Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sam decet, referenda esse ad coenam ipsam, ad quam Virro invitatus a Trebio venerat: qui ut rursus invitetur, liberis illius blanditur variis munusculis secundum Theophrasti Charact. V. praeceptum : κεκλημένος δὲ ἐπὶ δεῖπνον, κελεῦσαι καλέσαι τὰ παιδία τὸν ἑστιῶντᾳ· καὶ εἰσιόντα φῆσαι σύκου ὁμοιότερα εἶναι τῷ πατρί· καὶ προςαγαγόμενος φιλῆσαι, καὶ παρ ̓ αὑ. τὸν καθίσαι· καὶ τοῖς μὲν συμπαίζειν αὐτὸς, λέγων ̓Ασκός, Πέλεκυς. Deinde quomodo pauperrimus cliens, cui poeta vs. 141, ut aliis eiusdem generis hominibus, pertusam laenam tribuit, liberis suis viridem thoraca, quem ipse Manso elegantiorem vestem significare recte dicit, assemque rogatum, nec semel quidem, sed quoties ad mensam accesserint, dare potuit? Denique in constituta Mansonis sententia aliquid inepti ideo inesse videtur, quod poeta Trebium ita alloquatur: Noli sperare, patronum tibi gratulaturum et munusculo aliquo laetitiam suam testaturum esse, si forte uxor tribus puerulis te uno partu beaverit. Enimvero pauper cliens se non beatum senserit tribus puerulis uno partu ab uxore donatum, neque idcirco laetitiam patroni exspectaverit, Una illa particula nunc, in qua summa Mansonis reprehensio aliarum sententiarum nititur, movere potest aliquam dubitationem, quum nunc non veras, sed cogitatas tantum divitias exprimat: at non intelligo, cur non poetae, etiamsi repentinae Trebii divitiae fictae sint, dicere liceat: si uxor tua nunc i. e. in hac divitis conditione, quam sola cogitatione sumimus, vel tres liberos pariat. Recte iam Britannicus verba cepit. Si tu, haec est

Iuvenalis sententia, repente dives factus fueris, quamvis antea contemtus, in amicitiam eius pervenies, quantus Virronis amicus? adeoque in eum dominaberis, simulac liberos non habeas. Verum quum iam locupletatus sis, nec liberorum procreatio eripiet tibi eius familiaritatem: uxor tua vel tres pueros simul pariat, parvulis delectabitur Virro, iisque, si blandientes ad eum, dum apud te coenat, accesserint, vestimenta afferri iubebit, nuces et numulos ad crepundia emenda dabit.

SATIR A V, vs. 146-148.

Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
Boletus domino, sed quales Claudius edit

Ante illum uxoris, post quem nil amplius edit. Ultimis duobus versibus unus interpretum Iuvenalis doctus ceteroquin et sobrius, Heineckium dico, offendit, antea Schurtzfleischius, qui eos contra poetae mentem in hunc modum ordinandos curavit :

Boletus domino, fungi ponentur amicis

Vilibus ancipites, seu quales Claudius edit.

Viro illi primum inepte dicta videntur: sed quales Claudius edit ante illum, quum neminem inveniri credat tam temerarium, qui sibi coenae auctori cibos venenatos iubeat apponi. Neque verba

post quem nil amplius edit vituperationem eius effugerunt. Recte quidem, quemadmodum sibi omnia cogitavit: at poetae mentem non percepit. Nimirum singularis et multa et attentiore. lectione cognoscenda satirici poetae consuetudo, qua

1

medio orationis cursu res alienae, et longe quidem a nostra cognitione perfecta sensuque disiunctae, at Romanis intellectu perfaciles et iucundae lepide immiscentur, tam vehementer saepenumero fefellit criticos, ut opera eorum, quam in verba aut explicanda, aut corrigenda impenderint, perversa et praepostera merito dicenda sit. Huc pertinent versus notati, qui, nisi tali modo explicati, sententiam profecto inanem reliquisque verbis inconcinnam habeant. Boletus enim Claudii haud dubie tum in conviviis, tum in circulis Romae in ore omnium versabatur, et iucundum esse debebat Romanis, si eiusdem rursus, data occasione, in aliis poetarum carminibus, vel in satiris mentio fieret. Ad hanc sententiam certe paene eadem Martialis verba libr. I, epigr. XX ducunt, ubi fatalem Caeciliano coenam imprecatur.

:

Dic mihi, quis furor est, turba spectante vocata,
Solus boletos, Caeciliane, voras?

Quid dignum tanto ventre gulaque precor?
Boletum, qualem Claudius edit, edas.

