Metam. lib. XII, vs. 263, ita ut mulier, quae observatione siderum futura praediceret, intelligeretur. Erant enim tunc temporis, quae artem istam callerent, certe profiterentur. Vid. Iuven. Sat. VI, vs. 572, 576. Aliud fictitium nomen invenitur Sat. VII, vs. 9. Machaera, quod a Graeco μάχαιρα derivandum parasitum significat, ut cui usus cultri in divitum mensis iucundissimus sit. Satir. VIII, vs. 96. Chaerippe, ubi Grangaeus dicit: Cilicis nomen fictitium, quod Cilices ut plurimum equis gaudeant, ut Damasippus Sat. ΙΧ, α δαμᾶν et ἵππον. Sat. VI, vs. 383. Hedymeles citharoedus a dulci cantu sic nominatus, et eiusdem Satir. vs. 35., ubi pusio occurrit, scholiastes, quod certe ex eius nota: a facto nomen, coniicimus, pygionem i. e. πυγιστήν, απυγή descendentem, cogitasse videtur. Sed pusio ibi recte se habet, sustentatus etiam aliis locis, e. g. Apulei. Metam. lib. IX, pag. 196. ed. Pric. solus ipse cum puero cubans, gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur. - Tu autem, inquit, tam mollis ac tener et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis. lib. VIII, p. 171. Et heus, aiunt, cave ne solus exedas tam bellum scilicet-pullulum; sed nobis quoque, tuis palumbulis, nonnumquam impertias. Ubi pullulus qui dicitur, nihil est, nisi pusio. Festus Pompeius: Antiqui puerum, quem quis amabat, eius pullum dicebant. Satir. VI, vs. 491. ornatrix, quae capillis unguenta, vel alios odores minutim instillat, Psecas a ψεκάζειν appellata est. Vide praeter Sphanhem. ad Callim. h, in Pall. vs. 22. Reinesii syntagm. inscript. I, 89. Wernsdorfium ad Himer. p. 762. Neque immerito hoc nomen praeceptoribus quibusdam imponi potest, qui doctrinam suam minutim exspuunt; idem iam Alciato datum ab auditoribus, quod subinde eorum capità irrógaret. Interdum etiam poeta satiricus nomine clarorum virorum alios eiusdem ordinis vel artis, sed ignobiliores, facete designat: cuius rei ignoratio interpretes Satir. VII, vs. 190-194, ubi Quinctilianus pro alio istius aevi rhetore occurrit, vehementer vexaverat, donec Spaldingius in praefat. ad Quinctil. p. 31 sq. opem tulit laborantibus. Profecto, non poterat poeta in celeberrimum illum rhetorem tam acerbe et indigne invehi, ut iam idcirco alium illis temporibus notum et cuivis lectorum ex hac descriptione ante oculos versantem carpi appareat, SATIRA V, vs. 115 sq. et flávi dignus ferro Meleagri Fumat aper: post hunc raduntur tubera, si ver Displicebat N. Heinsio ad Ovid. medicam. fac. vs. 85. epitheton flavi, quod otiosum dicit, nec satis grave ad virtutem herois Meleagri exprimendam: idcirco emendat navi s. gnavi et validi, fortiora sane etiam tum, quum flavi ad Homericum Eav9òs respiciens de sola herois pulchritudine usurpatum dicis. Sed ubi Žav9ò5 heroibus additur, non fit ex veterum cogitandi ratione pulchritudinis, sed potius fortitudinis indicandae causa: quapropter necessariae non sunt N. Hein sii coniecturae. Nam qui flavos et rutilos crines ge. rebant, si verba Clement, Paedag. lib. III, с. 3, p. 98. spectamus: ἔχει τι φοβερόν, τὸ εὔτριχον τοῦ βαρβάρου, καὶ τὸ ξανθὸν αὐτοῦ πόλεμον ἀπειλεῖ, συγγενές τι χρῶμα τῷ αἵματι, viri fortes habebantur: quae observatio etiam affirmatur narratione Tzetzae ad Lycophr. vs. 650. Τεμοῦσα δὲ (Σκύλλα) τὴν χρυσῆν αὐτοῦ τρίχα, καὶ ἄνανδρον αὐτὸν ἐργασαμένη, (ἐν ἐκείνῃ γὰρ τῇ τριχὶ ἦν αὐτῷ τὸ πᾶν τῆς δύναμεως, καθάπερ καὶ τῷ Σαμψών.) 