Imágenes de páginas
PDF
EPUB

I.

Processo per i fatti commessi nell' Agosto del 1378 dai Ciompi e specialmente dagli Otto di S. Maria Novella.

Archivio di Stato di Firenze Atti del Capitano del Popolo del 1379; filza sentenze (1); Sentenza del 17 Dicembre 1379 contro « Pierum Fedis vocatum el Ciri et alias vocatum Piero el Ciri ».

Piero el Ciri, arrestato per aver partecipato al tentativo fatto dag'i esuli di torre il castello di Figline era stato già precedentemente condannato in contumacia per i fatti dell' Agosto del 1378. Nella sentenza del 17 Dicembre del 1379 è riportata perciò la sentenza che l'anno innanzi aveva colpito in contumacia il suddetto Piero el Ciri. Lascio di pubblicare qui la sentenza del 1379, e riferisco solo quella del 1378, poichè è molto più importante:

Tenor vero sententie date per predictum Ugolinum potestatem contra Pierum est hic:

Pierum Ciri scardazerium pop. S. Fridiani de Florentia accusato quod

una cum dño Luca Tocti de Panzano, Luca Melani, Bartolomeo Laurentii alias voc. Meo del grasso, Bartolo et Zanobio eius filio Nicolao Becti tintore et pluribus aliis etc. (quasi tutti di S Frediano) coadunaverunt et congregaverunt se una cum Angiolo Cennis, Nofrio Cinelli, Nicolao Bartoli, Macteo Ser Salvi, Simone Andree, Dominico Bonacursi cum maxima multitudine eorum sequacium numero ducentorum de Arte Scardazeriorum et ultra etc. in ci

(1) L'Archivio degli Atti degli ufficiali giudiziarii non è stato ancora tutto ordinato; i documenti quindi non possono essere indicati che semplicemente con la data.

vitate Florentia in quarterio S. Spiriti in contrata que dicitur. Camaldole in quodam campo sito in dicta contrata post monasterium de le convertite etc. tractatum habuerunt de turbando et molestando liberum et popularem statum dicte civitatis etc. ac etiam de deponendo et privando de regimine et gubernatione dicte civitatis dños Priores etc. et ad hoc tractaverunt quod predicti Octo supra nominati eligerentur et ipsos supra nominatos dictus Pierius una cum dictis aliis et eorum sequacibus eligerunt in maiores et superstites et quasi dominos totius civitatis Florentie et ipsos cognominaverunt apellaverunt publice et palam «li Otto Santi de la Balia del popolo de Dio» commictendo predicta loco et tempore in dicta inquisitione contentis (Questa data però manca, nè più si conservano i processi del 1378).

Item in eo de eo et super eo quod predictus Pierius una cum aliis predictis etc. tractaverunt quod dicti Octo sic electi deberent curare et operare cum effectu quod domini Priores artium qui pro tempore essent et etiam tunc existentes executioni mandarent omnes et singulas eorum petitiones eisdem dominis porrigendas pro parte dictorum Octo ad instantiam dicti Pieri et aliorum supradictorum et eorum sequacium et quod ipsi octo sic electi tenerent et tenere deberent maioriter principatum et quasi dominium totius civitatis Florentie supra dominos Priores et collegia et officiales quoscunque ad istantiam supradicti Pieri et aliorum supradictorum eorum sequacium et ut omnino dictum eorum iniquissimum propositum ad effectum produceretur et produci posset iuraverunt ipse Pierius et alii predicti et dicti Octo et eorum sequaces insimul deferendo unus alteri et alter alteri corporaliter manu tactis scripturis ad Sancta Dei Evangelia esse ad mortem et vitam ad invicem et unum et idem corpus et unum et idem velle et sic se ad invicem tenere et tractare et omnes unanimiter fecerunt coniurationem conspirationem contra sindicos Artium tunc existentes et contra alia regimina civitatis Florentie etc.

