Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cora nostra non capiantur, quod dicunt scutten, vel cum lesione aliqua expellantur. Si etiam intra terminos eiusdem silue aliqua terra culta fuerit, maior decima nostra erit, minor vero dicto Philippo et suis heredibus remanebit. Vt autem caueretur, ne jn pacto singulis annis suo tempore persoluendo quacunque occasione vnquam emergeret questio aut querela, contulit idem Ph. ecclesie nostre proprietario et pleno jure. terram, que vocatur Kokelhoeue, et aream jn Wycke, que fuit Hermannj Tengenagell, vnde fructus prouenientes pro annuo pacto supradicto percipiamus, vel faciamus, quod nobis visum fuerit expedire, excepto quod non licet nobis prefatas terras ab ecclesia nostra alienare. Adiectum est etiam, quod si idem Ph. vel aliquis heredum suorum transgrediatur terminos in silua qui prefixi sunt, vnde nobis et ecclesie nostre fiat prejudicium, vel cuicunque articulo, qui premissi sunt in hoc contractu, contrauenerit aut impedimentum prestiterit, silua predicta ad nos redeat, bonis, que in recompensatione data sunt nobis, nichilominus remansuris ecclesie nostre. Et adiectum est, quod, si quid emendandum in facto isto vel in littera sub sigillo electi nostri et aliorum scribenda, fuerit, dominus Ghiselbertus decanus sancti Johannis jn Traiecto habet plenam potestatem emendandi siue corrigendi. Datum anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo, feria quarta post annunciationem beate Marie.

Vidimus Joh. abbatis S. Pauli et Joh. S. Salv. decani, ad domini Hermannj abbatis et conuentus de Oestbroich, 1307, in crastino apostolorum Philippi petitionem et Jacobi.

Copy van dordonantie ende gerechticheyt van dgemeente tot Woudenberch. 1594.

Inden eersten soo salmen van Heinschooten op dgemeente mogen slaen achtien scharen met conditien, dat den bruycker geholden is jaerlijcx ende alle jaer tot behoeff van dgemeente off jnwoonders vant dorp te holden een broukettell ende een

nostris mansionem singularem in fundo ecclesie, que Noua Curia nuncupatur, ad habitandum concessimus sub hac forma, vt eiusdem possessionis fundi nostri decimas maiores et minores, iusticiam, tractus aquarum ad molendina facienda et vene ad cespites fodiendos et cetera omnia jura nobis reseruaremus. Predictis tamen sororibus nostris non ex aliquo jure, sed de gracia, partem de vene ad cespites fodiendos vsibus suis necessarios indulsimus sub tali conditione, vt eedem sorores nostre se nunquam a nostro dominio siue nostrorum successorum Abbatum subtrahere presumant, nec etiam ad habitum alterius religionis sine nostro consensu et successorum nostrorum, quamdiu in nostra possessione et decima sunt commorantes, attemptent. Statutum est etiam a viris discretis et approbatum, vt predicte sorores nostre nullum penitus jus habeant in Abbatis electione. Concessum est ipsis tamen de gracia, vt priorissam eligant, sed ab Abbate confirmandam, vel, si necesse fuerit, ipsam destituendam. Procuratorem etiam quemcunque Abbas secundum suam conscienciam ipsis constituerit, ipsum non amouebunt, sed cum paciencia sustinebunt. Insuper considerata loci paupertate similiter ordinamus, vt post matutinarum solemnia ad opus manuum secundum regulam omnes pariter, preter egrotas et debiles, conueniant. Opus peculiare nullum penitus siue proprietatem intus et foris sine consensu Abbatis habere presumant. Et quecunque jn huiusmodi constitutionibus ausu temerario minus obedire presumpserit, secundum regulam sancti Benedicti a communione corporis et sanguinis Thesu Christi alienas esse decernimus et christiana sepultura omnino priuandas. Vt hec igitur nostra constitutio inconuulsa semper permaneat, presentem cedulam conscribj et sigillo ecclesie communirj fecimus jn munimen et robur matricis ecclesie. Actum est hoc anno gracie millesimo centesimo tercio decimo, Kalendis Nouembris.

Hoc priuilegium super subiectione sanctimonialium de Oestbroick confirmatum a Willibrando Traiectensi Episcopo sub Henrico Abbate anno 1231, tercio nonas Septembris.

Littere Mechteldis Imperatricis. 1122.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Machteldis dei gracia Romanorum regina, cum omnj homini precipiatur, vt Deum timeat, precipue tamen regalj sublimitati competit, vt regi omnium regum cum timore seruiat, quia cui multum committitur, multum ab eo exigitur. Hac consideratione nos in futurum nobis prouidentes, ac amicos nobis comparare volentes qui nos recipiant in eterna tabernacula, nouello monasterio quod jn honore sancte dei genitricis Marie sanctique Laurencij martyris jn loco, qui dicitur Oistbroick, a quibusdam militibus conuersis jnchoatum est, ex regalis clemencie munificencia aliquod supplementum apponere decreuimus. Totam igitur paludem illam Oistbroick et terram adiacentem, que vulgari sermone appellatur vene, cum censu, decimis et justicijs, in perpetuam possessionem predicto cenobio contradimus elemosinam domini jmperatoris et nostram, quam sancta dei genitrix, virgo gloriosa, cum preciosissimo et dilecto sibi martyre Laurencio, jn die iudicij representet Christo domino iudicaturo, vt eorum intercessione ad dexteram jnter benedictos Dej patris collocari mereamur. Vt autem hec tradicio rata et inconuulsa permaneat, cartam hanc inde conscribj et sigillo nostro insignirj iussimus. Philippus cancellarius, vice Aelbertj archicancellarij, recognoui. Data secundo ydus Marcij anno dominice jncarnationis millesimo centesimo vicesimo secundo, jndictione XV. Anno antem domini Henrici quinti, regni quidem eius xxiij, imperij vero xij°. Actum est Traiecti jn Dei nomine feliciter amen.

