Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

A

In nomine Sanctæ et Individuæ Trinitatis.

Robertus ex nobilibus nobilis veluti ex patre Anschero, optimo quondam milite et ex Liedselima matre natus, cum annos plurimos peregissem in prosperitate et pace, ac tandem jubente Deo languore depressus, cum sentirem me viam mortis subiturum, convocavi uterinum fratrem meum Anscherum,Abbatem cœnobii Sancti Richarii. Convocavi etiam nepotes meos, scilicet Vuidonem, Ursionem, Ingelranuum, Hugonem, ac Henricum, filios Mathildis sororis meæ, Henricum filium Aniciæ sororis meæ et reliquos nepotes ac propinquos quorum multitudine fulciebar, quibus coram me astantibus, testamentum hoc confeci, in quo testor atque testificatus sum coram Deo et Sanctis Angelis, quia omnem terram arabilem quam tenebam in parochiâ de Froocourt et mansos quos intra oppidum Centulæ, quoquomodo tenueram, ad usus elemosynæ cum sui integritate condonavi, tradidi et delegavi sancto Richario quatenus fructus elemosynæ peccatorum meorum remissio, et animæ meæ salus sit et redemptio. Ne vero parva esset nepotum meorum et amicorum præsens cognitio, ipsum quoque Pontivorum Comitem Guidonem ad idem testamentum convocavi, et ut opus meum perficeret, enixius obsecravi: qui ingenuâ liberalitate prompte paruit, et ut stabile fieret donum istud ratumque persisteret, testamentum hoc suâ auctoritate confirmavit. Illorum etenim mansorum quos intra oppidum possideram et quos ad donum elemosynæ confero debitos census, talis est: Ingelrannus Vavassor, vi denarios in festo Sancti Joannis Baptistæ v kal. julii, v denarios in natali Domini, minam frumenti et duos capones : Gualo Dalbin, in festo Sancti Johannis vi denarios, in natali Domini vi denarios, miuam frumenti, duos capones: Wualterus filius Wetoldi, in festo

Sancti Joannis vi denarios, natali Domini vi denarios, minam frumenti, duos capones : Gerardus tamizator, in festo Sancti Joannis xxiii denarios, natali Demini XXIII denarios: Hugo de Cathordo in festo Sancti Joannis XII denarios, natali Domini XII denarios: Hugo fornarius, in festo Sancti Joannis vi denarios, vii idus octobris sex solidos emendationum, in natali Domini sex denarios: Hugo de Menil unum multonem de herbacio in festo Sancti Joannis XII denarios, natali Domini XII denarios, minam frumenti et quatuor capones Mainerus filius Germeri in festo Sancti Joannis quatuor denarios et obolum, in natali Domini similiter, Camba Bernardi Bubulci per singulos quindecim dies debet tres hamelicos cervisiæ.

Hujus donationis testes et adjutores plures nobiliorum fuerunt quorum nomina subscribuntur. -Wido comes. -Vuido Fontanensis. - Ursio frater eorum.Ingelrannus frater ejus. Henricus de Villa-Regis. Eustachius de Vuabenno. Godardus de Vinario. Hugo filius Adelæ. - Vualterus Venator.

[ocr errors]

Post pactam talem largitionem obiit vir nobilis Robertus XVI kalendas novembris, cujus sepulturæ interfuit Dominus Guarinus, Ambianensium episcopus cum Radulfo archidiacono suo et quibusdam de clero, Anscherus quoque frater germanus ipsius Roberti cum suis monachis. A quo Episcopo et Abbate et a presbyteris multis facta est excommunicatio super illos quicumque donationem hanc dissolvere aut rescindere voluerint.

Actum in Ecclesiâ Sancti Richarii, xvi kalendas novembris, anno dominicæ Incarnationis millesimo centesimo vicesimo nono, indictione septima.

[blocks in formation]

LETTRE DE L'ARCHIDIACRE DE TOURNAY. Érection d'une chapelle dans l'église de SaintRiquier de Bredenay en faveur d'un moine, à la suite de l'incendie de Saint-Riquier.

Ex Chronic. D. Cotron. Anno (1131).

R. Dei gratiâ Tornacensis Archidiaconus, sanctæ matris Ecclesiæ filiis in perpetuum. Præsentis scripti attestatione charitati fidelium notum fieri volumus, quod in anno quando apud sanctum Richarium flebilis excessus et execrabilis et multorum utriusque sexus lugubris interitus contigit, Prior de Bredena, W. petitionem domni Anscheri venerabilis abbatis sancti Richarii, totiusque ejusdem cœnobii conventus ad nos detulerit, et ut in ecclesià apud Bredenagum unum tantum parochialem sacerdotem jura parochialia tenere permitteremus humiliter postulavit, ita tamen ut alterius sacerdotis vices (erant enim antea duo) monachus unus missarum celebratione et in aliis obsequiis quæ rite per monasticam personam fieri possent fideliter compleret. Sane petitionem hanc non dignam perpendentes repulsa, etiam propter prænotatam calamitatem, communicato consilio hujusmodi indulgentiam fecimus et præsentis paginæ assertione confirmavimus, ut deinceps sacerdos unus parochialis inibi deserviat et monachus, quemadmodum præfatum est, cooperator existat. Porro ne in aliquo jus pontificale et nostram nostrorumque ministrorum diminutionem aliquam patiatur, utrinque collaudatum est et confirmatum ut, pro sublato sacerdote id quod sacerdos fecerit, per omnia ecclesiæ faciat et respondeat.

CHIROGRAPHE DE GELDUIN, ABBÉ DE SAINTRIQUIER, POUR L'ABBAYE DE VALLOIRES.

Ex Chronic. D. Cotron. Anno 1147. ABCDEFGHIK (Litteris media parte sissis.)

Notum sit omnibus præsentibus et futuris sanctæ Ecclesiæ filiis, quod ego Gelduinus sancti Richarii abbas, totius Capituli assensu, Rogero abbati et toti conventui de Balanciis, in territorio de Troschencourt tantum terræ quantum duabus carrucis excoli potest, vel si plus terræ quæ sine calumpnia sit ibidem possunt excolere, nos jure hæreditario ad terragium libere obtinere concessimus. Si vero ibidem domum ædificare volunt, quot jugera terræ in mansione suâ occupaverint, tot duodecim nummos de singulis jugeribus possessis, singulis annis pro censu ad natale Domini persolvent.

Actum est autem istud anno Verbi Incarnati millesimo centesimo quadragesimo septimo. Affuerunt ibi personæ quorum nomina conscripsimus. Gelduinus abbas. Stephanus prior. Robertus de Abbatis Villa. Alulfus. Gauterus camerarius. Haimericus. Guido. Arnulfus. Thesardus.

Hugo Rufus.

No 14. Tom. I.- Page 440. CHIROGRAPHE De Pierre, abbé de SAINT-RIQUIER.

Cet Abbé engage ou hypothèque des terres du monastère à l'abbaye de Valloires pour un prêt de 40 livres.

Ex Chronic. D. Cotron. Anno 1150. CIROGRAPHUM. Litteris per mediam partem

divisis.

In nomine Sanctæ et Individuæ Trinitatis. Ego Petrus Dei gratia sancti Richarii abbas et totus ejusdem cænobii conventus, tam præsentibus quam futuris notum fieri volumus quod nos communi utilitate compulsi et Romam ituri, Rogerum

abbatem Balanciarum adivimus, ut quadraginta libras ad auxilium viæ nostræ nobis accommodaret, totius capituli nostri assensu rogavimus. Ipse vero familiaritatem Ecclesiæ nostræ adtendens, consilio fratrum suorum petitioni nostræ satis benigne adquievit, eo siquidem tenore quod quidquid Ecclesia sancti Richarii in cunctis redditibus tenet à Ponto-Valle quæ surgit ab Alteia (1) usque ad exitum ejusdem vallis, et de exitu vallis inter campum de Buireis (2) et Haiam sancti Richarii usque ad Moflieras (3) et a Mofleriis usque ad novam abbatiam et quidquid in Pincemonte (4) Ecclesia sancti Richarii possidet, et quidquid infra istud præscriptum confinium usque ad Alteiam continetur, insuper et viginti tres solidos et dimidium et anguillas et quod pro Moxultra et pro molendino et aqua nobis annuatim persolvebant, usque ad decem annos pro quinquaginta solidis nobis annuatim in festo sancti Richarii, quæ est in mense octobri reddendis, pro cunctis redditibus supradictis et pro omni censu quem nobis debebant, ecclesiæ Balanciarum obtinere concessimus ; ita quod redditus illi et census ille usque ad decem annos non redimentur et unoquoque anno istorum decem annorum triginta solidos de quinquaginta supradictis, nobis et ecclesiæ nostræ persolvent; viginti vero alii solidi de prædictis quadraginta libris minuentur. Transactis vero decem annis, triginta libræ quæ remanent in prædicto festo sancti Richarii reddendæ sunt. Quod si tunc redditæ non fuerint, nonnisi de anno in annum et eo die et die proprio sancti Richarii reddi poterunt. Infra vero præscriptum confinium in omnibus redditibus sive in terra sive in aquis, quos eis præfato modo habendos concessimus, abbatiam sancti Judoci nihil omnino tenere cognoscimus, præter campum Galteri fratris Fulchonis, quem pro viginti solidis nos ei excolendum salvo redditu nostro concessimus. Si quis vero in omnibus his calumpniam vel infesta

(1) Rivière d'Authie.

(2) Buires.

(3) Monflières, village détruit.

(4) Pinchemont.

tionem aliquam eis ingesserit, nos pro posse nostro in omnibus locis coadjutores et defensores erimus. Cum vero triginta libras quæ post decem annos remanent simul persolverimus, et tunc si redditus illos extra manum nostram ponere voluerimus, prius illos abbati Balantiarum offeremus, et si tantumdem quantum et alter facere voluerit, qui pro aggravatione prædictæ domus non fecerit, illos habebit. Quod si ipsa ecclesia Balanciarum super hoc se gravari conquesta fuerit, convocabimus quatuor abbates, duos nostri ordinis et duos sui, quorum consilio et consideratione res tractabitur. Si vero ordinatione vel dispositione istorum quatuor abbatum res in eorum manus venerit, de pretio quod nobis dabunt, centum solidi computabuntur pro palefrido (1) quem nobis ad auxilium viæ nostræ tradiderunt.

Hujus rei testibus Wa. Stephano priore et Guidone fratre ipsius, Waltero camerario, Haimerico et Hugone de Millencourt, Roberto de Abbatis Villa et Alberto Villano, Arnulfo de Medio-Burgo et Urso de Crusenenria et Oilardo monacho de Corbeiâ et de Burgensibus Hugone filio Hildiardis et Henrico de Gaissart, Roberto de Valle, et Durando cellerario, Wualtero filio Eremberti, Odone filio Bosonis et Wualtero filio Vulfranni. Argentum receperunt isti duo.

:

[blocks in formation]

rii salutem et apostolicam benedictionem. Precibus et petitionibus vestris quæ rationi conveniunt, prompto nos decet animo condescendere et eis benignum impertiri favorem, ut a nobis in his non videamini sustinere repulsam. Quæ ratione prævia postulatis, eapropter, dilecti in domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, monasterium Foreste quod vestri juris existit, cum omnibus bonis et possessionibus suis quas in præsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum justis modis præstante Domino poterit adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus. Et idem monasterium, sicut ipsum rationabiliter possidetis, vobis et monasterio vestro auctoritate apostolicâ confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere velei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se no. verit incursurum.

Datum Anagniæ xv Kal. Augusti. Plumbum appendet sub duplici lacu bombicino crocei coloris.

No 16. Tom. I. Page 443. CHARTE DE GAUDEFROY, ABBÉ DE SAINT-RIQUIER. Partage de dimes avec les Templiers. Ex Chronic. D. Cotron. Anno 1164.

In nomine Sanctæ et Individuæ Trinitatis. Ego W. Sancti Richarii Abbas, cunctis fidelibus tam futuris quam præsentibus præsenti scripto notificamus, quod tertia pars decimarum de terrritoriis quæ Roselflos, et Villa, et Roschemont nuncupantur, quæ etiam antiquitus juris nostræ Ecclesiæ fuerant, in manus et possessionem Hospitalium Fratrum per incuriam et negligentiam antecessorum nostrorum devenerunt longoque tempore jam tenuerunt. Nos vero considerantes quod facile non esset tandiu ab eis absque legali contradictione possessa ab eorum manibus eruere,

hanc tandem compositionem consilio et assensu monachorum et hominum nostrorum cum eis fecimus; quod medietatem prædictæ decimæ in pace tenendam eis concessimus, et aliam medietatem Ecclesiæ nostræ, cujus etiam antiquis temporibus extiterat, restituimus. Quosdam autem qui huic nostræ compositioni interfuerant, subscribi in testimonium fecimus, Domnus Abbas Corbiensis Joannes: Bernardus de sancto Gualarico. Appendent duo sigilla, utrumque sub duplici lacu pelliceo.

No 17. Tom. I. - Page 445. CHIROGRAPHE DE GAUDEFROY, Abbé de SaintRIQUIER, SUR LA TERRE DE BAYARDES.

Ex Chronic. D. Cotron. Anno 1166.

In nomine Sanctæ et Individuæ Trinitatis. Ego W.Dei gratia Sancti Richarii Abbas totusque ejusdem sancti conventus, omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis tam præsentibus quam futuris, notum fieri volumus quod nos medietatem totius nemoris et terræ, quam in territorio Bayardarum in nostro dominio habemus, Domino Gualtero Seniorato et successoribus suis, jure hæreditario in perpetuum de nobis in feodo tenendam, consilio hominum et procerum nostrorum concessimus : ipsam vero omnem terram, id est nostram et præfati G. partem, more et jure mediatoris excolendam tradidimus cuidam converso (1) Sancti Judoci de Nemore, nomine Roberto de Hanceiis, quam ipse, ubicumque necessarium fuerit, emendans fertilem efficiet stercoribus appositis et marlis. Cum autem colligendæ messis tempus advenerit, prædictus conversus pro stercoribus impositis unam medietatem, sicut mediator, solus accipiat, et alteram nobis et prædicto G. Seniorato iterum inter nos partiendam dimittet, exceptis duabus garbis decimæ, de quibus nec ipse Gual. nec præfatus conversus R. ullam omnino partem capient, sed nos eas, eo tenore eaque libertate quæ hactenus in pace libere et quiete possedimus, ita etiam totas et integras absque ulla alicujus partitione amodo

(1) Frère convers du monastère de Saint-Josse.

possidebimus. Erit autem in nostra voluntate utrum partem nostram ante trituram in garbis, vel post, in vasis accipere velimus. Ipse vero supradictus Gal. Seniorator, hoc tanto a nobis beneficio sibi illato, quod de nobis tenebat præfatam terram concessimus, mitior et lætior effectus et ad benefaciendum nobis aliquantulum plus solito provocatus, quasdam consuetudines quas ad vicecomitatum suum pertinere dicebat, quas etiam ipse injuste et violenter in nostra curte accipere volebat, et inde nostram Ecclesiam multum inquietaverat, omnes beatissimo patri nostro Richario et nobis dimisit, et quod nec ipsas nec quaslibet alias consuetudines in prædicta nostra curte amplius exigeret, ante altare beati patris nostri Richarii, Deo et ipsi Sancto et nobis, multis coram positis testibus, promisit et spopondit. Hoc autem, ne longinqua annorum revolutione oblivioni tradatur, litteris mandare studuimus, quosdam etiam qui huic pactioni præsentes adfuere testes subscribi fecimus. Ego ipse W. sancti Richarii abbas. Hinfridus tunc prior. Guitundus. Hugo de Millencourt. Radulphus. - Gualterus de Vallibus. Guido et Fulchardus et alii omnes monachi. De clericis autem, Eustachius de sancta Maria, et Petrus de sancto Nicholao, et Gualterus de sancto Benedicto, præsbyteri. -Magister Guifridus et Gualterus, Decanus de AbbatisVilla, canonici.— Magister Gillebertus et Joannes et quam plures alii clerici. De militibus vero, ipsemet Gualterus Seniorator et duo fratres ipsius, Hugo scilicet de Outrebois et Odo. mus de Alsci. - Galterus Pochol. Senarmonte. - Anscherus de Vallibus.

ricus de Gaissart.

[ocr errors]

AnselIbertus de HenHu

Simon Mayor.

[blocks in formation]

-

[blocks in formation]

de Vilair. Bernardus de Petrâ, et plures alii milites. De Burgensibus autem Henricus de Viconovo. Harnulfus.-- Wuillelmus de Brasli. Odo de Altaribus.-Simon Mayor.-Hugo Canete. - Arnulfus Austais. Odo Cornesardus. Girardus Palpebre. Galterus villanus. Seguinus cambarius, omnes tunc Schivinarii. Hugo etiam filius Hildiardis. Lambertus de Alsci. Vuillelmus et Richerus Harnas et Durandus cellelarius frater eorum. Galterus de Curte.

[blocks in formation]

No 18. Tom. I. Page 459. BULLE DU PAPE ALEXANDRE III POUR LE DOMAINE DE LOUILLY.

Ex Chronic. D. Cotron. Anno 1170. Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Laurentio Abbati et capitulo sancti Richarii salutem et apostolicam benedictionem. Cum Ecclesiæ vestra nobis sit nullo mediante subjecta, dignum est, conveniens et honestum ut ejusdem Ecclesiæ jura præter commune debitum conservemus et Apostolici favoris patrocinio muniamus. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum ecclesiam sancti Luciani de Lulliaco cum pertinentiis suis, sicut eam canonice possidetis, vobis et Ecclesiæ vestræ auctoritate Apostolica confirmamus. Nihilominus etiam possessiones omnes quas in territorio Castri de Lulliaco, ex dono nobilis viri Gradulfi legitime possidetis, sicut in ejus. scripto auctentico continetur, et alias quas in eodem territorio in præsentiarum pacifice possidetis, vobis duximus confirmandas. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraïre. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incur

surum.

Datum Anagniæ, undecimo kalendas septembris. Sub duplici lacu bombicino purpurei croceique coloris appendet sigillum plumbeum, in quo, ut moris est, repræsentatur ex una parte facies Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum ex altera vero hæc habetur inscriptio.

ALEXANDER PP III.

« AnteriorContinuar »