Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tum abbatem Eslensem et Stephanum compromiserunt, promittentes sub fidei dicte religione et sub pena predicta, quod quidquid dicti arbitri de alto et basso super dicta contencione pro sue voluntatis arbitrio ducerent ordinandum seu etiam statuendum, dicte partes irrevocabiliter et sine contradictione observarent, sicut hec omnia tam dicti arbitri quam dicti procurator et Albericus pater et fratres ipsius Alberici, recognoverunt coram nobis, dicti vero arbitri, procuratore dictorum abbatis et conventus et dictis Alberico, patre et fratribus ipsius Alberici presentibus, arbitrium suum protulerunt in hunc modum, videlicet quod dicti abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis habent et habebunt quintam partem in dicto nemore vendito, de quo fuit convencio, ut dictum est, quod nemus vulgariter appellatur Floence, ut dicebant, et in toto nemore de Triaumont, sicut se comportat, et in aliis nemoribus conjunctis eidem nemori de Triaumont, si qua sint conjuncta, que sint predictorum Alberici patris et fratrum ejusdem Alberici; et si dictum nemus de Triaumont pro aliqua parte aliquo alio nomine nuncupetur, dicti abbas et conventus in eodem tantum juris habeant quantum in ipso nemore de Triaumont habere dinoscuntur, videlicet quintam partem, salvis tamen utrique parti omnibus articulis contentis in (sic) a viris venerabilibus abbate et priore Sancti Petri Vivi Senonensis judicibus a domino Papa delegatis; statuerunt etiam dicti arbitri quod quandocunque dictum nemus et de Floence vel alia nemora adjuncta eidem nemori Triaumont, de pertinentiis ipsius nemoris de Triaumont existentia, ut dictum est, seu in toto seu per partes vel semel vel successive vendi contigerit, emptor sive emptores dictis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis vel eorum certo mandato, videlicet de quinta parte denariorum quam omnium aliarum rerum ratione emptionis predicte solvendarum satisfacere tenebuntur et sufficientem prestare cautionem dictis abbati et conventui vel eorum certo mandato de dicta portione antequam ad dictum nemus vel ad dicta nemora pro ipsis scindendis vel scindendo accedant. Prolato autem dicto arbit io, procurator

dictorum abbatis et conventus, ex una parte, et dicti Albericus pater et fratres ipsius Alberici, ex altera, hujusmodi` arbitrio parentes recognoverunt coram nobis quod prolationem dicti arbitrii ratam et firmam habebant. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo sedis metropolitane Rhemensis vacantis ad peticionem dictarum partium fecimus roborari. Actum anno Domini 1243, mense martio.

DLI 1244, avril.

R., archidiacre de Sully en l'église d'Orléans, fait connaître la donation à Eudes, chapelain de la chapelle royale de Châteauneuf-sur-Loire, d'un arpent de pré et de deux deniers de cens, faisant partie du fief de l'abbaye de Saint-Benoit, par Bonhomme, prêtre de ladite chapelle.

C, no 755, p. 403, collationné sur l'original.

Omnibus praesentes litteras inspecturis, R., Aurelianensis ecclesiae archidiaconus Soliacensis, salutem in Domino. Noverint universi quod in nostra praesentia constitutus Odo, capellanus capellae de Castro novo super Ligerim domini regis, recognovit quod Bonus Homo, presbyter praedictae capellae, donavit eidem Odoni inter vivos quoddam arpentum prati et duos denarios censuales, quod pratum situm est apud Pontem Andreae, de feodo religiosi viri abbatis Sancti Benedicti Floriacensis, tam sibi quam haeredibus perpetuo pacifice possidendum. Hanc autem donationem fecit presbyter superius nominatus, capellanus asserebat contemplatione ejus personae tantummodo, non contemplatione capellae supradictae. In cujus rei testimonium nos, ad instantiam ejusdem capellani suprascripti, sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini 1244, mense aprili.

DLII
1244, 17 juillet.

En présence de Pierre, archiprêtre de Sully, Guillaume « de Pomeio », chevalier, et sa femme Elisabeth ont vendu à l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire quatre étaux pour la vente

du pain, du vin et de la viande, situés près de l'église SaintAndré au bourg de Saint-Benoit.

C, no 623, p. 335, collationné sur l'original. N, Bibliothèque nationale, coll. Moreau, vol. 88, tol. 21; copie de 1765 par Dom Gerou, d'après C.

Omnibus praesentes litteras inspecturis, Petrus, archipresbyter Soliacensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod in nostra praesentia constituti Guillelmus de Pomeio, miles, et Elizabeth uxor sua recognoverunt se vendidisse conventui Sancti Benedicti Floriacensis quatuor stallos ad vendendum panem et vinum, ad vendendum carnes, juxta ecclesiam Sancti Andreae in vico Sancti Benedicti sitos in censiva thesaurarii Sancti Benedicti pro centum denariis parisiensium, de quibus denariis tenuerunt se coram nobis pro pagatis, promittentes fide corporali in manu nostra praestita quod contra venditionem istam. de cætero venire nullatenus attentabunt. In cujus rei memoriam et testimonium, praesentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Actum anno domini 1244, die dominica ante festum Beatae Mariae Magdalenae.

