Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Rescriptum Georgii Rakoczy ad imperatorem.

Sacra Caesarea Regiaque Maiestas Domine Domine clementissime. Sacrae Caes. Reg. Maiestatis Vestrae nomine penes benignas eiusdem literas Credentiae Egregius Paulus Laszloffi Cancellariae Hungaricae Regestrator, quae mihi repraesentanda habuit, ea omnia demisse et abunde intellexi. Et quia video ea etiam salutem et permansionem harumce partium Christianitatis maxime concernere uti grato admodum animo accepi, ita etiam quae habui respondere, praestiti. Quae omnia dictum Paulum Laszloffi ad Caesaream Regiamque Maiestatem Vestram fideliter esse reportaturum certus sum. In reliquo autem Maiestati Vestrae Caesareae atque Regiae propensissima mea studia oblata esse cupio. Quam etiam prosperrimis rerum successibus abundare exopto. Datum in Castro nostro Colosmonostrensi die ultima Augusti. Anno Domini 1642. Sacrae Caes. Reg. Maiestatis Vestrae

Studiosissimus et devotissimus

Seruitor

Georgius Rakoczy m. p.

(Orig. Pap. im Besitze des Hrn. v. Latour.)

V.

Gutachten des Hof-Kanzlers Freiherrn von Hocher an K. Leopold über die Zrini-Nadasdische Verschwörung 1672.

Votum domini Cancellarii Baronis Hocher, occasione hungaricae Magnatum Nadasdi, Serini Frangipani, aliorumque rebellionis captivorum (1672).

Sacra Caesarea Regiaque Majestas.

Novus Hercules es Domine, cui quotidie cum monstris pugnandum est. Vix uni caput amputasti, cum plura surgunt, ac in locum priorum succedunt, sed et in poenam, quam adversum proditores ac publicos hostes ipsa naturae lex sine remmissione constituit. Nonne enim merentur in se recipere, quod patriae quod tibi, summo ejus ac unico parenti destinarunt? detecta est conjuratio, quamvis Catilinaria nocentior, quorum illud fortunae munus, istud virtutis meritum est. Verum conjurati non vivunt modo, sed more anguium obtrito capite adhuc cauda minantur, parum abest, quin victi victori suo quin vincti liberis, sontes innoxiis, servi Domino, subditi Principi suo leges praescribant, limites imperii statuant, et avisis attritisque rebus suis Barbaros in subsidium advocant, qui prosperis eorum aut certe nondum afflictis partibus misceri voluerunt. Hactenus belle 'tibi omnia et ex animi sententia processerunt, jam providendum est, ne in portu naufragium fiat, et bellum multo acrius multoque asperius e victoria nascatur, quod necessum est, si superstites perduellium reliquia abjecta spe veniae ex desperatione in audaciam accendant et incendium tua ruina extinguant. Non male existimavit, qui lupum jam auribus teneri censuit, ita enim profecto se res habet, ut hodie aut caedendum aut cedendum imo cadendum sit. Firmata semel provincia nunquam insurget, dimissa semel occasio nunquam recurret, illis semper arma et animi ad audendum, tibi non semper tempus ac vires ad reprimendum erunt. Insita genti ferocia, nunquam cristas nisi coacta dimittet, nunquam insolentes spiritus, nisi fracta deponet. At nunc germanorum praesidia causantur, ut incolis gravia, aerario onerosa, libertati adversa. Bene faciunt, quod compedes suos sentiunt, sed hos sibi ipsis si pertinacia sua ac dedignatione parendi induerunt, non habent, quod de injuria querant, habent potius quod tibi imputent, qui, dum sua culpa damnum

[ocr errors]

sustinent, non videntur dispendium pati. Jure victoris cum victis, jure regio cum perduellibus agit, qui, ut in hostes arma, ut in reos et novissima exempla meritos securim stringit. Contumacia inferiorum, lenitatem Imperantium diminuit, crudelem medicum intemperans aeger facit. Quomodo aras et focos, arces et castella, urbes et urbium munimenta eorum curae ac custodiae committes, qui toties lapsi ac relapsi non aliter in fide ac obsequio retineri possunt, nisi sublatis perfidiae instrumentis, et abolitis viribus quibus in tuum Domine exitium, imo in suamet ipsorum perniciem tam nefarie tam praefracte abusi sunt. An non hoc foret ovem lupo concedere, et submotis canibus vrsos pecori praeficere? qui gregem universam devorent? quis unquam, cui sanum est sinciput, cuiquam istud persuaserit:

Quod non sani esse hominis, non sanus juret Orestes. Non prius deelinare Hispaniae in Belgio potentiae fastigium coepit, quam ubi ad importunas et armatas provincialium preces peregrinus miles abductus, et nova molientibus spacium relictum est, inermes populos in partes vocandi, et gallico postea Britannico que milite nascentem et nondum maturam secessionem muniendi, cum internus miles vel impar malo, vel ejus particeps ac consors est, externo sine ullius sceleris ac flagitii nota, uti in securitatem ac subsidium licet. Neque audio privilegia regni opponentes, quae nec in necessitate (cui parere omnes politici praecipiunt et quae salutem reipublicae, ut supremam legem omnibus aliis anteponit) attendi, neque ab illis adduci possunt, quibus violatae pacis, turbatae reipublicae reis nullum iuris commercium est. Deceptis leges subveniunt, non decipientibus, ac inde injuriae oriri nequaquam debent, unde jura nasci convenit. Nemo jure gladii adversus se, nisi furiosus utitur, cui adimendum est telum, priusquam in propria viscera saeviat, Immunitates, si ad insaniam et in fraudem legis trahantur, eripiendae sunt, re tanta male utentibus, nihil in hoc ausu criminis aut discriminis, non criminis, quia ut indignis aufferuntur, quae olim dignis nec aliter perpetuaque conditione data sunt, ut accepti beneficii memores, eo in tutelam ac praesidium patriae non in cladem ac perniciem uterentur; Nihil discriminis, quid enim audeant, singuli, sine capite, sine pecunia, sine consensu? scopae dissolutae et funiculi ex aranea compositi? Praecipuos Duces in manibus tuis, imo in vinculis et carceribus habes, modo ne dimittas, et praepostera misericordia vitam illis relinquas, qui sanguinem tuum sitierunt, corporis sui prodigi, ut tui compotes fierent. Cave Caesar, ut sirenes blanda et mollia canentes, ut venenatos aspides devita. Nihil mitius est lupo in fovea ab agrestibus deprehenso, fac emitti, redibit ad ingenium, ceu canis, ut in proverbio est, ad Vomitum. Ne dubita idem eventurum, circa eos, quos caelestis providentia praeter tuam ipsius exspectationem, praeter tuorum omnium opinionem tibi in manus dedit, non eo autem fine, ut iterum manumitterentur, qui se ipsos sceleste emancipaverant. Fac in uno clementiae periculum, experieris veniam immerentibus datam, non benignitatis exemplum, sed ad nova facinora tentanda stimolum esse. Aut enim voto potiuntur, aut excidunt, Potiti, quod superi prohibeant, idem tibi facient, quod tu illis debueras, quem tunc non amplius ut Regem suum, sed ut hostem persequentur, ac in fundendo augusto sanguine tuo, in abolenda

etiam imbecillioris sexus posteritate omne precium victoriae collocabunt, non illic desituri, ubi coeperint, sed excusso semel Domino, depulso servitio desputari amplius, quem virium suarum terminum velint. Quemadmodum majores eorum veteres Hunni Getaeque toti se quondam germaniae superfundere, et patientia ac imbecillitate et discordiis ultimorum Carolinae stirpis Principum abuti haud sunt veriti, donec subsecutorum e Saxonica gente Caesarum fortitudine ad casas et tuguria sua rejicerentur, sin exciderint votis, in magnis et voluisse satis existimabunt, ac impunitate defensi, scient sibi paratam, quorumcumque facinorum sub mitissimo Principe veniam, qui etiam septuagies septies in die culpam remittere christiani hominis officium existimaverit. At legem eam summus divini humanique juris conditor discipulis suis, quos aequales ac fratres et ab omni dominationis spe ac specie alienissimos esse voluit, non rerum dominis scripsit, quibus gladium non frustra, sed ut vicariis ac ministris suis, quemadmodum bonis in tutelam ac praesidium, ita malis in terrorem ac supplicium contulit. Quorsum autem semper clausus vagina ensis? si nunquam educitur, si non est, quod in eo boni sperent, improbi timeant? tam omnibus quam nulli parcere crudele est, imo nulli parcit, qui cunctis; quidvis enim cuique adversus unum quemque audendi et patrandi licentiam facit; demtis metus et disciplinae repagulis, quibus civilis societas, non aliter ut fluminum alvei ne ripas transeat et circumjectas terras longe lateque inundent, aggeribus continetur, imo solvuntur omnis disciplinae vincula, si nulla ut benefactis praemia, ita sceleribus supplicia decernantur, quis ejusmodi imperium non spernat? quis tam leni levique manu frenum potentiae, clavum regni tenenti insultare non vereatur? insidias non struat? laqueas non tordeat? Ignosce mihi Domine si dixero, ipsam cunctis laudabilem pietatem, ipsam benignitatem, ipsam facilitatem tuam, tot periculis tuis, tot profligatissimorum ausis ansam et audaciam praebuisse. Hae virtutes tum omnibus hominibus congruae, tum principis, in quo majorem sui usum habent, et in plures vim suam exerunt, propriae, vultum tamen illaudabilem prae se ferunt, imo in vitia transeunt, nisi perite ac dextere adhibeantur. Quidquid nimium est, a mediocritate abit, et in contraria flectit, neque crebrius vitia, quam sub specie recti, ac opinione virtutis imponunt, qua decipi te Leopolde non decet, ne pro corpore umbram, pro Junone nubem secteris. Oculato esse principi convenit et suspenso intentoque, quem nihil fugere queat, et qui, ut fallere nisi bono publico nolit, ita falli non possit. Nec longe prospiciendum est, in manibus tuis sunt Auguste, quorum perfidia tibi justa ultione punienda est, eo magis, quod adhuc in vinculis minari vindictam ac tumidos spiritus retinere non dubitant, quid facturi si liberaveris? si toties reos et relapsos dimiseris? At ne in carceribus quidem detentis te securum, illos innoxios, quietas provincias puta. Quoties jam effugio rimam, evadiendique occasionem quaesiverunt? frustra hactenus, sed toties despectam, vix est, quin non aliquando inventuri sint. Et semel elapsi vacuam tibi caveam, plenamque ludibrii relinquent, ac se liberos et in pristina claustra nunquam sponte reversuros paulo post ostendent, leges tibi dicturi quas tu illis dicturus fueras, Vt autem hoc non timendum, neque quidquam ab occultis dolis et