Aliam praeterea boletus iste et iocandi et irridendi ma-
teriam dedit Romanis. Sic Dio Cassius narrat: ̓Αγριπ
πίνα καὶ ὁ Νέρων πενθεῖν προςεποιοῦντο, ὅν ἀπε·
κτόνεισαν, ἔς τε τὸν οὐρανὸν ἀπήγαγον, ὃν ἐκ τοῦ
συμποσίου φοράδην ἐξενηνόχεσαν· ὅθεν περ Λού-
κιος Ιούνιος Γαλλίων, ὁ τοῦ Σενέκα ἀδελφός,
ἀστειότατόν τι ἀπεφθέγξατο· συνέθηκε μὲν γὰρ καὶ
ὁ Σενέκας σύγγραμμα, ἀποκολοκύντωσιν αὐτὸ, ὥς·
περ τινὰ ἀπαθανάτισιν ὀνομάσας· ἐκεῖνος δὲ ἐν βρα-
χυτάτῳ πολλὰ εἰπὼν ἀπομνημονεύεται· ἐπειδὴ γὰρ

τοὺς ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ θανατουμένους ἀγκίςτροις τισὶ μεγάλοις οἱ δήμιοι ἔς τε τήν ἀγορὰν ἀνεῖλκον, κἀνταῦθ ̓ ἐς τὸν ποταμὸν ἔσυρον, ἔφη τὸν Κλαύδιον ἀγκίςτρῳ ἐς τὸν οὐρανὸν ἀνενεχθῆναι. Deinde iterum Iuvenalis Claudii necem commemorat Sat. VI, vs. 620-23.

Minus ergo nocens erit Agrippinae

[ocr errors]

Boletus, siquidem unius praecordia pressit Ille senis tremulumque caput descendere iussit In coelum et longam manantia labra salivam. quae verba Barthius in Adversariis, a Ruperto aliisque neglectus, optime ex mea sententia explicavit. „Quid minus, inquit, sperabatur, quam dicturum in coelum, postquam descendere iam fuisset auditum? Et hoc acumen insigne est, quod nulla omnino Gratiarum in consilium adscita voluit mutare et escendere hic contra omnes libros et interpretes reducere Hieronymus Groslatius, acutissimus alioquin coniector, in epistola 88 Philologicarum a Goldasto editarum: sed supersedeamus pluribus defendere, quod nemo, qui perspicere voluerit, infestaverit. Belle vero intellexit hanc Apotheoseos Claudianae irrisionem Scholiastes priscus a Petro Pithoeo editus, cum scripsit: in coelum: Irridens, pro ad inferos, et Apotheosin deridet, Deum fecit Imperatorem. Tria postrema verba eo loco sunt alterius glossatoris. In mea bibliotheca est manu exaratus eiusdem Iuvenalis commentarius, in quo Senecae libellus ad hunc locum citatur hoc pacto: Descendere iussit, Seneca scribit Claudium primum ascendisse in coelum, sed eundem communi Deorum decreto deie

1

ctum ad inferos. Idem ad Statii Silv. lib. III, silv. 3, vs. 77.

Nondum stelligerum senior demissus in axem
Claudius.

ubi Iuvenalis versus afferens haec dicit: Alluditur ibi Apotheosis hominis fatui, in coelum quidem ascendere iussi, sed descendentis ad inferos: et nihil acutius dici potuit vel a Seneca, qui tamen libellum super eo negotio suum facile ipsi Momo salium approbaverit. Et omnino male, qui aliter citant, aut explicant verba Iuvenalis, quod factum memini a Stephano Claverio ad Claudian. pag. 126, Hieronymo Groslatio et Io. Grutero lib. II, Suspicion. cap. XIV." Plinius Panegyr. c. XI: dicavit coelo Claudium Nero, sed ut irrideret. Τοὺς γὰρ, dicit Dio Cassius 1. 1., μύκητας, θεῶν βρῶμα ἔλεγεν εἶναι· ὅτι καὶ ἐκεῖνος διὰ τοῦ μύκητος θεὸς ἐγεγόνει. Salsissima Senecae irrisio in libro ἀποκολοκυντώσεως est, in qua Claudius non inter deos, sed inter cucurbitas refertur: quod nomen Schneiderus in lexic. gr. germanice sic vertit: die Aufnahme unter die Kürbisse oder Schaafköpfe. Vide quoque Passovii lexicon.

Ut hoc poetae aevo exortum est, ita aliud Sat. XIV, vs. 296.

Nec tibi parcetur misero trepidumque magistrum In cavea magno fremitu leo tollet alumnus.

quod interpretes ad historiam quandam temporis allu

« AnteriorContinuar »