Praecipue causis, ut linguas mancipiorum : Contemnas: nam lingua mali pars pessima servi. Deterior tamen hic, qui liber non erit illis, Quorum animas et farre suo custodit et aere.
Idcirco ut possim linguam contemnere servi, Utile consilium modo, sed commune, dedisti: Nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes 125 Deceptas? Festinat enim decurrere velox »
Flosculus angustae miseraeque brevissima vitae. Portio: dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas Poscimus, obrepit non intellecta senectus.
Ne trepida: numquam pathicus tibi deerit amicus, 130 Stantibus et salvis his collibus, undique ad illos Convenient et carpentis et navibus omnes, Qui digito scalpunt unò caput. Altera maior Spes superest: tu tantum erucis imprime dentem. Haec exempla para felicibus: at mea Clotho Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter. O parvi nostrique Lares, quos thure minuto Aut farre et tenui soleo exorare corona,
Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus A tegete et baculo? viginti millia fenus Pignoribus positis, argenti vascula puri,
Sed quae De grege Moesorum, qui me cervice locata Securum iubeant clamoso insistere Circo. Sit mihi praeterea curvus caelator et alter,
Fabricius censor notet, et duo fortes
Qui multas facies pingat Quando ego pauper ero.
Votum miserabile, nec spes
His saltem: nam quum pro me Fortuna rogatur, Affigit ceras illa de nave petitas,
Quae Siculos cantus effugit remige surdo.
Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona atque illis multum diversa, remota Erroris nebula. Quid enim ratione timemus, Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te 5 Conatus non poeniteat votique peracti?
Evertere domos totas optantibus ipsis
Di faciles. Nocitura toga, nocitura petuntur Militia. Torrens dicendi copia multis
Et sua mortifera est facundia. Viribus ille
Confisus periit admirandisque lacertis.
Sed plures nimia congesta pecunia cura
Strangulat et cuncta exsuperans patrimonia census, Quanto delphinis balaena Britannica maior.
Temporibus diris igitur iussuque Neronis
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos Clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes Tota cohors: rarus venit in coenacula miles.
Divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur Fictilibus: tunc illa time, quum pocula sumes Gemmata et lato Setinum ardebit in auro. Iamne igitur laudas, quod de sapientibus alter Ridebat, quoties de limine moverat unum, Protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni: Mirandum est, unde ille oculis suffecerit humor. Perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quanquam non essent urbibus illis Praetexta et trabeae, fasces, lectica, tribunal. Quid, si vidisset praetorem curribus altis Exstantem et medio sublimem in pulvere Circi In tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem Ex humeris aulaea togae magnaeque coronae Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla? Quippe tenet sudans hanc publicus, et sibi Consul Ne placeat, curru servus portatur eodem. Da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, Illinc cornicines, hinc praecedentia longi Agminis officia et niveos ad frena Quirites, Defossa in loculis quos sportula fecit amicos. Tunc quoque materiam risus invenit ad omnes Occursus hominum, cuius pudentia monstrat, Summos posse viros et magna exempla daturos Vervecum in patria crassoque sub aëre nasci. Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi: Interdum et lacrumas, quum Fortunae ipse minaci Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
Ergo supervacua aut perniciosa petuntur, Propter quae fas est, genua incerare Deorum.
Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
Invidiae, mergit longa atque insignis honorum Pagina, descendunt statuae festemque sequuntur. Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis Caedit et immeritis franguntur crura caballis. Iam stridunt ignes, iam follibus atque caminis Ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus: deinde ex facie toto orbe secunda Fiunt urceoli, pelves, sartago, matellae. Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum
Cretatumque bovem: Seianus ducitur unco
Spectandus: gaudent omnes. Quae labra? quis illi Vultus erat? nunquam, si quid mihi credis, amavi Hunc hominem. Sed quo cecidit sub crimine? quisnam Delator? quibus indicibus? quo teste probavit ? Nil horum verbosa et grandis epistola venit A Capreis. Bene habet, nil plus interrogo. Sed quid Turba Remi? Sequitur fortunam, ut semper, et odit Damnatos. Idem populus, si Nursia Tusco
Favisset, si oppressa foret secura senectus Principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli Vendimus, effudit curas: nam, qui dabat olim Imperium, fasces, legiones, omnia nunc se Continet atque duas tantum res anxius optat, Panem et Circenses. Perituros audio multos.
Nil dubium: magna est fornacula: pallidulus mi Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax, Ut male defensus. Curramus praecipites et, Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. Sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius Cervice obstricta dominum trahat. Hi sermones Tunc te Seiano, secreta haec murmura vulgi. Visne salutari, sicut Seianus? habere Tantumdem, atque illi summas donare curules? Illum exercitibus praeponere? tutor haberi Principis angusta Caprearum in rupe sedentis Cum grege Chaldaeo? Vis certe pila, cohortes Egregios equites et castra domestica? quid ni Haec cupias? et, qui nolunt occidere quemquam, Posse volunt. Sed quae praeclara, et prospera tantum, Ut rebus; laetis par sit mensura malorum?
Huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis, An Fidenarum Gabiorumque esse potestas Et de mensura ius dicere, vasa minora Frangere pannosus vacuis Aedilis Ulubris? Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris Seianum. Nam qui nimios optabat honores Et nimias poscebat opes, numerosa parabat Excelsae turris tabulata, unde altior esset Casus et impulsae praeceps immane ruinae. Quid Crassos, quid Pompeios evertit? et illum, Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? Summus nempe locus nulla non arte petitus Magnaque numinibus vota exaudita malignis. Ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci Descendunt reges et sicca morte tyranni.
« AnteriorContinuar » |