Imágenes de páginas
PDF
EPUB

faciemus illud emendari integre secundum qualitatem ejusdem maleficum. Et ego Zayen Rex predictus promito vobis Jacobo Dei gratia Regi aragonum quod tradam et reddam vobis omnia castra et villas quæ sunt et teneo citra Xuchar infra predictos scilicet XX dies abstractis et retentis mihi illis duobus castris Denja scilicet et Cuylera. Et pro his omnibus firmiter atendendis complendis et observandis nos in propia persona juramus et facimus jurare domnum Ferrandum Infantem Aragonia Patruum nostrum et Dominum Nunonem Sancium consanguineum nostrum et Dominum Petrum Cornelii Majorem Domus Aragoniæ et Dominum Petrum Ferrandum de Azagra et Dominum Garciam Romej et Dominum Rodericum de Lizana et Dominum Artallum de Luna et Dominum Berengarium de Entenza et Domnum Atorella et Dominum Assallicum de Gudal et Dominum Furtunij Aznariz et Dominum Blascum Maza et Rogerium Comitem Palariensem et Guillermum de Montecateno et Raymundum Berengarii de Ag. et Guillermum de Cervilione et Berengarium de Eril et Raimundum Guillermum de Odena et Petrum de Queralt et Guillermum de Sancto Vincentio. Item nos Petrus Dei gratia Narbonensis et Petrus terrachonensis Archiepiscopi. Et nos Berengarius Barchinone Petrus Cesarauguste Vitalis Oscensis Guillermus Tirasone, Guillermus Sogobricensis Petrus Dertusensis et Bernardus Vicensis Episcopi promitimus quod hec omnia supradicta faciemus attendi et attendemus quantum in nobis fuerit et promitimus bona fide. Dat. in Rozafa in obsidione Valencie quarto Kal. Octob. Era millesima ducentesima Septuagesima sexta =Signum Guillermi scribe qui mandato Domini Regis pro Domino Berengario Barchinonensi Episcopo Cancellario suo hanc cartam scripsit loco die et era prefixis cum litteris suppossitis in quinta linea.

Es conforme al pergamino, al parecer original, existente en el real archi vo de la corona de Aragon en el legajo de ellos del año 1238, número 563: confrontado por Don Juan Sans en Barcelona á 16 de Junio de 180 2.

XII.

Breve del papa Inocencio IV expedido á 25 de Enero de 1245 instando al rey Don Jayme I de Aragon á que auxîlie la reconquista de la tierra santa, y concediendo indulgencia plenaria á los vasallos suyos que coadyuvasen á esta expedicion ( §. 32 ).

Innocentius episcopus servus servorum Dei carissimo in Xpo. filio Regi

Aragonum Illustri salutem et apostolicam benedictionem. Terra Sancta Xpi. respersa sanguine preter gravia sue crebre desolationis excidia preter ipsius continua de frequenti suorum strage lamenta nunc durius sentit manus inimice flagellum nunc luget amarius et interni doloris acumen altioris voce lamentationis exponit et nos acribus ejus compuncti lacrimis et validis clamoribus excitati una cum ipsa sue nostre persecutionis conterimur malleo suosque nostros miserabiles casus secum pariter deploramus. O quam dolendum à fidelibus omnibus quod locus Xpi. sanctificatus presentia blasphemantium ipsum residentia profanatur! O quam gemendum quod terra in qua genus humanum de vetuste captivitatis jugo liberatum extitit in ignominiosam redigitur servitutem! O quam improperiosum Xpanorum, obprobium et obprobriosum improperium quo(f. quod)ubi Dei filius temporali morte crucis de perpetue cruciatu mortis ipsos eripuit ibi acerbitate blasphemarum (f. blasphemiar) et impietatum cruciatur orrore! O quam inextimabile dampnum quod predecessores vestri quorum attenta et studiosa sollicitudo illiterre non defuit inaniter quasi circa defensionem ejus vigilasse videntur quod populus Xptianus. cujus terra ipsa sudore multotiens pro sua emisso subventione maduit cujusque sanguine rubuit sepe sparso vacuos fere pertulisse labores sumptusque inutiles propter hoc cernitur subiisse! Ecce siquidem choreraviorum gens perfida de sue regionis finibus repente prosiliens et in robore grandis exercitus terras ante faciem suam depopulans universas Civitatem sanctam Jerusalem nuper preter dure obsidionis angustiam occupavit in Xpicolas. habitatores ipsius convertentes se ad fuge refugium sic orribiliter virus sue feritatis effundens ut omnes pariter gladij ore deglutiens aspersione cruoris eorum camporum planitiem irroraret et quod inti ma nostri cordis amarioris tristitie telo ferit omnemque fidelem.offense debet immanitate compungere ad sanctum venerandumque salvatoris sepul

