Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ad sedendum disposuit. Interim cibi ferunter et in tabula ordine disponuntur. Princeps cum Principissa lotis manibus accubuerunt mensae. Hos in lavando filius Principis deinde ego sum secutus, et filius iterum ad latus Principis sessionem habuit, huic ego vicinus, demum cingebant sessionibus Barones et praecipui Nobiles, circiter septem, prandii mensam.

Ad mensam Princeps hilariorem se exhibuit, modice tamen potu est usus aquam magis quam vinum bibit. Haec inter obtulit unum vini poculum mihi Princeps, pro incolumitate Vestrae Majestatis Sacratissimae, quod stando Princeps evacuavit et mihi ad bibendum impleri jussit. Postmodum Principissa quoque alterum mihi obtulit poculum, pro incolumitate Augustissimae Imperatricis, veluti dominae Suae Clementissimae, standoque vinum gustando, poculum eo titulo ebibendum mihi vino repleri jussit. Haec itaque offerendo et bibendo, promovi ulterius.

Princeps inter cetera ad mensam laudavit Allodiaturam Principissae quam in loco illo habet, ipsamque Principissam dicebat omnia illa aedificia, in quibus constituti fuimus, ex fundamento erexisse et fundasse. Prandio finito, Principem salutando, ego conscenso equo, recepi me praecedente solita Comitiva ad hospitium.

Die vigessima septima Augusti, movit Princeps ex Körmenics et processit versus pagum Dob, pro prandio, venando, ubi etiam Principissa in prandio comparuit, meum vero iter Princeps per aliam viam (ne, ut adverti, interea in intinere ex Aulicis suis, et praesertim Catholicis, de rebus Transsylvaniae, inquiram) versus Kolos, ubi Principis salis fodinae habentur, ordinari fecit. Veni itaque eodem die in pagum Ferata vocatum, altero vero die, hoc est vigessima octava Augusti, ex Ferata circa prandium, pertigi in dictam Kolos, quo etiam Princeps cum Principissa venit circa vesperum. Sequenti die, id est vigessima nona Augusti, simul cum Principe et Principissa movi ex Kolos Monastor, oppidum versus, ubi, uti praemissum est, Patres Jesuitae habent residentiam. Pertigimusque in Monastor circa meridiem. Hucusque fere quotidie bis occupabatur Princeps in venationibus. In Monastor tamen, propter negotia ut adverti, per me proposita, sese domi continuit, et accersito praesertim quotidie ad se Stefano Kassay Consiliario suo, viro jam sene, et olim Prothonotario, jam vero quasi Cancellario Principis, cum eodem consultationes negotiorum Princeps habuit.

Hic sub honestis praetextibus advigilabant mihi, ne occasionem praesertim cum Catholicis et Patribus Jesuitis, loquendi habeam, quod ubi advertissem, scriptis egi nonnunquam cum Patre Raiky.

Die trigesima Augusti, quae fuit Sabbati, tota die mansi in Monastor, vesperis ejus diei, templum ingressus sum, et pro Collatione invitatus per Patrem Raiky in domum Jesuitarum, ubi ad evitandas suspitiones etiam Principis homo singulis verbis et gestibus nostris intentus interfuit.

Altero die, hoc est ultima Augusti, qui fuit Dominicus, ibidem in Monastor, pro audiendo Sacro templum, Domui Principis, vicinitate plane contiguum, ingressus sum, quaerendo ex mutua correspondentia Patris Raiky, modum hic etiam cum eodem loquendi. Sed hic modus, ob multorum in nos attentiones, defuit. Sacro finito Concionatus est Pater Raiky: Quidam nobilis

Catholicus, Ladislaus Bornemissa, ad latus meum in templo sedens, me alloquebatur, dixitque multos Catholicorum Transsylvanorum virorum praecipuorum, erga me bene affectos esse, notitiamque hac occasione mecum contrahere voluisse, verum ex quo id ad displicentiam Principis tenderet, id hactenus praetermittere debuisse, qui dum magis libere sub Concione mecum loquitur, id Principi refertur. Mox Princeps ad me mittit, me salutari fecit, et quod de gravioribus negotiis, mecum jam conferre vellet, intimari curat, rogatque, ut sine mora eundem accedam.

Ad quod ego respondi, me prius hospitium accedere, et mea ibidem disponere velle.

