Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Penelope melius, levius torquetis Arachne,
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto, dederit vivus cur multa puellae.
Dives erit, magno quae dormit tertia lecto.
Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post haec tristis sententia fertur:
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.

f

Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoicidae. Quid enim falsi Lauronia? Sed quid
Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas et Pollitas? Est moecha Labulla:
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
Non sumet damnata togam. Sed Iulius ardet,
Aestuo. Nudus agas: minus est infamia turpis.
En habitum, quo te leges ac iura ferentem
Vulneribus crudis populus modo victor et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.
Quid non'proclames, in corpore iudicis ista
Si videas? Quaero, an deceant multicia testem?
Acer et indomitus liberatisque magister,
Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem
Et dabit in plures: sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu.
Nemo repente venit turpissimus. Accipient te
Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt
Frontibus et toto posuere monilia collo

[blocks in formation]

Atque Bonam tenerae placant abdomine porcae
Et magno cratere Deam: sed more sinistro

Exagitata procul non intrat femina limen.
Solis ara Deae maribus patet. Ite profanae,
Clamatur: nullo gemit hic tibicina cornu.
Talia secreta coluerunt Orgia taeda
Cecropiam soliti Baptae lassare Cotytto.
Ille supercilium madida fuligine tactum
Obliqua producit acu pingitque trementes
Adtollens oculos: vitreo bibit ille Priapo
Reticulumque comis auratum ingentibus implet,
Caerulea indutus, scutulata, aut galbana rasa
Et per Iunonem domini iurante ministro.
Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
Armatum, quum iam tolli vexilla iuberet.
Res memoranda novis annalibus atque recenti
Historia speculum civilis sarcina belli.
Nimirum summi ducis est, occidere Galbam
Et curare cutem: summi constantia civis,
Bebriaci campo spolium affectare Palati
Et pressum in facie digitis extendere panem:
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Moesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
Hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae.
Hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi
Libertas et crine senex phanaticus albo
Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum conducendusque magister.

90

95

100

105

f

110

Quid tamen exspectant, Phrygio quis tempus erat iam 115

More supervacuam cultris abrumpere carnem?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
Cornicini, sive hic recto cantaverat aere.
Signatae tabulae: dictum, Feliciter: ingens
Coena sedet: gremio iacuit nova nupta mariti.
O proceres, censore opus est, an haruspice nobis?
Scilicet horreres maioraque monstra putares,
Si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
Segmenta et longos habitus et flamea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
Haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir:
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
Nec quereris patri? Vade ergo et cede severi
Iugeribus campi, quem negligis. Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini.
Quae causa officii? Quid quaeris? Nubit amicus,
Nec multos adhibet. Liceat modo vivere: fient,
Fient ista palam, cupient et in acta referri,
Interea tormentum ingens nubentibus haeret,
Quod nequeunt parere et partu retinere maritos,
Sed melius, quod nil animis in corpora iuris
Natura indulget. Steriles moriuntur et illiş

120

125

130

1

135

140

Turgida non prodest condita pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas praebere Luperco.

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fuga mediam gladiator arenam
Et Capitolinis generosior et Marcellis

145

Et Catulis Paullique minoribus et Fabiis et
Omnibus ad podium spectantibus. His licet ipsum
Admoveas, cuius tunc munere retia misit.

Esse aliquos manes et subterranea regna Et contum et Stygio ranas in gurgite nigras Atque una transire vadum tot millia cymba, Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur, Sed tu vera puta. Curius quid sentit et ambo Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli, Quid Cremerae legio et Cannis consumta iuventus, 155 ( Tot bellorum animae, quoties hinc talis ad illos Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur Sulphura cum taedis et si foret humida laurus. Illuc, heu, miseri traducimur. Arma quidem ultra Litora Iuvernae promovimus et modo captas Orcadas ac minima contentos nocte Britannos: Sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe, Non faciunt illi, quos vicimus. Et tamen unus Armenius Zalates cunctis narratur ephebis Mollior ardenti sese indulsisse tribuno. Adspice, quid faciant commercia: venerat obses. Hic fiunt homines. Nam si mora longior urbem Indulsit pueris, non unquam deerit amator: Mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum. Sic praetextatos referunt Artaxata mores.

150

[ocr errors]

:

160

165

170

SATIRA III.',

Quamvis digressu veteris confusus amici,
Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
Destinet atque unum civem donare Sibyllae.

Ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
Secessus. Ego vel Prochytam praepono Suburae.

5

10

Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, lapsus
Tectorum assiduos ac mille pericula saevae
Urbis et Augusto recitantes mense poëtas?
Sed dum tota domus rheda componitur una,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex,
(Omnis enim populo mercedem pendere iussa est
Arbor et eiectis mendicat silva Camenis)

[ocr errors]
[ocr errors]

15

In vallem Egeriae descendimus et speluncas
Dissimiles veris. Quanto praestantius esset
Numen aquae, viridi si margine clauderet undas
Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum? 20
Hic tunc Umbricius: Quando artibus, inquit, honestis
Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras
Deteret ́exiguis aliquid: proponimus illuc

Ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas.

25

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,

Dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus me Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo,

« AnteriorContinuar »