Imágenes de páginas
PDF
EPUB

deramus, quorum redditus tam a nostris hominibus per nos ac hoc deputatis quam uicinis prouidis et honestis estimati fuerunt annuatim ualere duo talenta preter XV. denarios, in quibus nos teneri adhuc eidem Ecclesie confitemur, Presertim cum inter nos et conuentum antedicti Monasterii super dampnis premissis compositio facta fuerit, quod assignaremus eidem duorum annuos redditus talentorum. Vt autem talis compositio et satisfactio rata et inconwlsa permaneat, hanc cartam inde scribi et nostris sigillis cum adnotacione testium fecimus conmuniri. Testes autem, qui huic facto interfuerunt, hii sunt: Gregorius prepositus de Suben, Heinricus de Meinse et Heinricus de Sweine ibidem Canonici, Gerboto Cellerarius sancti Nicolai, Karolus plebanus in Hartkierchen, Pilgrimus de Inzingen, Wernhardus miles de Schovmberch, Pabo judex de Julbach, Chunradus, Heinricus Pugram, Heinricus miles sancti Nycolai, Sigelochus de Ortenberch, Wint de Hage, Wintherus preco, Hadmarus de Hartkierchen, Dietmarus de Prentzingen, Perchtoldus, Vlricus de Vorenpach, Rudegerus, Gotscalcus villicus de Pimshaim, Reinhardus de jnferiori vntlingen, Albewinus de Mutech, Fridericus de sancto Nycolao et alii quam plures.

Actum anno domini M. CC. XXXV. XIV. kalendas Septembris, die dominico, in foro nostro Hartkierchen posito contra Suben apud Enum.

Orig. auf Perg. mit zwei Siegeln im k. baier. Reichsarchive.

Abgedruckt bei Hund - Gewold II. 580 (Monac. edit.) u. Mon, boic. IV. 334.

XXIX.

1235. — Gebhard, Bischof von Passau, bezeugt, dass die Zehente, um welche der Domvogt von Regensburg (zwischen den beiden Flüssen Rubinicha) das Kloster Garsten anficht, nicht Lehen von Passau, sondern Eigenthum des Klosters seien.

Dilecto et speciali amico suo F(riderico) illustri duci Austrie et stirie G(ebhardus) dei gratia patauiensis episcopus cum sincera dilectione promptum obsequium et deuotum dominationi vestre significamus, quod nos coram deo publice profitemur, quod decimas, de quibus tumaduocatus garstensem ecclesiam impetit, a nobis in pheodo non habet, ymmo super hoc dictam ecclesiam aggrauat et molestat, vnde discretionem uestram (rogamus) attentius et deuote ut sepe dictam ecclesiam velitis, sicut ei tenemini, a tali violentia defensare. Abgedruckt bei Kurz, Beiträge II, 545.

XXX.

1235. Bernhard, Propst von St. Florian, W. Dechant von Enns, Ulrich von Grunenburg und Ulrich von Lonsdorf beurkunden, dass das Kloster Garsten ausser den ihm rechtlich zustehenden Zehenten zwischen den beiden Flüssen Rubinicha keine anderen in dieser Gegend einhebe.

B. prepositus de domo sancti Floriani, W. decanus de anaso, VI. de grunenburch, VI. de Lonsdorf uniuersis christi fidelibus imperpetuum. Vniuersis hanc paginam inspecturis presentium testimonio declaramus, quod domino nostro Gebhardo patauiensi episcopo quorundam suggestione visum est, quod abbas de gersten decimas quorundam noualium iniuste detineret, que ad episcopum de iure spectare deberent, super quo dictus abbas priuilegia sua domino episcopo in holnpurch presentauit duce Austrie et Styrie et multis aliis illustribus uiris presentibus. Verum dominus episcopus priuilegiis exhibitis sibi inspectis benigne recognouit prefato abbati et monasterio gerstensi omnia iura in eisdem priuilegiis expressa, et nobis dedit in mandatis, quatenus ad loca illa, de quibus questio inciderat, pariter accedentes diligenter inuestigaremus, si abbas sepedictus terminos in priuilegiis suis expressos in perceptione decimarum alicubi fuerit transgressus, et, quod iniuste fecisset presumptum, auctoritate ipsius reuocaremus. Nos igitur iniunctum nobis mandatum fideliter exsequentes ad loca predicta pariter accessimus et diligentia, qua potuimus, subtiliter inquirentes euidenter inuenimus, memoratum abbatem nullas decimas percipere uel detinere, nisi que gerstensi monasterio a patauiensis ecclesie pontificibus testimonio priuilegiorum suorum docentur tradite et confirmate, habentes terminos indubitabiles in priuilegiis expressos inter duos equiuocos fluuios, uidelicet Rubinicham superiorem et inferiorem. Porro ut abbas gerstensis monasterii, qui pro tempore fuerit, huius nostre inquisitionis et processus habeat memoriale testimonium et ostendere possit, si necesse fuerit, hanc inde paginam conscribi fecimus sigillorum nostrorum impressione roboratam.

