Ecce iterum Crispinus adest, mihi saepe vocandus
Ad partes, monstrum nulla virtute redemtum A vitiis, aeger solaque libidine fortis: Delicias viduae tantum aspernatur adulter. Quid refert igitur, quantis iumentą fatiget Porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, Iugera quot vicina foro, quas emerit aedes? Nemo malus felix: minime corruptor et idem Incestus, cum quo nuper vittata iacebat Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos. Sed nunc de factis levioribus et tamen alter Si fecisset idem, caderet sub iudice morum, Nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat Crispinum. Quid agas, quum dira et foedior omni Crimine persona est? Mullum sex millibus emit, 15
Aequantem sane paribus sestertia libris, Ut perhibent, qui de magnis maiora loquuntur. Consilium laudo artificis, si munere tanto Praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi, Est ratio ulterior, magnae si misit amicae, Quae vehitur clauso latis specularibus antro. Nil tale exspectes: emit sibi, Multa videmus, Quae miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu Succinctus patria quondam, Crispine, papiro? Hoc pretium squamae? Potuit fortasse minoris Piscator, quam piscis, emi. Provincia tanti
Vendit agros, sed maiores Appulia vendit.
Quales tunc epulas ipsum glutisse putamus
Induperatorem? quum tot sestertia, partem Exiguam et modicae sumtam de margine coenae Purpureus magni ructaret scurra palati,
Iam princeps equitum, magna qui voce solebat Vendere municipes fracta de merce siluros? Incipe Calliope, licet et considere: non est Cantandum, res vera agitur. Narrate puellae. Pierides: prosit mihi vos dixisse puellas.
Quum iam semianimum laceraret Flavius orbem Ultimus et calvo serviret Roma Neroni: Incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, 40 Implevitque sinus: neque enim minor haeserat illis, Quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem Solibus effundit torpentis ad ostia Ponti Desidia tardos et longo frigore pingues. Destinat hoc monstrum cymbae linique magister Pontifici summo. Quis enim proponere talem, Aut emere auderet, quum plena et litora multo Delatore forent? Dispersi protinus algae
Inquisitores agerent cum remige nudo, Non dubitaturi fugitivum dicere piscem, Depastumque diu vivaria Caesaris, inde Elapsum veterem ad dominum debere reverti?
Si quid Palfurio, si credimus Armillato,
Quidquid conspicuum, pulchrumque est aequore toto, Res fisci est, ubicunque natat: donabitur ergo,
Ne pereat. Iam letifero cedente pruinis
Autumno, iam quartanam sperantibus aegris,
Stridebat deformis hiems, praedamque recentem
Servabat: tamen hic properat, velut urgeat Auster: Utque lacus suberant, ubi quanquam diruta servat 60 Ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
Obstitit intranti miratrix turba parumper.
Ut cessit, facili patuerunt cardine valvae. Exclusi spectant admissa opsonia patres,
Itur ad Atridem. Tum Picens, Accipe, dixit, Privatis maiora focis: genialis agatur Iste dies, propera stomachum laxare saginis, Et tua servatum consume in secula rhombum. Ipse capi voluit. Quid apertius? et tamen illi Surgebant cristae. Nihil est, quod credere de se Non possit, quum laudatur dis aequa potestas. Sed deerat pisci patinae mensura. Vocantur Ergo in consilium proceres, quos oderat ille, In quorum facie miserae magnaeque sedebat Pallor amicitiae. Primus, clamante Liburno, Currite, iam sedit, rapta properabat abolla Pegasus, adtonitae positus modo villicus urbi. Anne aliud tunc praefecti? quorum optimus atque Interpres legum sanctissimus omnia quanquam Temporibus diris tractanda putabat inermi Iustitia. Venit et Crispi iucunda senectus, Cuius erant mores, qualis facundia, mite Ingenium. Maria ac terras populosque regenti Quis comes utilior, si clade et peste sub illa Saevitiam damnare et honestum afferre liceret Consilium? Sed quid violentius aure tyranni, Cum quo de pluviis, aut aestibus, aut nimboso Vere loquuturi fatum pendebat amici?
Ille igitur nunquam direxit brachia contra Torrentem, nec civis erat, qui libera posset Verba animi proferre et vitam impendere vero. Sic multas hiemes atque octogesima vidit Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
Cum iuvene, indigno, quem mors tam saeva maneret, 95 Et domini gladiis tam festinata: sed olim
Prodigio par est in nobilitate senectus:
Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantis. Profuit ergo nihil misero, quod cominus ursos Figebat Numidas, Albana nudus arena Venator. Quis enim iam non intelligat artes
Patricias? quis priscum illud miratur acumen, Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi. Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae Et tamen improbior satiram scribente cinaedo. Montani quoque venter adest abdomine tardus, Et matutino sudans Crispinus amomo, Quantum vix redolent duo funera: saevior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro, Et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus, marmorea meditatus proelia villa: Et cum mortifero prudens Veiento Catullo, Qui nunquam visae flagrabat amore puellae, Grande et conspicuum nostro quoque tempore mon-
Caecus adulator dirusque a ponte satelles, Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
Blandaque devexae iactaret basia redae. Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
In laevum conversus, at illi dextra iacebat Belua: sic pugnas Cilicis laudabat et ictus Et pegma et pueros inde ad velaria raptos. Non cedit Veiento, sed, uť fanaticus, oestro Percussus, Bellona, tuo divinat, et Ingens, Omen habes, inquit, magni clarique triumphi: Regem aliquem capies, aut de temone Britanno Excidit Arviragus, Peregrina est belua: cernis
Erectas in terga sudes? hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. Quidnam igitur censes? conciditur? Absit ab illo 130
Dedecus hoc, Montanus ait. Testa alta paretur,
Quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
Debetur magnus patinae subitusque Prometheus: Argillam atque rotam citius properate: sed ex hoc Tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur. Vicit digna viro sententia: noverat ille Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis Iam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno
Arderet. Nulli maior fuit usus edendi
Tempestate mea. Circeis nata forent, an Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo Ostrea, callebat primo deprendere morsu: Et semel adspecti litus dicebat echini.
Surgitur et misso proceres exire iubentur Concilio, quos Albanam dux magnus in arcem
Traxerat adtonitos et festinare coactos, Tanquam de Cattis aliquid, torvisque Sygambris
« AnteriorContinuar » |