4 Vs. sequenti Rupertus in edit. novissima tradentur scripsit, improbans lectiones Codd. raduntur et radentur, quia h. 1. de cibis iam paratis et in mensa apponendis sermo sit, et Achaintrius eum non sequutus, temere tamen hunc in huic mutavit. Quidni Rupertus raduntur explicat, ut Satir. XIV, vs. 7. per purgantur abraso cortice? Ita fortiorem vocem languidissimae loco servamus. Poeta enim, dum voce raduntur utitur, et actionem, quae iam facta exspectatur, ita proponit, tamquam demum fiat, nihil aliud spectavit, nisi ut rem vivide narraret, praecipue vero, ut quomodo tubera, utrum cortice abraso, an incommode, apponerentur diviti, indicaret. Poterat etiam dicere, si voluisset, rasa traduntur tubera. Qualia autem ea fuerint, dicitur verbis additis si Tunc ver erit et facient optata tonitrua etc.: nimirum tenerrima nascuntur vere, et quae e tonitribus, maxima sunt: alia spernebat homo gulosus. Vid. Plin. Hist. Nat. lib. XIX, c. 3. Galen, lib. II de alimentorum facultate, Apollon. Dysc, 1 Histor. mirabill. c. 47. Plutarch. Sympos. quaest. lib. IV, c. 2, p. 664. SATIRA V, vs. 132 sqq. Quadringenta tibi si quis deus, aut similis dis Sic interpungas cum vett. editionibus necesse est, quarum signum Achaintrius et Rupertus imprudenter reliquerunt, sua interpunctione meliorem sententiam effecturi. Contendunt enim, quia diminutivum homuncio contemtim usurpetur, non posse id verbis antecedentibus recte aptari, et si ad sequentia trahatur, Lubinus poetae morem, contraria coniungentis, servari ait. Quod pro recepta distinctione apprime facit, est Latinorum consuetudo haec duo deus et homuncio copulandi, quam hic quoque servatam malim. Terent. Eunuch. act. III, sc. V, vs. 42 sq. At quem deum? qui templa coeli summa sonitu concutit. Ego homuncio hoc non fecerim? ego vero illud fecerim, ac lubens. Cicer. de natur. deor. lib. I, §. 123. Neque enim tam desipiens fuisset, ut homunculi similem deum fingeret. Tuscul. Quaest. lib. I, c. 9. nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero: sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens. Academ. lib. IV, c. 43. Zeno in una virtute positam beatam vitam putat. Quid Antiochus? Etiam, inquit, beatam, sed non beatissimam. Deus ille, qui nihil censuit deesse virtuti: homuncio hic, qui multa putat, praeter virtutem homini partim cara esse, partim etiam necessaria. SATIRA V, vs. 141 sqq. Sed tua nunc Migale pariat licet et pueros tres In gremium patris fundat simul: ipse loquaci Gaudebit nido, viridem thoraca iubebit Afferri minimasque nuces assemque rogatum, Ad mensam quoties parasitus venerit infans. Vera horum versuum interpretatio inde pendet, ut recte definiatur, utrum Migale Trebii uxor, an concubina, deinde utrum sub ipse patronus Virro intelligendus sit, an pater. Rupertus Migalen non uxorem Trebii ducit, sed concubinam, addens praeterea in Addendis hanc interpunctionem: Sed tua nunc Migale pariat! Licet et pueros tres In gremium patris fundat simul; ipse loquaci: cui omni iure Censor eius in litter. Ephem. Lips. n. 67. mens. Mart. 1822 adversatur, meliorem tamen non proponens: Sed tua nunc Migale pariat: licet! et pueros tres In gremium fundat simul, ipse. Manso interpretes ad unum omnes erroris ad hunc locum accusat: ipse vero omnium maxime errat, quod pronomen ipse ad patrem relatum vult, unde nimirum variae oriuntur ineptiae. Primum quaerendum est, cur Trebius blandienti puero, quoties ad mensam venerit, elegantiores vestes, Avellanas nuces et quae sequuntur, afferri iubeat. Quasi non alio tempore, aut alio loco idem pater facere potuisset. Sed hoc ipsum ostendit, verba ad mensam, ut Plauti Trin. act. II, sc. 4, vs. 77. verecundari neminem apud men |