Aus einem Codex Saec. XV. zu Garsten. Diese und die vorhergehende Urkunde Nr. XXIX (beide ohne Datirung) sind wegen ihres vermuthlichen Zusammenhanges mit der unmittelbar Folgenden hier eingeschaltet. Ihrer Ausstelung nach müssen sie, da Gebhard, Bischof von Passau, auf dieses Bisthum im Jahre 1232 resignirte, in dieses oder das Jahr 1231 gehören.

Urkundenbuch des Landes ob d. Ennss III. Bd.

3

XXXI.

1235. 18. September. Schloss Sitzenberg. Friedrich, Herzog von Österreich und von Steyr etc. nimmt das Kloster Garsten gegen einige genannte Adelige, welche sich mit Unrecht die Advocatie über dasselbe angemasst hatten, in Schutz.

Nos Fridericus dei gracia Dux Austrie et Styrie et Dominus Carnyole notum facimus vniuersis et nominatim significamus Ottoni aduocato de Lengenpach, Liutoldo et Chunrado fratribus de Altenburch, Ottoni et Ortolpho de Grêze et Gundakaro de Styra, quod accepimus querimoniam Virici abbatis et fratrum de Gersten super iniuriis et grauaminibus, que sibi inferebant predicti et quidam alij minores, qui se dicebant sue ecclesie aduocatos. Nos igitur dicto abbati et fratribus diem prefiximus ante castrum Sitzenperge ad nostrum placitum generale, ubi predictus abbas presente Chunrado frisingensi episcopo, comite Chunrado de Hardeke et multis ministerialibus nostris per plura priuilegia sufficienter ostendit, quod in omnibus possessionibus ecclesie sue nullum preter nos habere debeat aduocatum. Nos itaque eandem aduocatiam, sicut iustum fuit, nostre adtraximus potestati, mandantes, ut nullus eos in suis possessionibus occasione aduocatie grauet de cetero aut molestet. Quod quicumque contra ius et contra mandatum nostrum eandem ecclesiam de cetero infestauerit, illum, sicut ratio exegerit, puniemus utpote nostri nostrique iudicij contemptorem. Huius rei testes sunt Chunradus episcopus frisingensis, comes Chunradus de Hardeke, Heinricus de Prunne, Irnfridus de Himperge, Henricus de Sevelde, Hademarus de Sunneberch, Wichardus de Arnsteyne, Heinricus de Hakenberch, Chunradus et Vlricus fratres de Himperge, Vlricus de Chirchlinge, Hugo et Otto Tursones, Rapoto et Hademarus fratres de Schonenberch, Ditrycus de Volchinsdorf, Syboto de Hage, Liutoldus de pórawe, Dyetricus pumhase, Wernhardus de Inne, Heinricus de Wasen, Meinhardus de Gastey, Duringus magister uenatorum, Duringus scheke, Marquardus preuhauen, Rubertus de Anaso et alij multo plures. Datum ante castrum Sytzenperge XIIII. Kalendas Octobris Anno Domini MCCXXX V

Orig. auf Perg. zu Garsten. Das Hängesiegel ist zerbrochen. Abgedruckt bei Kurz, Beiträge II. 546.

1235. 17. December. Passau.

XXXII.

Heinrich Abt von Kremsmünster und sein

Convent überlassen ihre Besitzungen zu Alburch in dem Sprengel von Regensburg dem Bischofe Rudiger von Passau.