Equo proprio ex templo hospitium accessi, confestim adsunt Principis homines, equum unum generosum, auro et lapidibus pretiosis ornatum, adducentes, praesente solita familiarum comitiva. Equum itaque conscendi, et Principem in domo accessi.

Princeps disponendo se ad responsa propositorum meorum. Ad primum quidem punctum respondit. Asa cum pro certo in manus Turcarum devenisse, eisdem auxiliares copias vaivodarum etiam Moldaviae et Valachiae Transalpinae adjunctas fuisse; ipsos Praesidiarios opera Lupuli per aurum corruptos extitisse, ultroque loco cessisse, seseque nihilominus, ipsos Praesidiarios, ad salvandum in quandam insulam proripuisse, ubi a Turcarum copiis infestati occubuit in dimicatione, Vaivodae Transalpinae Valachiae, supremus militiae praefectus. Turca praesidium hactenus valde munivit. Copias Turcarum Princeps intellexit, omnino dissolvi et quemvis ad propria redire debere: Multi ejus opinionis sunt, quod hac occasione Matthaeo Vaivodae periculum ob odia, quae inter ipsum et Lupulum vigerent, prouti etiam praestita Turcis, a Lupulo in expeditione Asaci, gratificandi studia, immineret. Princeps nihilominus hujus opinionis haud esset; Siquidem Matthaeus securitati suae provisum esse volens, hisce temporibus suos ad Portam expedivit, et supremo Vesirio, viginti duarum (ut ipsi vocant) bursarum, quaevis mille constituens florenos, pecunias donavit. Quibus Vesirius in partes Matthaei pellectus assecurationem Gubernii in Transalpina, quo ad ipse Vesirius viveret, eidem promisit. Quantum ad Transsylvaniam respondit Princeps, eandem hac occasione a Turcis metuendam non esse, siquidem nullam ansam istius hactenus animadvertisset, tributum enim sive census, quod Turcis praestare solet, hactenus defectu sine omni, administrari ad Portam fecisset, ac Imperatoris etiam Turcarum affectus non exiguos, vel etiam per Confirmationem filii sui in Principatu Transsylvaniae, hactenus expertum fuisset. Inter haec tamen eidem non omnino fidendo, ipse Princeps, vigilijs, et promptitudine sue militis, securitati suae hactenus prouidere studuisset. De facto etiam, quidnam moliatur Turca, id Deum nosse Princeps dixit, magna tamen gravium negotiorum aggrediendorum apparent indicia. Nam in ditionibus suis, pecuniae valorem, tam in auro quam in argento Turca condescendi fecit, aurum et argentum, imo et ipsa fila aurea undique in domum Monetariam comportari curat, loca confiniorum, omnibus necessariis, et praesertim tormentis munit. Horum quae intentio et finis, Deus novit. Nihilominus si quidpiam periculi Cristianis provinciis ipse

Princeps a Turcis imminere animadverterit id se tempestive ad notitiam Vestrae Majestati daturum et sinceritatem erga Majestatem Vestram, eam quam hactenus declaraturum, Princeps respondit, repetendo hanc oblationem etiam secundariis vicibus. Quantum ad secundum propositorum punctum, Princeps respondit, quod non nunquam hactenus, incommoda armorum Vestrae Majestatis sibi innotuerint, id existimat nullo Nocumento rerum Vestrae Majestatis fuisse, optare se nihilominus ut tandem aliquando sopitis tot bellis ac dissidiis Christianitati, almae pacis placido fructu liceat frui.

Ad tertium famosorum libellorum punctum respondit Princeps: Magis conveniens esse, ut autor libri contra Principissam editi, prius Paulo Keresztury puniatur, rationes certas hujus assignando, Primo quod Paulus Keresztury tum adhuc nihil in contrarium scripsisset, dum Princeps apud Vestram Majestatem, pro satisfactione superinde sibi impendenda institisset. Praeterea quod Princeps irrequisitus, eos per Kereszturium editos libellos, comportari, et supprimi fecisset. Et quod magis est, ne in posterum aliqui novi libri, sine praescitu Principis in Transsylvania typis excudantur, id serio Princeps praehibuisset.

Deinde quod Paulus Keresztury in doctos invectivam fecisset, quae inter pares utique transiret. Autor vero libelli contra Principissam editi, sexum femineum offendisset recordatusque est Princeps, etiam operis Petri Pazman, Kalauz dicti; qui si inquit attentius inspectus fuerit, non minores Calumnias Calvinianis et aliis repraesentabit. Insuper Prioritatem poenae vel exinde etiam hinc praestandam proponebat, quod illinc sexus femineus offensus esset, cui utique tanquam debiliori conniueri debitusque honor et praecedentia a sexu virili deferri, etiam inter Principes Personas consvevit.

