Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]

!

W DRUKARNI „CZASU" FR. KLUCZYCKIEGO I SP.

pod zarządem Józefa Lakocińskiego.

1886.

[ocr errors]

uae in Nakielscii opere: Miechovia sive promptuarium antiquitatum monasterij Miechouiensis (Cracoviae 1634) continentur

documenta et privilegia, ea, ut iterata editione promulgarentur, iam diu unanimi virorum doctorum voto expetebatur. Etenim parvus exemplarium numerus et magnum operis pretium efficiebant, ut fons ille nisi a paucis adiri non posset. Qua necessitate commotum Collegium historicum Academiae literarum editionem novi voluminis codicis diplomatici Minoris Poloniae conficiendam esse censuit, quod quidem volumen, intra terminos aevi Piastorum coërcitum, non solum privilegia monasterii Miechoviensis accurata recensione secundum archetypa, quae aetatem nostram tulerint, confecta, exhiberet, sed etiam alia contineret Minoris Poloniae documenta, aut per varia opera dispersa et dissipata, aut adeo prorsus ignota , quae in bibliothecis et archivis adhuc latuerint.

Investigationes quidem et perquisitiones propterea institutae tam prosperum habuerunt eventum, ut largam messem in duo volumina dividi necesse esset, quorum alterum exhibet documenta ad temporis spatium inde ab anno 1153 usque ad annum 1333 pertinentia, alterum continebit documenta posterioris aevi inde ab anno 1333 usque ad annum 1386; ubertas novae materiae tam magna exstitit, ut iam eorum, quae hoc volumine comprehensa sint, media fere pars nunc primum publici fiat iuris, alterum vero volumen maxima ex parte nondum vulgatam et prorsus illibatam materiam sit exhibiturum.

Atque inter ea, quae nunc primum typis vulgantur, imprimis privilegia monasterii sanctimoniaiium ordinis s. Clarae de Antiqua Civitate Sącz, cum numero tum rebus, quas continent, prae ceteros excellunt. Quae quidem eo maioris sunt pretii, quod insignis eorum numerus ad illud spectat aevum, quo in Minori Polonia reges Bohemiae Venceslaus II et Venceslaus III (1291 -- 1306) rerum sunt potiti, ex quo quidem tempore admodum exiguam documentorum copiam ex Minore Polonia provenientium adhuc noveramus. Excerpsimus haec documenta ex libro manuscripto monasterii a. 1681 confecto et inscripto: Inventarium bonorum conventus in Antiqua Sandec, cuius fragmentum, olim deperditum, proximo anno ex latebris protrahere contigit.

Alius liber manuscriptus, inscriptus: Liber transumptorum privilegiorum etc. monasterii Coprivnicensis, saeculi XVmi, in bibliotheca caesarea Petropolitana asservatus, praebuit nobis fere integram collectionem actorum ad monasterium Cisterciensium Coprivnicense pertinentium, quae quidem maxima ex parte sequenti exhibebuntur volumine.

Ex aliis fontibus, aut autographis, aut libris oblatorum, aut copiariis redundarunt quaedam ad illustrandam historiam monasteriorum et conventuum monacharum s. Benedicti in Staniątki, Cisterciensium in Sulejów, Wąchock, lędrzejów, Szczyrzyc, ordinis s. Benedicti in Calvo monte, s. Augustini in Mstów, etc. nec non ad res gestas urbium, villarum, gentium Minoris Poloniae cognoscendas.

Ratio et via, quas in hac editione curanda secuti sumus, ex aliis nostris editionibus satis quidem superque est cognita. Liceat tantum monere, servare nos scripturam autographorum, in apographis posterioris aevi restituere pristinam scripturam, interpunctiones apponere ex usu et more recentiorum temporum. Vocabula, in textu documentorum attrita, quae quidem ex coniectura aut secundum vulgatas formulas restituimus, uncis [ ] includuntur, alia vero, manifesto a scribis omissa, a nobis autem suppleta, in parenthesi ( ) exhibentur. Menda in autographis deprehensa, signo (s) denotantur, ut manifestun fiat, non esse errores typographorum; menda autem scribarum, qui apographa confecerunt, quae quidem emendare conati sumus, in adnotationibus adscripsimus.

Qui nos in huius laboris molestiis et difficultatibus benigne adiuvarunt, iis omnibus gratias maximas agimus, simulque prae monemus, sequens volumen brevi tempore typis mandatum iri.

[ocr errors]

ea

Cracoviae kal. lun. a. 1886.

Editor.

« AnteriorContinuar »