In nomine domini amen. Heinricus miseracione diuina abbas ecclesie in Chremsmunster et eius conventus uniuersis presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad noticiam singulorum uolumus peruenire, quod nos de communi consensu et unanimi uoluntate nostri conuentus predia et possessiones nostras sitas in pago et villa Alburch Ratisponensis dyocesis domino nostro Rudegero episcopo Patauiensi contulimus et eius ecclesie, in futurum perpetuo possidendum sub condicionibus expressis per aliud instrumentum. In huius rei testimonium presentem paginam nostri sigilli munimine duximus roborandam. Acta sunt hec Patauie XVI. kalendas Januarii anno dominice incarnacionis M. CC. XXX. V.

Monum. boic. XXVIII. II. 337.

XXXIII.

1235. Propst und Convent zu Reichersberg verbinden sich, dem Pfarrer von Odespach, der zum Ankaufe von Grub 60 Pfund gegeben, die Hälfte der jährlichen Einkünfte hievon zu reichen und ein Gut für ihn zu kaufen, das jährlich 4 Pfund erträgt.

Omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, Chuno prepositus totusque Richerspergensis cenobii conuentus orationes in domino. Notum esse uolumus uniuersis, quod, cum nos apud dominam Tutam de Zebing predium quoddam situm in Grube conparauimus, magister Johannes plebanus de Odespach ex rogatu et consensu prepositi et conuentus, ut noster coemptor in eodem predio existeret, medietatem pecunie uidelicet lx libras wienensis monete persoluit, ut medietatem redituum, qui ad octo libras estimantur, perciperet singulis annis. Verum, quia ipse nimis remotus est ad dictum predium procurandum, postulauit a nobis, ut uice sua procurationem assumentes quatuor libras wienenses in festo beatj Michahelis sibi annis singulis assignemus, nisi aliquo anno ex euidentj causa nobis illi reditus minuantur. Tunc enim ad solutionem predictarum quatuor librarum

integraliter non tenemur, sed secundum estimationem diminutionjs ipse quoque de predictis quatuor libris remittet. Hoc autem tamdiu obseruabitur, donec pro prefata pecunia sua comparetur sibi predium speciale, quod infra quadriennium fieri debet. Ad hoc namque sub pena XXX librarum obligatj sumus dicto magistro Johanni, quod bona fide speciale predium omnj studio perquirere debemus, et protinus eo inuento omnj occasione et contradictione cessante sepedictam pecuniam suam, quam nobiscum, ut dictum est, in predio posuit supradicto, lx scilicet libras, undecunque trahamus, cum quantocunque dampno acquiramus, refundere debemus, ut ex ea inuentum predium conparetur. Quo comparato nos et sepedictum predium nostrum in Grube a solutione supradictarum quatuor librarum liberi erimus et inmunes. Verum si nos grauamen uel dispendium aliquid ob impetionem aliquorum uel alicujus patiemur, per quod illi redditus possint minui uel predium omnino amitti, nichilominus sibi prefate quatuor libre in dicto termino persoluentur, donec juxta formam suprascriptam absoluamur. Sane de predio per pecuniam suam taliter conparato tali se nobis sponsione obligauit, quod ipse illud temporibus suis tenebit et quandocunque inspirante domino uoluerit condere testamentum, sub hac forma condet illud, quod quicquid ipse in testamento ordinabit, nobis et ecclesie incumbet, ut illud singulis persoluamus, proprietate predii apud nos et ecclesiam perpetuo remanente. Si uero ipse, quod absit, decesserit intestatus, predium illud apud nos et ecclesiam nichilominus remanebit. Super hec omnia, si quoquo modo obmittatur, quod sepedicte quatuor libre sibi in dicto termino non soluantur, nos et ecclesia preter quatuor libras ad sex libras tenemur obligati sibi in eodem anno persoluendas. Vt autem hec omnia inuiolabiliter obseruentur et robur firmitatis obtineant, presentem paginam de conmunj consensu capitulj sigillo ecclesie nostre duximus roborare. Acta sunt hec anno domini MCCX XXV Indictione VIII. Testes huius rei sunt hii, quorum nomina subscribentur: Ortolfus frater cellerarii, Chunradus dictus hospes, Diethericus pellifex, Wernhardus pellifex, Perhtoldus Gucke, Otto, Gerungus, Chunradus surdus, Vlricus pellifex, Siboto scolaris.

Orig. auf Perg. mit Siegel zu Reichersberg.

« AnteriorContinuar »