Ad quartum de Patribus Societatis Jesu propositorum punctum Princeps accipiendo ad manus Constitutiones publicas Transsylvaniae, Anni 1588. Articulum contra Patres Jesuitas Constitutionibus iisdem sancitum, citabat, quem ad longum ipse Princeps perlegendo, respondit se, non posse contrariari Constitutionibus publicis. Si enim in unico hisce contraveniret, quid cogitarent Regnicolae, etiam de caeteris? Quo perlecto et hisce prolatis dixi ad Principem, me continentiam illius articuli bene scire, illum tamen contra Patres Jesuitas haud amplius militare. Non deessent enim recentiores Constitutiones et praesertim Anni 1595. Item Anni 1599. Quarum vigore Articulus per Principem citatus et coram me perlectus omnino cassatur, et annihilatur, Patribusque Jesuitis per expressum libera Permansio in Transsylvania conceditur. Quibus Princeps auditis, cum admiratione quasi respondit: Id esse quidem verum, nihilominus non deesse adhuc recentiores, etiam per me citatis constitutionibus articulos, et citavit Princeps Articulum Anni 1607, qui praecitatum Articulum Anni 1588 resuscitat et Jesuitas ex Transsylvania excludit. Ad haec ego, licet quidem hic articulus sit contra Patres Jesuitas sancitus, nihilominus recentissima Conclusio, tempore Inaugurationis ipsius moderni Principis in Anno 1630 Conditione quinta expressa, et ipsius Principis juramento roborata, omnes contrarietates tolleret. Nam tenore conditionis ejusdem, liberum exercitium quatuor Religionum, Romano Catholicae, Calvinianae, Lutheranae ac Arianae in Transsylvania

ubique, praeter respectum personarum conceditur. Quibus Princeps auditis, ulterius non replicando, verum gestu articulos anni praecitati 1588 per se citatos et in mensa positos, demonstrando, se constitutionibus publicis, inhaerere debere, respondit. Subjunxitque modernum etiam Patrem, praeter scitum Principis expressamque ejusdem voluntatem, clam ex Transsylvania exivisse, et ita etiam inscio Principe rediisse.

Ad ultimum dixit, Omnes praedecessores suos, possessores videlicet Arcis Munkacz, libere constituisse, spirituales personas in Monasterio Munkacziensi, pro exigentia loci ejusdem. In cujus exemplum, citabat dominum Genitorem suum, Sigismundum quondam Rakoczy, ac etiam dominum Comitem Palatinum alias Arcis Munkacz possessores. Cum itaque conditionem etiam suam, horum deteriorem non existimaret, Instat apud Vestram Majestatem, quatenus ad instar aliorum possessorum in hac praerogativa, eundem Vestra Maiestas conservare dignetur.

Hisce finitis assignavit mihi Princeps literas Vestrae Majestati Sacratissimae, domino Comiti Palatino, et domino Cancellario Hungariae a se exaratos, commendando Suam Vestrae Majestati Sinceritatem, jussitque, ut tum apud se maneam in prandio, sequentique die proficiscar cum eodem in Arcem suam Gialu, quae mihi in via pro reditu esset, ibidemque etiam valedictionis sumerem cum Principe Prandium.

Sumpto itaque in Monostor cum Principe prandio, ego hospitium meum accessi, quo Princeps quendam ex familiaribus suis expediendo, loco honorarii, unum poculum argenteum mihi misit.

Sequenti die, hoc est prima Septembris, Princeps summo mane ad occupationes venaticas exivit, et Arcem Gialu versus perrexit. Principissa etiam in Monostor disponendo se, eandem Arcem versus pro itinere. Ego absente Principe, inter Principissae praeparationes, sumpta occasione Patres Societatis, subito accessi et verbis cum illis de rebus Transsylvaniae conferri proparavi, relatum est mihi pro certo Principem nihil audere moliri contra ditiones Vestrae Majestatis, nisi in crassissimis forte occasionibus. Ac nuper ubi Moravia sumpsisset incommoda, fuisse quendam, qui Principem in Transsylvania accessit et ad erumpendum eundem, pro tali occasione, sollicitavit, argumentando, coram ipso a Principe Betlehenio, quodsi inquit is supervixisset, nunquam tam bonas occasiones neglexisset. Cujus persvasionibus, posteaquam Princeps, non annuisset, disgustatus discedere nititur a Principe.

