Eloquium, aut famam Demosthenis, aut Ciceronis Incipit optare et totis Quinquatribus optat,
Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam, Quem sequitur custos angustae vernula capsae. Eloquio sed uterque perit orator: utrumque
Largus et exundans leto dedit ingenii fons. Ingenio manus est et cervix caesa: nec umquam 120 Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
O fortunatam natam me consule Romam. Antoni gladios potuit contemnere, si sic Omnia dixisset. Ridenda poëmata 'malo, Quam te conspicuae divina Philippica, famae, Volveris a prima quae proxima. Saevus et illum Exitus eripuit, quem mirabantur Athenae Torrentem et pleni moderantem frena theatri, Dis ille adversis genitus fatoque sinistro, Quem pater ardentis massae fuligine lippus A carbone et forcipibus gladiosque parante Incude et ludeo Vulcano ad rhetora misit.
Bellorum exuviae, truncis affixa tropaeis Lorica et fracta de casside büccula pendens Et curtum temone iugum victaeque triremis Aplustre et summo tristis captivus in arcu Humanis maiora bonis creduntur: ad hoc se Romanus Graiusque ac barbarus endoperator Erexit: causas discriminis atque laboris
Inde habuit. Tanto maior famae sitis est, quam Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam, Praemia si tollas? Patriam tamen obruit olim Gloria paucorum et laudis titulique cupido
Haesuri saxis cinerum custodibus: ad quae Discutienda valent sterilis mala robora ficus:
Quandoquidem data sunt illis quoque fata sepulcris. Expende Hannibalem: quot libras in duce summo Invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro Percussa Oceano Niloque admota tepenti,
Rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos, 150 Additur imperiis Hispania: Pyrenaeum Transsilit: opposuit natura Alpemque nivemque: Diducit scopulos et montem rumpit aceto,
Iam tenet Italiam: tamen ultra pergere tendit. Actum, inquit, nihil est, nisi Poeno milite portas 155 Frangimus et media vexillum pono Subura
O qualis facies et quali digna tabella,
Quum Gaetula ducem portaret belua luscum! Exitus ergo quis est? a gloria: vincitur idem Nempe et in exsilium praeceps fugit atque ibi magnus 160 Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,, Donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
Finem animae, quae res humanas miscuit olim, Non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
Cannarum vindex ac tanti sanguinis ultor
Annulus. Į, demens, et saevas curre per Alpes, Ut pueris placeas et declamatio fias.
Unus Fellaeo iuveni non sufficit orbis: Aestuat infelix angusto limite mundi, Ut Gyarae clausus scopulis parva que Seripho. Cum tamen a figulis munitam intraverit urbem Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur, Quantula sint hominum corpuscula. Creditur olim
Velificatus Athos et quidquid Graecia mendax Audet in historia: constratum classibus isdem Suppositumque rotis solidum mare: credimus altos Defecisse amnes epotaque flumina Medo Prandente et madidis cantat quae Sostratus alis. Ille tamen, qualis rediit Salamine relicta, In Corum atque Eurum solitus saevire flagellis Barbarus, Aeolio numquam hoc in carcere passos, Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigaeum? Mitius id sane: quid, non et stigmate dignum Credidit? huic quisquam vellet servire Deorum? Sed qualis rediit? Nempe una nave, cruentis Fluctibus ac tarda per densa cadavera prora. Has toties optata exegit gloria poenas.
Da spatium vitae, multos da Iuppiter annos. Hoc recto vultu solum, hoc et pallidus optas. Sed quam continuis et quantis longa senectus Plena malis? Deformem et tetrum ante omnia vultum Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem Pendentesque genas et tales adspice rugas Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus In vetula scalpit iam mater simia bucca. Plurima sunt iuvenum discrimina: pulcrior ille 1 Hoc, atque ille alio: multum hic robustior illo. Una senum facies, cum voce trementia membra Et iam laeve caput madidique infantia nasi. Frangendus misero gingiva panis inermi: Usque adeo gravis uxori natisque sibique, Ut captatori moveat fastidia Cosso.
Non eadem vini atque cibi, torpente palato,
Gaudia: nam coitus iam longa oblivio, vel si Coneris, iacet exiguus cum ramice nervus Et, quamvis tota palpetur nocte, iacebit. Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri Canities? quid, quod merito suspecta libido est, Quae Venerem affectat sine viribus? Adspice partis Nunc damnum alterius. Nam quae cantante voluptas, 210 Sit licet eximius citharoedus sitve Seleucus,
Et quibus aurata mos est fulgere lacerna? Quid refert, magni sedeat qua parte theatri, Qui vix cornicines exaudiat atque tubarum Concentus? clamore opus est, ut sentiat auris, Quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas. Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis Febre calet sola, circumsilit, agmine facto
Morborum omne genus: quorum si nomina quaeras, Promtius expediam, quot amaverit Hippia moechos, 220 Quot Themison aegros auctumno occiderit uno, Quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus Pupillos: quot longa viros exsorbeat uno Maura die quot discipulos inclinet Hamillus; Percurram citius, quot villas possideat nunc, Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat. Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis, ambos Perdidit ille oculos et luscis invidet: huius Pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, Ipse ad conspectum coenae diducere rictum Suetus, hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad Ore volat pleno mater ieiuna. Sed omni
Membrorum damno maior dementia, quae nec
Nomina servorum, nec vultum agnoscit amici, Cum quo praeterita coenavit nocte, nec illos, Quos genuit, quos eduxit. Nam codice saevo Haeredes vetat esse suos, bona tota feruntur : Ad Phialen: tantum artificis valet halitus oris, Quod steterat multis in carcere fornicis annis. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt Funera natorum, rogus adspiciendus amatae Coniugis et fratris, plenaeque sororibus urnae. Haec data poena diu viventibus, ut, renovata Semper clade domus, multis in luctibus inque Perpetuo moerore et nigra veste senescant. Rex Pylius, magno si quidquam credis Homero, Exemplum vitae fuit a cornice secundae.
Felix nimirum, qui tot per saecula mortem Distulit atque suos iam dextra computat annos
Quique novum toties mustum bibit. Oro, parumper 250 Attendas, quantum de legibus ipse queratur Fatorum et nimio de stamine, quum vidit acris Antilochi barbam ardentem, quum quaerit ab omni, Quisquis adest socius, cur haec in tempora duret, Quod facinus dignum tam longo admiserit aevo? 255 Haec eadem Peleus, raptum quum luget Achillem, Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem, Incolumi Troia Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis solennibus, Hectore funus Portante ac reliquis fratrum cervicibus inter Iliadum lacrumas, ut primos edere planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, Si foret exstinctus diverso tempore, quo non
« AnteriorContinuar » |