Intelligitur sine dubio sub h. v. sive stuprum virgini alicui nobilissimae illatum, sive adulterium cum ipsa Domitiani uxore commissum, quod posterius tradente uno scholiasta statuere perplacet, quia id ipsum poeta usu vocis tacendae innuere videtur. Quid enim taciturnitate, opus erat, si homo ille, ut Manso vult, criminis laesae maiestatis reus fuisset? Quae deinde vis satirical orationi inest? Nulla sane; quae tamen non deerit, simulac tale quid, quale adulterium cum principis uxore, cogitaveris: quod, quamvis Romanis notissimum, poeta tacendum esse simulat, ne aut honestatem et pudorem, qui tamen alibi eum a rebus turpibus com : 1 1 memorandis non prohibet, violet, aut ne principis reverentiae et maiestati, quae scilicet tunc temporis nulla erat, noceat, atque ita Caesareae familiae ignomi niam inurat. Praecipue Domitianum, qui, ignominia domui suae aperte illata, in clementiae tenore permanserat, irrideri vult. Cui quidem explicationi comprobandae etiam sequentia maxime conveniunt. Impudentior Rubrius eo (hoc enim significat improbior vid. Catull. c. 55, 1.), qui ipse cinaedus alium eiusdem vitii accusat, idcirco vocatur, quia Paridis Domitiae adulteri delator, eiusdemque mortis causa fuisse videtur. Vid. schol. Iuven. ad VI, vs. 87. Sueton. vit. Domit, 6. 3. et Dion, Cass. lib. 67, с. 3. Ultima verba satiram scribente cinaedo ad Neronem pertinere, neque eum obscurius notatum esse, quam ut' se intellectum iri poeta sperare posset, contra Mansonem pro certo habeo. Primum Nero in satiris nonnumquam tacite vituperatur, deinde cinaedus, sive ἀρσενοκοίτης, vid. Kühnium ad Polluc. lib. VIII, 140 fuit, nam teste Dion. Cass. LXII, 28. LXIII, 13. ibique Reimar. Πυθαγόρᾳ τινὶ ἐξελευθέρῳ γεγαμημένος erat, denique probrosa quaedam carmina ab ipso in alios, ut in Afranium Quinctilianum, mollitia corporis infamem Tacit. Ann. XV, 34. et in Clodium Pollionem praetorium virum conscripta, Romanis tam nota fuisse, ut quivis facile Caesarem a Iuvenale ita insignitum intelligeret, ex Persio colligi licet, qui ad aliud Neronis carmen Luscio inscriptum Sat. I, vs. 128. et lusco qui possit dicere, busce, alludit. SATIRA IV, vs. 115 sqq. Inter proceres, quos Domitianus convocaverat, fuit quoque Catullus, homo nequissimus, et, ut poeta dicit, Grande et conspicuum nostro quoque tempore mon strum, Caecus adulator dirusque a ponte satelles, C Cui morum descriptioni Plinii verba accurate conveniunt lib. IV, ep. 22. Incidit sermo de Catullo Messalino, qui luminibus orbatus ingenio saevo mala caecitatis addiderat: non verebatur, non erubescebat, non miserebatur. Saepius a Domitiano non secus ac tela, quae et ipsa caeca et improvida feruntur, in optimum quemque detorquebantur. Attuli Plinium ideo, ut non solum verborum poetae explicationem adiuvaret quodammodo, sed etiam Ruperti sententiam, cum Cataneo ad Plin. 1. 1. Catullum caecutientem, non caecum omnino fuisse suspicantis, reiiceret. Quod enim caecus de re gravissima coram principe, nec indignante quidem, iudicans inducitur, egregie a poeta satirico, quippe qui Domitianum lepide proscindere vellet, institutum dicas. Omissis vero virorum doctorum interpretationibus, ne minimi quidem momenti, et quod maxime mirandum est, vitae Catulli adversantibus, ego quae de hoc loco sentio addam. Duo potissimum in describendo Catulli Messalini pravo ingenio notantur vitia, adulatio et crudelitas: prior ut tamquam foedissima et abiectissima |