Vidimus Rodolphi de Doitinchem, canonici et thesaurarii ecclesie sancti Petrj Traiectensis 1346 St. Jacob.

Dit sijn die priuilegien, die Goedebaldus, biscop van Vtrecht, ghegheuen heefft 't conuent van Oistbroick, van den veenen ende landen vp die Bilt. 1125.

In nomine sancte et jndiuidue trinitatis. Ego Goedebaldus

diuina propiciante misericordia dictus Traiectensis Ecclesie episcopus, cunctis fidelibus post huius vite laborem celestium gaudiorum remunerationem. Notum vobis fieri volumus, quod quidam milites Hermannus et Theodericus et alij quam plures, virtute spiritus sancti accensi, cingulo militari abrenunciantes et in melius vitam suam commutantes, quendam locum solitarium in palude, que Oistbroick antiquitus vocabatur, elegerunt ibique ecclesiam jn honore sancte Marie dei genitricis et beati Laurencij construxerunt. Et nos quidem bone intentioni eorum per Deum graciam dantes, ac remedio anime nostre in posterum pie consulentes, eandem paludem Oistbroick dictam cum terra adiacente, videlicet vene, cum proprietate, cum censu, decimis maioribus et minoribus ac omnibus alijs sibi pertinentibus, cultis et incultis, iusticijs, acquisitis et acquirendis, pratis, pascuis, campis, siluis, mobilibus et immolibus, libere ac legittime 'eidem ecclesie tradidimus. Insuper etiam dispositioni rerum suarum in futurum prouidentes atque in omnibus sane consulere optantes, petitioni eorum secundum tenorem canonum satisfacere volumus hoc incommutabiliter statuentes, vt Abbas libere ab eis vel canonice eligatur et non ascendens aliunde per ostium Ihesu Christi qui ordinandus est ingrediatur, nullo omnino negante vel contradicente. Et quia plerumque solet impedire presencia seu voluntas episcopi libertatem electionis, precauendo statuimus, vt absente domino Episcopo conuentus eligat Abbatem secundum regulam suam personam idoneam, non consencientem vicijs, et electum representet domino Episcopo consecrandum. Sit etiam pesona talis quod ipse conuentus in presencia domini Episcopi interrogatus sub obediencia confirmare valeat secundum Deum, pro humana intelligencia magis idoneum inter se nequaquam inuenire se potuisse. Et quia multa cenobia videmus peiorata ab hominibus beneficiatis, consensu Abbatis atque rogatu fratrum firmiter sub casu prelationis sue precipimus, ne Abbas de rebus ecclesie sue neque de camera sua nullum feudum dare presumat, (omnino habeat causam jn obsequio suo conuersos et fratres eiusdem ecclesie

et competentes personas pro loco, pro tempore et pro consuetudine monastica?) et pro facultate rerum ecclesie habeat seorsum, vnde caritatis officium et hospitalitatis graciam exhibeat necessitatem pacientibus, vnde ecclesie sue negocia et fratrum circumquaque procuret. Hijs autem omnibus supradictis hoc pro timore Dei necessario asscribimus, quia hec eadem ecclesia nostra pauper adhuc et tenella est, quatinus qui ad eam pertinent, cuiuscumque conditionis sint, quantum in nobis precipientes in seipsis et bonis suis quiete pacis perfruantur, nulla ab eis peticio ex potestate episcopalj, nulla expeditio exigatur, seruiant libere domino suo Abbati et ecclesie cui seruicij sui debitores sunt. Et vt hec omnia omnino rata permaneant per succedentia successorum nostrorum tempora, hanc cartam sigillj nostrj impressione signauimus, subter consignatis idoneis testibus. Philippus cancellarius, Meyngotus ad sanctum Martinum, Hermannus prepositus ad sanctum Johannem, Licardus prepositus, Otto decanus, Luso decanus, Wychardus decanus, Ryquyn de Malberga, Goedefridus de Reni, Arnoldus castellanus, Ghyselbertus. Qui autem huic nostre pie ordinationi ausu temerario contradicendo obuiare vllo modo presumpserit, sciat se anathematis vinculo irremediabiliter innodatum et a regno Dei alienum. Anno dominice jncarnationis millesimo centesimo vicesimo quinto, anno Regni domini Henrici regis vicesimo septimo, anno episcopatus nostri duodecimo, indictione tercia feliciter data.

Vidimus Henrici de Boeckhoudt prioris monasterii sancti Pauli Traiectensis, ordinis sancti Benedicti, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto ipso die Jacobj apostolj.

De terra Heynscoten (bij Woudenberg). 1133.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris notum sit, quod ego Andreas Dei gracia Traiectensis ecclesie humilis minister, compatiens inopie fratrum qui sunt in Noua Bethlehem, eo quod

« AnteriorContinuar »