Imágenes de páginas
PDF
EPUB

pore. Et si quis voluerit eam vobis auferre quod adjuvent (f. adjuvem) eam vobis defendere et retinere sine fraude et malo ingenio. Eamdem vero partem quam Ecclesia vestra habet in temporalibus ecclésia vestra habeat in spiritualibus. Et in omnibus illis civitatibus quas ego acquisiero, in quibus tertiam partem non debetis habere, habeatis unam ecclesiam cum tanto honore et domibus undè quinque clerici possint honorificè vivere et habeatis unum fornum et unum balneum et unam alfundæcam de melioribus et gardinum bonum et in omni terra mea quam habeo et deinceps acquisiero salvi et securi eritis vos et homines vestri districti cum rebus vestris. Nullum enim portaticum neque pedaticum neque ribaticum dabitis in tota terra vel mari à Rodano usque in occidentem. Et illud portaticum et pedaticum sive ribaticum non dabitis in ista terra vel mari ab illo die in anteà quo vos eritis mecum pariter in obsidione alicujus civitatis aut illam pariter capiamus vel reddatur mihi et vobis aut singillatim vobis aut singillatim mihi ut si istæ galeæ qui modo sunt in ispania Tortuosam prendiderint, et quamdiu in exercitu in simul erimus non faciam pactum neque convenientiam aliquam de reddenda mihi aliqua civitate vel loco imperatoris::::::: neque de recipienda pecunia neque de aliqua deminutione januensis exercitus sine consilio januensium consulum qui in exercitu fuerint. Hoc pactum jurabit heres meus cui terra mea post me remanebit quando consules comunis januæ voluerint. Preterea Januenses illi qui tenebunt partem illam recognoscent dominium comitis et suorum heredum sic tamen ut partem illam liberè et sine gravamine aliquo possideant. Ita ut januenses illi jurent meis heredibus duas partes et mei heredes illis tertiam partem salvare et fideli. ter defendere bona fide. Hæc omnia observabo bona fide sine omni fraude nisi justo Dei impedimento remanserit, aut per parabolam consulatus comunis januæ qui in exercitu fuerint. Et si mihi forte, quod absit, aliquod impedimentum evenerit ut ego venire non possem, prædictum pactum et conventionem principes et comites et milites mei cum aliis meis hominibus compleant. Et ille navalis exercitus januensium postquàm in expeditionem movebitis sit securus et salvus cum omnibus sibi pertinentibus in eundo et redeundo per totum meum honorem maris et terræ ubi potentiam habeam. Et vendant et emant securè quodcumque voluerint. Et quod ego aut ulla mea persona non offendam illos in aliquo sed illos et sua bona fide salvabo et secundum posse meum defendam. In tota vero

[ocr errors]

convenientia suprascripta possit addi vel minui secundum quod mihi et consulibus comunis januæ placuerit vel heredi meo per nosmetipsos vel per heredes nostros.

Es conforme al original escrito en pergamino que existe en un legajo que contiene diez pergaminos sin fecha, cuyo legajo está dentro de otro mayor que comprehende desde el número 355 hasta 385 y pertenecen al conde Don Raymundo Berenguer IV: confrontado por Don Juan Sans en el real archivo de Barcelona á 29 de Enero de 1799

II.

Promesa solemne hecha por los genoveses al conde de Barcelona D. Raymundo Berenguer IV, de que despues de la expedicion del emperador Y ántes de regresar á Génova irian á sitiar y expugnar á Tortosa y despues á todas las islas Baleares baxo de las condiciones que se expresan. Año 1147 ( §. 60 ).

Sub nomine Sacrosanctæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Nos Januenses promittimus facere exercitum pro comuni in primo reditu nostro post expeditionem imperatoris antequam Januam redamus ut eamus primitus ad obsidendam et expugnandam Tortuosam deinde ad Baleares insulas, videlicet, Majoricam, Minoricam, Ebizam, Fromentariam. Et de Ibero usque ad Almariam non obsidebimus aliquam urbem vel castrum cum aliquà gente sine licentia vel parabola comitis barchinonensis. Si autem evenerit quod per nosmetipsos accipiamus urbem vel castrum et ea retineremus infra terminos prænominatos, dabimus duas partes comiti, tertiam vero nobis retinebimus. Et habebimus in exercitu machinas et cetera que in nostro arbitrio scilicet consulatus comunis Januæ qui tunc fuerint in his quæ tunc fuerint necessaria et in eodem exercitu apud Tortuosam deinde apud insulas supradictas cum comite Barchinonensi vel cum suis morabimur quamdiu in exercitu fuerint, nisi justo Dei impedimento remanserit aut consilio comitis supradicti et nostro, et salvabimus pro posse nostro comitem et suos et omnes res suas bona fide. Tali conventione habita inter nos et comitem, quod civitatum atque locorum cum eorum pertinentiis quas vel quæ cum comite ceperimus vel ipsi vel nobis se

,

se reddiderint, duas partes comes omni tempore habeat, tertia nobis retenta quam libere et sine omni gravamine omni tempore retinebimus et non erimus in consilio neque in facto, ut comes suas duas partes amitat. Et faciemus jurare eos homines quibus partem nostram comitemus ut non sint in consilio vel in facto quod comes suas duas partes amitat. Et si quis voluerit eas sibi auferre quod adjuvemus eas sibi retinere et defendere bona fide sine aliquo fraude. Et ecclesia nostra eamdem partem habeat-in spiritualibus quam nostra habet in temporalibus. Et dum in exercitu erimus non faciemus pactum neque convenientiam aliquam de reddenda nobis aliqua civitate vel loco vel de recipienda pecunia neque de ulla diminutione exercitus comitis sine parabola comitis si ibi fuerit aut suorum qui ibi aderint si comes defuerit, et nullum portaticum neque pedaticum neque ribaticum dabunt homines vestri in tota terra vel mari ex his quæ pertinent ad commune Januæ. Et in omni terra nostra et mari quam habemus vel in antea adquisierimus salvi et securi erint (f. erunt), homines nostri districti cum rebus eorum salvis nostris vetitis. In tota prædicta convenientia possit addi vel minui, secundum quod consules qui in exercitu fuerint cum comite seu cum ejus missis concordati fuerint. Hec omnia observabimus bona fide sine fraude, nisi justo Dei impedimento aut parabola comitis aut suorum certorum missorum.

