Imágenes de páginas
PDF
EPUB

T

Nec tamen id vitium magis intolerabile, quam quae

Vicinos humiles rapere et concidere loris
Exorata solet. Nam si latratibus alti

415

Rumpuntur somni: fustes huc ocius, inquit,
Afferte, atque illis dominum iubet ante feriri,
Deinde canem. Gravis occursu, teterrima vultu
Balnea nocte subit: conchas et castra moveri
Nocte iubet: magno gaudet sudare tumultu:
Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa
Callidus et cristae digitos impressit aliptes
Ac summum dominae femur exclamare coëgit,
Convivae miseri interea somnoque fameque
Urgentur: tandem illa venit rubicundula, totum
Oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
Admotum pedibus, de quo sextarius alter

420

425

Ducitur ante cibum, rabidam facturus orexim,
Dum redit et loto terram ferit intestino.

Marmoribus rivi properant, aurata Falernum

430

Pelvis olet: nam sic, tanquam alta in dolia longus

Deciderit serpens, bibit et vomit. Ergo maritus'

Nauseat atque oculis bilem substringit opertis.

Illa tamen gravior, quae quum discumbere coepit,

Laudat Virgilium, periturae ignoscit Elissae,
Committit vates et comparat: inde Maronem
Atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
Cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
Turba tacet, nec causidicus, nec praeco loquatur,
Altera nec mulier: verborum tanta cadit vis,
Tot pariter pelves, tot tintinnabula dicas
Pulsari, Iam nemo tubas, nemo aera fatiget:

435

440

Una laboranti poterit succurrere lunae.
Imponit finem sapiens et rebus honestis.
Nam quae docta nimis cupit et facunda videri,
Crure tenus medio tunicas succingere debet,
Caedere Silvano porcum, quadrante lavari.

445

Non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,
Dicendi genus, aut curtum sermone rotato
Torqueat enthymema, nec historias sciat omnes: 450
Sed quaedam ex libris et non intelligat. Odi
Hanc ego, quae repetit volvitque Palaemonis artem,

Servata semper lege et ratione loquendi,

:

Ignotosque mihi tenet antiquaria versus,
Nec curanda viris opicae castigat amicae
Verba.

Soloecismum liceat fecisse marito.

Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,
Quum virides gemmas collo circumdedit et quum
Auribus extensis magnos commisit elenchos.
Intolerabilius nihil est, quam femina dives..
Interea foeda adspectu ridendaque multo
Pane tumet facies, aut pinguia Poppaeana
Spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti.
Ad moechum veniet lota cute: quando videri
Vult formosa domi? moechis foliata parantur. :
His emitur, quidquid graciles huc mittitis Indi..
Tandem aperit vultum et tectoria prima reponit:
Incipit agnosci, atque illo lacte fovetur,
Propter quod secum comites educit asellas,
Exul Hyperboreum si dimittatur ad axem.
Sed quae mutatis inducitur atque fovetur
Tot medicaminibus coctaeque siliginis offas

[ocr errors]

455

460

6

465

470

Accipit et madidae, facies dicetur, an ulcus?
Est operae pretium, penitus cognoscere, toto
Quid faciant agitentque die. Si nocte maritus
Aversus iacuit, periit libraria, ponunt.
Cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
Dicitur et poenas alieni pendere somni

475

Cogitur: hic frangit ferulas, rubet ille flagellis,
Hic scutica: sunt, quae tortoribus annua praestent. 480
Verberat atque obiter faciem linit: audit amicas,
Aut latum pictae vestis considerat aurum,
Et caedit: longi relegit transversa diurni,
Et caedit, donec lassis caedentibus, exi,
Intonet horrendum, iam cognitione peracta.
Praefectura domus Sicula non mitior aula:
Nam si constituit solitoque decentius optatone
Ornari et properat iamque exspectatur in hortis

485

Aut apud Isiacae potius sacraria lenae:..

Disponit crinem laceratis ipsa capillis

490

Nuda humero Psecas infelix nudisque mamillis..
Altior hic quare cincinnus? Taurea punit

Continuo flexi crimen facinusque capilli.

Quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,

Si tibi displicuit nasus tuus? Altera laevum

495

Extendit pectitque comas et volvit in orbem.

Est in consilio matrona admotaque lanis

Emerita quae cessat acu: sententia prima
Huius erit: post hanc aetate atque arte minores
Censebunt, tanquam famae discrimen agatur
Aut animae: tanta est quaerendi cura decoris.
Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum

500

Aedificat caput, Andromachen a fronte videbis,
Post minor est: credas aliam. Cedo, si breve parvi

Sortita est lateris spatium breviorque videtur
Virgine Pygmaea, nullis adiuta cothurnis,
Et levis erecta consurgit ad oscula planta.

Nulla viri cura interea, nec mentio fiet
Damnorum: vivit tanquam vicina mariti.
Hoc solo proprior, quod amicos coniugis odit
Et servos, gravis est rationibus. Ecce furentis
Bellonae matrisque Deum chorus intrat et ingens
Semivir, obscoeno facies referenda minori,

Mollia qui rupta secuit genitalia testa

505

510

Iam pridem, cui rauca cohors, cui tympanacedunt 515

Plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara:
Grande sonat metuique iubet Septembris et Austri

Adventum, nisi se centum lustraverit ovis

Et xerampelinas veteres donaverit ipsi,

Ut, quidquid subiti et magni discriminis instat,

520

In tunicas eat et totum semel expiet annum.

Hibernum fracta glacie descendet in amnem,
Ter matutino Tiberi mergetur et ipsis

Vorticibus timidum caput abluet: inde Superbi
Totum regis agrum nuda ac tremebunda cruentis

525

Erepet genibus. Si candida iusserit Io,

Ibit ad Aegypti finem calidaque petitas
A Meroe portabit aquas, ut spargat in aedem

Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.

Credit enim ipsius dominae se voce moneri.
En animam et mentem, cum qua di nocte loquantur.
Ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,

530

1

Qui grege linigero circumdatus et grege calvo
Plangentis populi currit derisor Anubis.
Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor
Concubitu sacris observandisque diebus,
Magnaque debetur violato poena cadurco.
Et movisse caput visa est argentea serpens:
Illius lacrimae meditataque murmura praestant,
Ut veniam culpae non abnuat, ansere magno
Scilicet et tenui popano corruptus Osiris.

535

540

Quum dedit ille locum: cophino foenoque relicto
Arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
Interpres legum Solymarum et magna sacerdos
Arboris ac summi fida internuntia coeli.
Implet et illa manum, sed parcius: aere minuto
Qualiacunque voles Iudaei somnia vendunt.
Spondet amatorem tenerum vel divitis orbi
Testamentum ingens, calidae pulmone columbae
Tractato, Armenius vel Commagenus haruspex:
Pectora pullorum rimabitur, exta catelli,
Interdum et pueri: faciet, quod deferat ipse.

Chaldaeis sed maior erit fiducia: quidquid
Dixerit astrologus, credent a fonte relatum
Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant
Et genus humanum damnat caligo futuri.
Praecipuus tamen est horum, qui saepius exsul,
Cuius amicitia conducendaque tabella
Magnus civis obit et formidatus Othoni.
Inde fides artis, sonuit si dextera ferro
Laevaque, si longo castrorum in carcere mansit.
Nemo mathematicus genium indemnatus habebit:

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »