lucundum et carum sterilis facit uxor amicum, Sed tua nunc Micale pariat licet et pueros tres In gremium patris fundat simul: ipse loquaci Gaudebit nido, viridem thoraca iubebit Afferri minimasque nuces assemque rogatum, Ad mensam quoties parasitus venerit infans. Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, Boletus domino, sed quales Claudius edit Ante illum uxoris, post quem nil amplius edit. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit Poma dari, quorum solo poscaris odore, Qualia perpetuus Phaeacum auctumnus habebat, Credere quae possis surrepta sororibus Afris. Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit, Qui tegitur parma et galea metuensque flagelli, Discit ab hirsuta iaculum torquere capella. Forsitan impensae Virronem parcere credas. Hoc agit, ut doleas: nam quae comoedia, mimus Quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, Si nescis, ut per lacrumas effundere bilem Cogaris pressoque diu stridere molari.
Tu tibi liber homo et regis conviva videris: Captum te nidore suae putat ille culinae, Nec male coniectat. Quis enim tam nudus, ut illum Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum,
Vel nodus tantum et signum de paupere loro? Spes bene coenandi vos decipit. Ecce dabit iam Semesum leporem atque aliquid de clunibus apri. Ad nos iam veniet minor altilis: inde parato Intactoqué omnes et stricto pane tacetis.
Ille sapit, qui te sic utitur. Omnia ferre Si potes, et debes: pulsandum vertice raso Praebebis quandoque caput nec dura timebis Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
Credo pudicitiam Saturno rege moratam In terris visamque diu, quum frigida parvas Praeberet spelunca domos ignemque laremque
pecus et dominos communi clauderet umbra: Silvestrem montana torum quum sterneret uxor Frondibus et culmo vicinarumque ferarum Pellibus, haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cujus Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos,
Sed potanda ferens infantibus ubera magnis
saepe horridior glandem ructante marito.
Quippe aliter tunc orbe novo coeloque recenti Vivebant homines, qui rupto robore nati Compositique luto nullos habuere parentes.
Multa pudicitiae veteris vestigia forsan
Aut aliqua exstiterint et sub Iove, sed love nondum 15 Barbato, nondum Graecis iurare paratis
Per caput alterius, quum furem nemo timeret Caulibus aut pomis et aperto viveret horto. Paulatim deinde ad superos Astraea recessit Hac comite atque duae pariter fugere sorores. Antiquum et vetus est alienum, Posthume, lectum Concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:.... Viderunt primos argentea saecula moechos. Conventum tamen et pactum et sponsalia nostra Tempestate paras, iamque a tonsore magistro Pecteris et digito pignus fortasse dedisti. Certe sanus eras. Uxorem, Posthume, ducis? Dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris? Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam, Quum pateant altae caligantesque fenestrae: Quum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons? Aut si de multis nullus placet exitus, illud Nonne putas melius, quod tecum pusio dormit? Pusio, qui noctu non litigat, exigit a te Nulla iacens illic manuscula, nec queritur, quod Et lateri parcas nec, quantum iussit, anheles. Sed placet Ursidio lex Iulia: tollere dulcem... Cogitat heredem cariturus turture magno Mullorumque iubis et captatore macello. Quid fieri non posse putes, si iungitur ulla Ursidio? si moechorum notissimus olim
Stulta maritiali iam porrigit ora capistro, Quem toties texit perituri cista Latini? Quid, quod et antiquis uxor de moribus illi Quaeritur? O medici, mediam pertundite venam, Delicias hominis. Tarpeium limen adora
Pronus et auratam Iunoni caede iuvencam,
Si tibi contigerit capitis matrona pudici.
Paucae adeo Cereris vittas contingere dignae, Quarum non timeat pater oscula. Necte coronam
Postibus et densos per limina tende corymbos.
Unus Iberinae vir sufficit? ocius illud
Extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno. Magna tamen fama est cuiusdam rure paterno Viventis: vivat Gabiis, ut vixit in agro, Vivat Fidenis, et agello cedo paterno.
Quis tamen affirmat, nil actum in montibus aut in Speluncis? Adeo senuerunt Iuppiter et Mars? Porticibusne tibi monstratur femina voto
Digna tuo? Cuneis an habent spectacula totis, Quod securus ames quodque inde excerpere possis? Chironomon Ledam molli saltante Bathyllo, Tuccia vesicae non imperat: Appula gannit, Sicut in amplexu: subitum et miserabile, longum 65 Attendit Thymele, Thymele tunc rustica discit.
Ast aliae, quoties aulaea recondita cessant Et vacuo clausoque sonant fora sola theatro Atque a plebeiis longe Megalesia, tristes Personam thyrsumque tenent et subligar Acci. Urbicus exodio risum movet Atellanae
Gestibus Autonoes: hunc diligit Aelia pauper. Solvitur his magno comoedi fibula. Sunt, quae Chrysogonum cantare vetent. Hispulla tragoedo Gaudet. An exspectas, ut Quintilianus ametur? Accipis uxorem, de qua citharoedus Echion Aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules. Longa per angustos figamus pulpita vicos: Ornentur postes et grandi ianua lauro,
Ut testudineo tibi, Lentule, conopeo Nobilis Euryalum mirmillonem exprimat infans.
Nupta senatori comitata est Hippia ludium
Ad Pharon et Nilum famesaque moenia Lagi, Prodigia et mores urbis damnante Canopo. Immemor illa domus et coniugis atque sororis Nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, Utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit. Sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
Et segmentatis dormisset parvula cunis, Contemsit pelagus: famam contemserat olim, Cuius apud molles minima est iactura cathedras. Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem Pertulit Ionium constanti pectore, quamvis Mutandum toties esset mare. Iusta pericli Si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur 95 Pectore, nec tremulis possunt insistere plantis:
Fortem animum praestant rebus, quas turpiter audent. Si iubeat coniux, durum est conscendere navim, Tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer. Quae moechum sequitur, stomacho valet. Illa maritum 100 Convomit: haec inter nautas et prandet, et errat Per puppem et duros gaudet tractare rudentes. Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa est Hippia? quid vidit, propter ludia dici Sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur Coeperat et secto requiem sperare lacerto. Praeterea multa in facie deformia, sicut Adtritus galea mediisque in naribus ingens Gibbus et acre malum saepe stillantis ocelli. Sed gladiator erat: facit hoc illos Hyacinthos: Hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori Atque viro: ferrum est, quod amant. Hic Sergius idem
« AnteriorContinuar » |