Es conforme al original escrito en pergamino que existe en el mismo legajo que el documento anterior , y se confrontó por Don Juan Sans en

el real archivo de Barcelona á 28 de Enero de 1799.

Nota. Este tratado fué precisamente hecho en el año de 1147 en que Don Raymundo Berenguer IV, auxiliado de un poderoso armamento genoves, tomó de los moros á Almería por el rey de Castilla Don Alonso VII, nombrado emperador, ó en 1148 que invernó en Barcelona la citada armada genovesa; pero lo primero es mas verisímil.

[ocr errors][ocr errors]

III.

Cruzada, y por consiguiente indulgencia, remision de pecados y proteccion de la Iglesia concedidas en 22 de Junio de 1148 por el papa Eugenio III á los que fuesen con el conde de Barcelona Don Raymundo Berenguer IV contra infieles á la conquista de Tortosa (§. 62 ).

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, universis Dei fidelibus pru

dentibus viris, ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Omnibus qui christiana professione censentur indubitanter. credendum est, quod Sancta Dei Ecclesia omnium fidelium specialis Mater est, et non nisi per ipsam delictorum nostrorum veniam consequi, nec æternæ felicitatis gaudia possumus promereri. Expedit ergo fidelibus christianis ut quotiens eadem Mater nostra vim patitur vel ab infidelibus populis opprimitur, ipsam fideliter omnibus viribus adjuvent et si necesse fuerit animas pro ea ponere non formident. Ideoque per apostolica scripta universitatem vestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino , quatenus ad expugnationem infidelium et inimicorum crucis Christi viriliter accingamini et .cum nobili viro Raymundo Barchinonensi comite pro defensione christianæ fidei et totius sanctæ Ecclesiæ cum devotione proficisci nullatenus dubitetis. Ut autem pro tanto labore dignum præmium vos habituros speretis, illam peccatorum remissionem quæ à prædecessore nostro felicis memoriæ papa Urbano ad liberationem orientalis Ecclesiæ tunc transeuntibus statuta est, vobis auctoritate apostolica confirmamus. Uxores etiam et filios vestros, bona quoque et possessiones sub sanctæ Ecclesiæ nostræ etiam et archiepiscoporum, episcoporum et aliorum prælatorum Ecclesiæ Dei protectione manere decernimus. Peccato. rum autem remissionem et absolutionem Omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis auctoritate nobis à Deo tradita talem concedimus, ut qui tam sanctum iter devotè inceperit et perfecerit sive ibidem mortuus fuerit, de omnibus peccatis suis quibus corde contrito et humiliato confessionem susceperit absolutionem obtineat et sempiternæ retributionis fructum ab omnium bonorum remuneratore percipiat. Dat. Signie decimo Kal. Julii.

Bulario del archivo real de la corona de Aragon, legajo prime

ro, número 14, confrontado por D. Juan Sans en Barcelona á 24 de Junio de 1803.

Nota. Algunos han creido que esta bula se expidió para la jornada de Almería en el año 1147; pero segun Diago (Historia de los condes de Barcelona, libro II, cap. 151, pág. 233), y Risco ( España sagrada, tom. 42, pág. 109), fué para la conquista de Tortosa que el conde Don Raymundo Berenguer IV tenia premeditada muchos años ántes. Segun lo que dice Diago en el capítulo 152 corresponde la fecha de esta bula al año 1148; y quando se expidió estaba ya tan adelantado el apresto de la expedicion, que el 29 del mismo mes de Junio á los siete dias de expedida la bula, se hizo á la vela la armada y llegó el primero de Julio á la boca del rio Ebro. El mismo Diago que vió esta bula en el archivo real de Barcelona, armario de Tarragona, saco A, la publicó traducida en romance en su citado capítula 151.

cios

que

IV.

Carta escrita por los cónsules de Pisa al conde de Barcelona Don Ray-mundo Berenguer IV pidiéndole su amistad, recordándole los servihabian hecho á su padre, y rogándole que no solo no favoreciese á los genoveses, sino que se opusiese á ellos si intentasen invadir á Valencia, Mallorca ó Ibiza. No tiene fecha, pero corresponde á los años que mediáron desde 1149 á 1162 en que dexó de reynar Don Raymundo Berenguer IV (§. 63).

Raimundo Dei gratia prudentissimo et honorabili comiti barcinoniæ,

principi et marchioni Aragoniæ consules Pisani cum dilectione salutem. Scripsimus vobis jam multotiens qualiter in amicitia fuimus cum patre vestro bonæ memoriæ et quam nobis carissima fuit, dum ipse vivus, et quomodò vel qualitèr vestram volumus et desideramus honorificè retinere. In quibus sciatis nos æquè firmitèr existere nec unquam cessare ac discedere velle. Ideo rogamus vos obnixè ut quicquid honoris pater vester inclitus egregiæ memoriæ civitati nostræ juvit acquirere ita jubeatis nos idipsum retinere quod inde non possimus pati aliquam capitis diminutionem. Patet evidenter vestræ quidem sagacia Valentiam à vestro patre retentam fuisse, nunc autem à saracenis possessam, quam si quis extraneus vellet opprime

.

« AnteriorContinuar »