Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

UR KUNDEN - BUCH

DES

LANDES OB DER ENNS.

379602

[ocr errors]

1231. 7. März. In domo S. Floriani. Gebhard, Bischof von Passau, beurkundet einen Vertrag zwischen St. Florian und Hermann, dem Sohne Dietmar's von

Porsenbrunn, wegen des Hofes zu Raffoltingen. G. dei gratia Pataviensis ecclesie episcopus omnibus christi fidelibus in perpetuum. Amen. Pastoralis officii debitum nos admonet, ut ecclesiarum indempnitati paterna sollicitudine prouidere curemus, et ne uiri religiosi dampnum in suis contractibus incurrant, nostro suudio precaueamus. Vniuersis igitur hanc paginam inspecturis presentium testimonio declaramus, quod prepositus de domo S. Floriani ad peticionem nostram Hermanno filio Dietmari de Porsinbrunne curiam in Raffoltingen ad ius tantummodo coloni concessit, uidelicet ut annuam inde sibi persoluat pensionem, unum talentum in natiuitate sancte Marie pro seruicio et dimidium talentum pro stiura uernali, et cum capitulum episcopale contingeret haberi in Everdingen, dictus H. preposito, qui pro tempore fuerit, aut seruicium exhibeat aut unum talentum persoluat. Fuit quoque ex parte prepositi exactum et ex parte predicti H. nobis mediantibus firmissime promissum, ut nullus heredum uel propinquorum sepedicti H. ipso decedente uel alias amoto aliquid sibi iuris in predicta curia uendicare presumat et si prefatus H. inpositam sibi pensionem suo tempore persoluere neglexerit, ipso a suo iure penitus cadente ex tunc ipsa curia uacet et liberum sit preposito alium in eo colonum instituere. Et ut prepositus ac ecclesia sua super predictis plena gaudeat securitate, ne aliquid promissionum sibi factarum et hic expressarum inmutetur, talis pena ipsis adiecta est promissionibus, quod Marquardus de Procheimen per manum nostram obligauit preposito predium suum in Pvocheimen pro XV. talentis et Wernhardus frater ipsius Hermanni etiam per manum nostram curiam suam in Lintheimen pro XV. talentis preposito et ecclesie sue persoluendis, nisi omnia, que promissa sunt, rata et inconuulsa permaneant. Ceterum ne lapsu Urkundenbuch des Landes ob d. Enus. III. Bd,

1

« AnteriorContinuar »