Vix aliquo colloquio apud Patres habito, rescivit Principissa, me Patres accessisse, ad distrahendum itaque me, misit honorarium, unius poculi argentei ad hospitium meum, et hoc praetextu a colloquio ulteriori sum avocatus. Conscendi itaque currum et Principissa praecedente, pro prandio in pagum, sub dicta Arce Gialu condescendi, quo etiam Princeps ex venatione appulit, Equumque ex Arce, ut ad prandium venirem, pro me misit. Arcem itaque conscendendo Principem salutavi, qui ostendendo, Arcis ejusdem noviter per se factas structuras, jussit filio, ut me per Arcis habitationes circumducat, et aedificia sua mihi ostendat, quae perlustrando redivimus ad Principem, lotisque manibus accubuimus mensae, juxta ordinem, quem supeArchiv. VIII.

5

rius recensui. Habuit inter alios cibos, etiam Trutas Princeps valde elegantes, a quibus iterum laudavit Transsylvaniam. Brevi finivimus prandium, quo finito, tam Principi, quam Principissae, acceptis etiam ejusdem ad Imperatriciam Majestatem datis literis, valedixi, meque pro itinere disposui. Principissa Varadinum versus movendo, pro coena in possessionem Keoreskeö venit, quo etiam Princeps eandem secutus est. Ego nihilominus veni ad pernoctandum usque in oppidum Huniad.

Sequenti die, id est, secunda Septembris, Princeps redibat Georghein versus, Principissa vero Varadinum iter suum promovebat.

Ego reditum admaturare studens, dum in pagum Fekete to venissem, reperii ibidem Electum Principem Varadino Principissae Matri obviam venientem, qui in domo cujusdam rustici Prandium sumens, meque redire resciens, ad prandium me invitari fecit, quem accessi, et sumpto ibidem cum eodem prandio, ille matri cum 50 circiter equitibus obviam praecedendo, ego vero reditum parando, eidem valedixi. Iterque reditus suscipiendo, noctem ejus diei habui in curru. Sequenti porro die, hoc est 3. Septembris, circa horam decimam Varadinum attigi, ubi sumpto prandio, circa horam secundam pomeridianam illinc moviet in oppidum Haidonicale Poczai vocatum ad pernoctandum veni.

Quarta die Septembris ex oppido Poczai pro prandio in Debreczen, pro vespere in oppidum Haidonicale Nanas perveni.

Inde die 5. Septembris Tibiscum ad Tokay trajiciendo in oppidum Zanto, sexta ejusdem ex Zanto Cassoviam, perveni, ubi domino Generali, sed neque vice Generali repertis, praestolabar adventum suarum dominationum altero die, usque ad meridiem. Qui nihilominus absentes, ego tandem Cassovia movi et usque in pagum Korotnia Comitatus Scepusiensis, quatuor postas die eodem perfeci.

Octava Septembris ex Korotnia veni in Hibe. Nona ejusdem ex Hibe in Rudna, decima Septembris ex Rudna pertingendo in Baimocz, reperii ibidem dominum Comitem Paulum Pallffy, qui expeditis certis per me certis literis (sic) non prius nisi circa horam nonam vespertinam, Baimoczio movere potui. Qua hora postam conscendi et illa nocte, ac sequenti die undecima Septembris in oppidum usque Orossvar, novemdecim milliaria conficiendo, ad Curiam propriam perveni. Hinc duodecima aliquantum fessus ex itinere, currum proprium conscendi et is thuc in Civitatem Viennensem redii. Atque haec est Clementissime domine, itineris mei Transsylvanici fidelis, eaque humillima Relatio. Me in reliquo benignae Majestatis Vestrae gratiae et clementiae subjiciens. Servet Deus Majestatem Vestram Sacratissimam Caesaream et Regiam diu salvam et incolumem, feliciterque imperantem. Datum in praescripta Civitate Vienna die 13. praefati mensis Septembris Anno domini 1672. Majestatis vestrae Sacratissimae Caesareae et Regiae

Subditus humillimus perpetuusque fidelis
Paulus Lazloffi m. p.

Von aussen (neu) 1642, 13. September. Relatio Dñi Pauli Lassloffy valde curiosa.

(Orig. im Besitze des Hrn. v. Latour.)

« AnteriorContinuar »