Plena domus tunc omnis et ingens stabat acervus Nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa, Et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycleti Multus ubique labor: rarae sine Mentore mensae. Inde Dolabella est atque hinc Antonius, inde Sacrilegus Verres: referebant navibus altis Occulta spolia et plures de pace triumphos.
Nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum Et pater armenti capto eripiatur agello: Ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,
Si quis in aedicula Deus unicus. Haec etenim sunt Pro summis: nam sunt haec maxima. Despicias tu Forsitan imbelles Rhodios unctamque Corinthum: Despicias merito. Quid resinata iuventus Cruraque totius facient tibi levia gentis? Horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis Illyricumque latus: parce et messoribus illis, Qui saturant urbem, Circo scenaeque vacantem. Quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae, Cum tenues nuper Marius discinxerit Afros? Curandum in primis, ne magna iniuria fiat Fortibus et miseris. Tollas licet omne, quod usquam est Auri atque argenti: scutum gladiumque relinques Et iacula et galeam: spoliatis arma supersunt. Quod modo proposui, non est sententia: verum Credite me vobis folium recitare Sibyllae. Si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal Vendit Acersecomes, si nullum in coniuge crimen, Nec per conventus et cuncta per oppida curvis
Unguibus ire parat nummos raptura Celaeno: Tunc licet a Pico numeres genus, altaque si te Nomina delectant, omnem Titanida pugnam Inter maiores ipsumque Promethea ponas: De quocunque voles proavum tibi sumito libro. Quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, Si frangis virgas sociorum in sanguine, si te Delectant hebetes lasso lictore secures:
Incipit ipsorum contra te stare parentum Nobilitas claramque facem praeferre pudendis. Omne animi vitium tanto conspectius in se Crimen habet, quanto maior, qui peccat, habetur. Quo mihi te solitum falsas signare tabellas In templis, quae fecit avus, statuamque parentis - Ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
Tempora Santonico velas adoperta cucullo? Praeter maiorum cineres atque ossa volucri Carpento rapitur pinguis Lateranus et ipse, Ipse rotam adstringit multo sufflamine consul: Nocte quidem sed luna videt, sed sidera testes Intendunt oculos. Finitum tempus honoris Quum fuerit, clara Lateranus luce flagellum Sumet et occursum numquam trepidabit amici Iam senis, ac virga prior annuet atque maniplos Solvet et infundet iumentis hordea lassis. Interea, dum lanatas torvumque iuvencum More Numae caedit Iovis ante altaria, iurat Solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas. Sed quum pervigiles placet instaurare popinas,
Obvius assiduo Syrophoenix udus amomo
Currit, Idumaeae Syrophoenix incola portae, Hospitis affectu dominum regemque salutat, Et cum venali Cyane succincta lagena.
Defensor culpae dicet mihi, fecimus et nos Haec iuvenes. Esto: desisti nempe, nec ultra Fovisti errorem. Breve sit, quod turpiter audes. 165 Quaedam cum prima resecentur crimina barba. Indulge veniam pueris. Lateranus ad illos Thermarum calices inscriptaque lintea vadit, Maturus bello, Armeniae Syriaeque tuendis Amnibus et Rheno atque Istro. Praestare Neronem 170 Securum valet haec aetas. Mitte ostia, Caesar, Mitte: sed in magna legatum quaere popina. Invenies aliquo cum percussore iacentem, Permistum nautis et furibus ac fugitivis Inter carnifices et fabros sandapilarum Et resupinati cessantia tympana Galli: Aequa ibi libertas, communia pocula, lectus Non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli. Quid facias talem sortitus, Pontice, servum? Nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas. At vos, Troiugenae, vobis ignoscitis, et, quae Turpia cerdoni, Volesos Brutumque decebunt. Quid, si numquam adeo foedis adeoque pudendis Utimur exemplis, ut non peiora supersint? Consumtis opibus vocem, Damasippe, locasti Sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli. Laureolum velox etiam bene Lentulus egit, Iudice me, dignus vera cruce. Nec tamen ipsi Ignoscas populo: populi frons durior huius,
Qui sedet et spectat triscurria patriciorum, Planipedes audit Fabios, ridere potest qui
Mamercorum alapas. Quanti sua funera vendant, Quid refert? vendunt nullo cogente Nerone,
Nec dubitant celsi praetoris vendere ludis.
Finge tamen gladios inde, atque hinc pulpita pone: 195 Quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit Zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi? Res haud mira tamen, citharoedo principe, mimus Nobilis. Haec ultra, quid erit nisi ludus? Et illud Dedecus urbis habes: nec mirmillonis in armis, Nec clypeo Gracchum pugnantem aut falce supina, (Damnat enim tales, habitus et damnat et odit) Nec galea faciem abscondit: movet ecce tridentem,
Postquam librata pendentia retia dextra
Nequidquam effudit, nudum ad spectacula vultum 205 Erigit et tota fugit agnoscendus arena. Credamus tunicae, de faucibus aurea quum se Porrigat et longo iactetur spira galero. Ergo ignominiam graviorem pertulit omni Vulnere. cum Graccho iussus pugnare secutor.
Libera si dentur populo suffragia, quis tam Perditus, ut dubitet Senecam praeferre Neroni, Cuius supplicio non debuit una parari
Simia nec serpens unus nec culeus unus?
Par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem 215 Dissimilem: quippe ille deis auctoribus ultor Patris erat caesi media inter pocula: sed nec Electrae iugulo se polluit aut Spartani
Sanguine coniugii: nullis aconita propinquis
Miscuit: in scena numquam cantavit Orestes: Troica non scripsit. Quid enim Verginius armis Debuit ulcisci magis, aut cum Vindice Galba? Quid Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit? Haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
Gaudentis foedo peregrina ad pulpita saltu
Prostitui Graiaeque apium meruisse coronae. Maiorum effigies habeant insignia vocis,
Ante pedes Domitî longum tu pone Thyestae Syrma vel Antigonae seu personam Menalippes, Et de marmoreo citharam suspende colosso. Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi Inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos Nocturna et flammas domibus templisque parastis, Ut Bracatorum pueri Senonumque minores, Ausi, quod liceat tunica punire molesta.
Sed vigilat consul vexillaque vestra coërcet.
Hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
Municipalis eques galeatum ponit ubique
Praesidium attonitis et in omni gente laborat.
Tantum igitur muros intra toga contulit illi Nominis et tituli, quantum non Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo
Caedibus assiduis gladio. Sed Roma parentem, Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit. Arpinas alius Volscorum in monte solebat Poscere mercedes alieno lassus aratro,
Nodosam post haec frangebat vertice vitem, Si lentus pigra muniret castra dolabra.
Hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
« AnteriorContinuar » |