Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus aequor, Navigio montem ascendit sortesque poposcit, Paulatimque anima caluerunt mollia saxa Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas: Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli. Et quando uberior vitiorum copia? quando Maior avaritiae patuit sinus? alea quando
Hos animos? neque enim loculis comitantibus itur Ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
Praelia quanta illic dispensatore videbis. Armigero. Simplexne furor sestertia centum
Perdere et horrenti tunicam non reddere servo? Quis totidem erexit villas, quis fercula septem Secreto coenavit avus? Nunc sportula primo Limine parva sedet, turbae rapienda togatae. Ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne Suppositus venias ac falso nomine poscas. Agnitus accipies, iubet a praecone vocari Ipsos Troiugenas. Nam vexant limen et ipsi Nobiscum. Da praetori, da deinde tribuno. Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum. Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae Arguerint, licet ipse negem? Sed quinque tabernae 105 Quadringenta parant. Quid confert purpura maior Optandum, si Laurenti custodit in agro Conductas Corvinus oves? Ego possideo plus Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni:
Vincant divitiae, sacro nec cedat honori,
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis, Quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum Maiestas: etsi funesta Pecunia templo Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras, Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus.
Quaeque salutato crepidat Concordia nido.
Sed quum summus honor finito computet anno, Sportula quid referat, quantum rationibus addat: Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est, Et panis, fumusque domi? Densissima centum Quadrantes lectica petit sequiturque maritum Languida vel praegnans et circumducitur uxor. Hic petit absenti, nota iam callidus artė, Ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam. Galla mea est, inquit. Citius dimitte. Moraris? Profer Galla caput. Noli vexare, quiescit,
Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum: Sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo Atque triumphales, inter quas ausus habere Nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches, Cuius ad effigiem non tantum meiere fas est. Vestibulis abeunt veteres lassique clientes Votaque deponunt, quamquam longissima coenae Spes homini. Caules miseris, atque ignis emendus. Optima silvarum interea pelagique vorabit Rex horum vacuisque toris tantum ipse iacebit. Nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
Antiquis una comedunt patrimonia mensa.
Nullus iam parasitus erit. Sed quis ferat istas Luxuriae sordes? Quanta est gula, quae sibi totos 140
Ponit apros, animal propter convivia natum. Poena tamen praesens, quum tu deponis amictus Turgidus et crudum pavonem in balnea portas. Hinc subitae mortes atque intestata senectus. It nova nec tristis per cunctas fabula coenas: Ducitur iratis plaudendum funus amicis. Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat Posteritas: eadem cupient facientque minores, Omne in praecipiti vitium stetit. Utere velis, Totos pande sinus. Dicas hic forsitan, unde Ingenium par materiae? Unde illa priorum Scribendi, quodcunque animo flagrante liberet, Simplicitas, cuius non audeo dicere nomen? Quid refert dictis ignoscat Mutius, an non? Pone Tigellinum: taeda lucebis in illa, Qua stantes ardent, qui fixo gutture fumant, Et latum media sulcum diducis arena.
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur Pensilibus plumis atque illinc despiciat nos? Quum veniet contra, digito compesce labellum: Accusator erit, qui verbum dixerit, hic est. Securus licet Aeneam Rutulumque ferocem
Committas: nulli gravis est percussus Achilles, Aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus,
Ense velut stricto quoties Lucilius ardens Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est Criminibus, tacita sudant praecordia culpa.
Inde irae et lacrimae. Tecum prius ergo voluta
Haec animo ante tubas: galeatum sero duelli
Poenitet. Experiar, quid concedatur in illos, Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.
Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent, Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt. Indocti primum: quamquam plena omnia gypso Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum est, Si quis Aristotelem similem, vel Pittacon emit
Et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas. Frontis nulla fides. Quis enim non vicus abundat Tristibus obscoenis? Castigas turpia, quum sis Inter Socraticos notissima fossa cinaedos.
Hispida membra quidem et durae per brachia setae Promittunt atrocem animum: sed podice levi Caeduntur tumidae, medico ridente, mariscae,
Rarus sermo illis et magna lubido tacendi Atque supercilio brevior coma. Verius ergo Et magis ingenue Peribomius, hunc ego fatis Imputo, qui vultu morbum incessuque fatetur. Horum simplicitas miserabilis, his furor ipse Dat veniam: sed peiores, qui talia verbis
Herculis invadunt et de virtute loquuti
Clunem agitant. Ego te ceventem, Sexte, verebor?
Infamis Varillus ait: quo deterior te?
Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes? Quis coelum terris non misceat et mare coelo,
Si fur displiceat Verri, homicida Miloni? Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum? In tabulam Sullae si dicant discipuli tres? Qualis erat nuper tragico pollutus adulter Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras Omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, Quum tot abortivis fecundam Iulia vulvam Solveret et patruo similes effunderet offas? Nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros et castigata remordent? Non tulit ex illis torvum Lauronia quemdam Clamantem toties: Ubi nunc lex Iulia? dormis? Ad quem subridens: Felicia tempora, quae te Moribus opponunt. Habeat iam Roma pudorem. Tertius e coelo cecidit Cato. Sed tamen unde Haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo Quae tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernae.
Quod si vexantur leges ac iura, citari Ante omnes debet Scatinia. Respice primum Et scrutare viros: faciunt hi plura, sed illos
Defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.
Magna inter molles concordia. Non erit ullum Exemplum in nostro tam detestabile şexu.
Taedia non lambit Cluviam, nec Flora Catullam: Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque. Numquid nos agimus causas, civilia iura
Novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucae: comedunt coliphia paucae.
Vos lanam trahitis calathisque peracta refertis Vellera: vos tenui praegnantem stamine fusum
« AnteriorContinuar » |