fraudibus discriminis sit. Num putas defuturos, qui jure cognationis, caritate sanguinis, pietate sexus inducti, denique patriae legis praetextu usi, pro vita eorum, pro libertate precari, aures tuae quotidie fatigare, ac modestiae tuae vim facere, et tandem vel invito gratam extorquere volent. Hanc si concesseris, non tibi, sed sibi, suisque acceptam ferent, et nec te tanti beneficii autorem aequo animo agnoscent, sin negaveris pro paucis plurimos, pro singulis universos adversos, infensosque habebis. At si sustuleris, si non per intervalla temporum, ac spiramenta, sed uno ietu, quidquid obstat imperio, quidquid tranquillitati publicae officit, a stirpe recideris, nemo sublatos requiret, nemo fusi a justo et tot iteratis conjurationibus irritato principe cruoris reparationem exiget. Imo nulla Deo gratior hostia esse potest, perduellium sanguine, quo et peracta jam facinora rite expiantur, et ne plura perpetrentur, salubri exemplo cavetur, cuius horrida primo intuitu asperitas utilitate publica rependitur. Mortui non mordent. Gigantes pelion ossae imponere ac summa imis confundere annisi non resurgunt, eorum errores ut medicorum terra tegit, damnatorum memoria oblivio obruat. Ita dum in paucos crudelis es, beneficus in omnes eris, et quorundam caede cunctorum vita redimes. Absit enim Caesar, ut niveum pectus tuum, ad benemerendum de omnibus natura factum, institutione formatum, ad acerba supplicia invocem, et sanctissimo Numae, mansuetissimo Tito, truculentam Busiridis alicujus aut Syllae mentem apprecer ac nihil aliud quam cruces et patibula, hastas et furcas, quibus civitas vastatur magis quam corrigitur, suadeam, scilicet ut tui te, non quemadmodum hactenus tamquam salutare quoddam et benignum sidus, ac amorem et delicias generis humani, adorent, alternis Judiciis ambigentes Dominum salutent an patrem, sed posthac te procedente velut si malum aliquod aut pestiferum animale cubili prosilierit, diffugiant et aspectum occursumque tuum anxij et vitabundi declinent; Procul hoc a genio tuo est Auguste, qui nihil majus habes, quam quod possis, nihil melius, quam quod velis omnium misereri, cujus facies non alia est, quam coeli sereni et nitentis, cujus animus mallet, nescire litteras, quoties iis ad subscribendam severiorem sententiam utendum est; procul etiam hoc a moribus meis est, procul a studiis, ut sic dixerim, in umbra et sub felici arbore minervae educatis consilia mea, pacis et togae socia non belli aut armorum sunt, igitur nullius in necem te durare cupio, nisi quem perire, ipsius pereuntis intersit, hic enim non clementem esse Clementia est, quae animadversione paucorum provincias in fide, subditos in obsequio, refractarios et contumaces in metu continet, et nonnulla vi exequitur, ut ceteris quies sit. Ita levi sanguinis missione, quam in ejusmodi acutis male affectorum corporum morbis, si tempestive adhibeatur, commendare ipsi etiam medici consueverunt, semel facta editoque justae severitatis exemplo, nihil imposterum discriminis erit, quod impendeat, mali quod minetur, inquieti quod turbet, occulti quod noceat, infidi, quod prodat. Unusquisque officii sui memor intra boni civis terminos se ipsum cohibebit, alienisque periculis territus, vetera novis, composita turbidis praeferet, neque florentem conditionem suam cum perditis aliorum rebus miscebit, praesertim si ea tuae securitati, provinciarum tranquillitati

« AnteriorContinuar »