crum sui furoris extensa ira manuque in ipsum injecta scrilega illud, pro dolor! asseritur violasse ut animi sui rabies ad Xpi. contumelias inflamati, loca etiam in quibus corporaliter affuit intemerata non deserat sed dis sipatis eis omnem in mentibus fidelium circa illa fervorem devotionis ex tinguat, et ad templum Domini continuata sevitia illud tanto enormiter incepit diruere quanto ardenter normam disolvere Xpiane. religionis intendit et orthodoxe fidei quassare structuram. Alia quoque auditu stupenda fertur gens illa in illis partibus orribili crudelitate patrasse que tibi plenam super hijs certitudinem non habentes omissimus intimare. Sed à veritate utinam longe fiant ut ea non oporteat nuntiarj! Ha! quem fidelem tam dure terre jamdicte oppressio non affligit? Ha! quem Xpicolam. tot et tam atroces injurie Xpi. non commovent? Relinqueturne gentis illius impietas impunis et permittetur libero sevire mucrone? Nonne contra ipsam devotionis celo mens Xpstiani. cujuslibet accendetur cor munietur constantie clippeo et dextera gladio armabitur ultionis? Expedit quidem gentis ejusdem potentie potenter et celeriter repugnari ne ad aliarum exterminium regionum processum habeat expeditum. Serenitatem itaque Regiam mone mus rogamus et hortamur attente ac obsecramus per sanguinem Jhu. Xpi. quatenus considerato provide quod quanto plus à domino recepisse nosceris tanto magis ejus es obsequijs obligatus suamque fidem animosius et constantius defensare teneris in succursum terre prefate contra gentis memorate perfidiam ferventer exurgens sic ei festinanter et efficaciter in tante necessitatis articulo subvenire procures quod tuo et aliorum interveniente subsidio de pollutis infidelium manibus eripi valeat et cultui favente domino totaliter restitui Xpiano. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi ex illa quam nobis licet indignis Deus ligandi atque solvendi contulit potestatem omnibus qui laborem istum in proprijs personis subierint et expensis plenam suorum pecaminum de quibus veraciter fuerint corde contriti et ore confessi veniam indulgemus et in retributione justorum salutis eterne pollicemur augmentum. Eis autem qui non in proprijs personis illuc accesserunt, sed in suis dumtaxat expensis juxta facultatem et qualitatem suam viros idoneos destinarint et illis similiter qui licet in alienis expensis in proprijs tamen personis accesserint plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Hujus quoque remissionis volumus et concedimus esse participes juxta

quantitatem subsidij et devotionis efectum omnes qui ad subventionem ipsius terre de bonis suis congrue ministrabunt aut consiliumi ad hoc et auxilium impenderint oportunum. Volumus cruce signatos illo privilegio eaque im-. munitate gaudere que in general; consilio continentur. Ad subveniendum autem ipsi terre totius diligentie studium ac opem et operam quas poterimus impendemus. Dat. Lugduni octavo Kal. februarij Pontificatus nostri anno secundo.

Es conforme al que existe en el Bulario del archivo real de la corona de Aragon legajo 7, número 5: confrontado por Don Juan Sans en 15 de Agosto de 1803.

XIII.

Escritura fecha á 24 de Abril de 1269 por la qual reconoce el rey Don Jayme I de Aragon haber recibido de la ciudad de Barcelona los ochenta mil sueldos barceloneses que le habia ofrecido para el viage á la tierra santa (§. 33).

Recognoscimus et confitemur vobis probis hominibus et universitati Bar

chinone quod dedistis et solvistis nobis et loco nostrj dominis navium et lignorum que conduximus ratione viatici ultramaris illa octuaginta mill. sol. barch. que nobis concessistis et dare promisseratis in auxilium viatici antedicti de quibus quia bene paccati sumus ad voluntatem nostram renuntiantes exceptioni etc. facimus vobis et vestris finem et pactum de non petendo prout melius dici potest et intelligi ad vestrum bonum et sincerum intellectum. Dat. Barchinone octavo Kal. Mai An. Dom. Millo Ducent! Sexag? Nono.

Es conforme a lo registrado en el archivo real de la corona de Aragon en el registro 9, Jacob. I, parte 2, fol. 1 59 v.: confrontado por Don Juan Sans en 17 de Julio de 1801.

XIV.

Escritura por por la qual el rey Don Jayme I de Aragon confirma y concede de nuevo á Aboezmen Zayz Ibnehaquin, arraez de Menorca, á su hijo y sucesores perpetuamente todas las escrituras é instrumentos relativos á la donacion y concesion que le hizo de la expresada isla, al tributo que por ella debe pagarle y á qualesquier otros convenios ajustados entre ellos (§. 73 )...

Per nos et nostros succesores laudamus, concedimus et confirmamus vobis Abohezmen Zayz Ibnehaquin Reyz Minoricarum, et filio vestro Habuamber Haquin Reiz Minoricarum et succesoribus vestris, in perpetuum omnia jnstrumenta que à nobis habetis tam super donatione et concessione quam fecimus vobis et vestris de tota jnsula minoricarum quam super tributo quod inde nobis facere debetis quam etiam super omnibus et singulis alijs conventionibus que sunt inter nos et vos ac etiam alios Sarracenos habitatores in terra seu jnsula supradicta, et super franquitatibus et aliis concessionibus à nobis vobis et prefatis Sarracenis factis et omnia etiam que in instrumentis predictis sunt notata. Volentes et per nos et succesores nostros vobis et succesoribus vestris cum presenti carta nostra perpetuo valitura nichil hominus concedentes quod omnia jnstrumenta jam dicta et ea que ut dictum est in ipsa sunt notata plenam in omnibus semper et per omnia habeant firmitatem gaudentes &c. Dat. Candie.

Es conforme a lo registrado en el archivo real de la corona de Aragon en el registro 12, Jacob. I, Parte 2, folio 329: confrontado en Barcelona á 13 de Julio de 1801 por Sans de Barutell.

Nota. Este documento no tiene fecha ; pero segun su colocacion en el registro es de creer que pertenezca al año de 1275; y como á últimos de Febrero de aquel año se hallaba el rey Don Jayme I en Gandía, co. mo consta por la fecha de otros documentos del mismo registro, y señaladamente en el folio 327 vuelto, es tambien verosímil que sea de fines de dicho mes.

*

« AnteriorContinuar »