DLIII

1244, novembre.

En présence du doyen de Bourges, Arnould d'Assay, chevalier, avec l'assentiment de sa femme Isabelle, a vendu à l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire divers cens et droits qu'il percevait à Ousson, ainsi que la propriété d'une île située sur le cours de la Loire près du port de Châtillon-sur-Loire. C, no 676, p. 360, collationné sur l'original. D, fol. 339 vo.

[ocr errors]

Universis praesentes litteras inspecturis, B., decanus Bituricensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra praesentia constitutus Arnulfus de Acayo, miles, vendidit in perpetuum et concessit viris religiosis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis pro sexaginta libris parisiensium quibus in pecunia numerata gratum suum confessus est habuisse talliam et censum denariorum quam percipiebat pro salvamento in homines dictorum abbatis et conventus

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

commorantes in territorio ipsorum de Ussum et viginti quinque darsos quos quidam dictorum hominum eidem militi annuatim reddebant; insulam quam habebat super littus Ligeris juxta portum de Castellioned sitam; corveias quas eidem dicti homines debebant, ut dicebat, totum usagium quod ipse et homines sui apud castrum vel ubicunque residentes dicebant se habere pro se et animalibus suis in nemoribus Sancti Benedicti apud Ussum sitis, et quicquid/ habebat vel habere poterat vel debebat quocunque modo in homines dicti territorii, nihil sibi juridictionis seu emolumenti retinens in rebus seu hominibus supradictis, fide data in manu nostra promittens quod nihil in rebus supradictis per se vel per alium de caetero reclamabit, imo venditionem rerum praedictarum contra dictos homines suos et quoscunque alios praedictos" dominos feodi quotiescunque opus fuerit, tenebitur defendere et garentire et perdas et missiones, si quas praefati abbas et conventus legitime pro defectu garantiae sustinerent in integrum secundum usus et consuetudines patriae restauraret. Hanc autem venditionem Ysabellis, uxor dicti militis, voluit, approbavit et concessit coram Vincentio, capellano de Belloloco, cui quantum ad hoc mandatum dedimus speciale, et fidem dedit in manu ipsius capellani, spontanea non coacta, nec in aliquo circumventa quod contra ratione dotalitii seu alio quocunque modo sibi competenti per se vel per alium de cætero non veniret, sicut per litteras dicti capellani, quibus fidem super hoc adhibemus plenariam", nobis constitit evidentes, et quia res de quibus facta est venditio supradicta de capite dictae uxoris movebant, dictus miles. reddidit eidem in eschangium sexaginta solidos parisiensium, in tallia' sua de Acayo annuatim, quod eschangiumTM dicta uxor gratanter accepit coram dicto capellano; et dixerunt tam dictus miles coram nobis quam ejus uxor coram eodem capellano per fidem suam, sicut in litteris

C.

DLIII. - c. litus D.

g. dicebat C.

-

d. Castil ione D.

e. castram C. f. quid h. preter D.-i. pradas D. j. Vencentio D.

[ocr errors]

i. tibi C. - j. veniet D. k. pleniorem D. 1. taillia C. exchangium C.

m.

dicti capellani plenius continetur, quod tantum valebat eschangium" et plus quantum res de quibus facta est venditio supradicta; dixerunt etiam tamdictus miles quam ejus uxor coram dicto capellano quod frater Floricus, procurator dictorum abbatis et conventus, ad hoc specialiter destinatus, per fidem suam quod haec erat vera venditio et non ficta, sine dolo, sine fraude et absque usuraria pravitate. Actum et ad petitionem partium sigillo nostro sigillatum, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, mense novembris.

DLIV

Lyon, 1245, 16 janvier (n. st.).

Le pape Innocent IV confirme à l'abbaye de Saint-Benoitsur-Loire les libertés et immunités que lui avait accordées l'évêque d'Orléans Manassès en 1180.

C, no 46, p. 28, collationné sur l'original. ·E, fol. 45 v.
INDIQ. K, p. 477 (sans indication de source).

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, libertatem et immunitatem quas bonae memoriae Manasses, Aurelianensis episcopus, vestro monasterio et ejus prioratibus recognovit, sicut in ipsius authentico" plenius continetur, et vos eas juste ac pacifice obtinetis, authoritate confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem etiam evidentiam authenticum ipsum huic nostrae paginae de verbo ad verbum duximus inserendum. Ego Manasses (ut supra, n° XLV). Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Lugduni, decimo septimo calendas februarii, pontificatus nostri anno secundo.

DLIII. n. exchangium C. - o. Floritus D. arabes, et mense omis C.

[ocr errors]

- p. La date en chiffres

DLIV. a. authent quo E. b. et E. c. caler das omis par C et E, donné par Chazal (K); la restitution de ce mot s'impose.

« AnteriorContinuar »