Item in eo de eo et super eo quod dictus Pierius una cum aliis predictis et dictis Octo cum dictis eorum sequacibus loco et tempore in dicta inquisitione contentis fecerunt coadunationem et conspirationem omnes insimul cum quampluribus aliis numero quinque milium et ultra in civitate Florentie et in ecclesia S. Marci etc. et ibidem dictus Pierus cum aliis supradictis deliberaverunt et ordinaverunt et tractaverunt cum dictis Octo et cum dictis eorum sequacibus quod dicti Octo irent et ire deberent

cum eorum petitionibus iniquis et iniustis ad palatium dominorum Priorum ut facere deberent quod dicte petitiones admicterentur et deliberarentur per dominos Priores Artium et collegia et ipsorum omnium deliberationes Dicti Octo iverunt cum certis eorum petitionibus iniquis et iniustis ad palatium dñorum Priorum; et dictis Pierus et alii supradicti cum eorum sequacibus iverunt ad palacium dñorum Priorum propter que statim et incontinenti ortus fuit rumor et tumultus pop. et civit. Flor. et maxime circa palatium dñorum Priorum Artium et tunc dictus. Pierus et alii supradicti et eorum sequaces sagittaverunt balistaverunt cum eorum sagittis et balistis contra dictos dños Priores etc. clamando et gridando alta voce: «Muorano li sindici de l'Arti ». commictendo predicta animis et intentionibus predictis etc.

Item in eo de eo et super eo quod loco et tempore in dictis inquisitionibus contentis dicti Octo supra nominati et plures alii cum magna multitudine hominum armatorum dum extraherentur novi dni Priores Artium et gonfalonerium Iusticie et gonfalonerios societatum adcesserunt ad palatium magnum dñorum Priorum iuxta portam palatii dictorum dominorum Priorum exclamando et rumorem maximum faciendo turbaverunt et impediverunt extractionem dictorum dñorum Priorum et gonfalonerios, non volentes quod secundum consuetudinem et ordinamenta civitatis Florentie dicta officia traherentur sed potius extraherentur ad libitum et voluntatem ipsorum exclamantes et rumorem facientes cum aliquis prior vel gonfalonerius trahebatur videlicet: << nolumus nolumus talem » et similia faciendo propter que verisimiliter turbari potuit liber et popularis status civitatis Florentie et ad predicta committenda perpetranda et ad hoc ut habilius et facilius predicta similia et peiora commicterentur predicti dñus Lucas, Fiore, Zanobius eius filius, Nicolaus Becti et alii ex predictis inquisitis dederunt auxilium consilium et favorem inducendo et istigando ipsos ad predicta contra formam iuris statu

torum etc.

Item in eo de eo et super eo quod dictus Pierus cum aliis supradictis, loco et tempore in dicta inquisitione contentis, et dicti Octo et dicti eorum sequaces animo et intencione predictis coadunaverunt et congregaverunt se in ecclesia S. Marie novelle, cui a duobus platea et aliis res dicte ecclesie, et ibidem sic coadunati ordinaverunt et tractaverunt, comunicato insimul conloquio,

quod duo ex illis Octo una cum aliquibus aliis ex dictis eorum sequacibus irent ad palatium dñorum Priorum et ipsos dños Priores facerent iurare in eorum manibus vice et nomine ipsorum Octo et aliorum eorum sequacium de dimittendo et faciendo vinci et obtineri per collegia omnes et singulas eorum petitiones iustas et iniustas. Quibus ordinibus et colloquiis sic habitis et tractatis aliqui ex dictis Octo videlicet Simon Andree dictus Morellus et Dominicus Tuctii et Franciscus Bartoli et Mateus ser Salvi cum aliquibus aliis ex dictis eorum sequacibus ex eorum omnium predictorum inquisitorum et aliorum eorum sequacium deliberationem (sic), dicta die de sero adcesserunt ad palatium dñorum Priorum et cum invenissent dictos dños priores qui tunc erant et etiam noviter electos insimul congregatos pro tractando de bono et pacifico et tranquillo statu dicte civitatis dicti Simon et sotii supra proxime nominati dixerunt dictis dñis Prioribus. tunc existentibus et etiam noviter electis: « Nos venimus ex parte nostrorum dominorum et nostra, videlicet ex parte Octo Sanctorum Baylie populi Dei et eorum sequacium et pro nostra et pro ipsorum parte volumus omnino quod vos omnes iuretis in manibus nostris ad sancta Dei Evangelia corporaliter manu tactis scripturis quod vos admittetis et facietis vinci et obtineri omnes et singulas nostras petitiones et quod non eritis contra statum dictorum Octo et eorum sequacium. Et tunc dicti dni priores et etiam alii noviter electi non valentes evitari dictum iuramentum propter coadunationem gentium factam per dictos Octo populi Dei et eorum sequacium delato eis et cuilibet eorum sacramento per dictum Simonem et alios proxime supra nominatos cum certis eorum scripturis iuraverunt ad Sancta Dei Evangelia corporaliter manu tactis scripturis de adimplendo et observando in omnibus et per omnia prout ipsi duo et eorum sotii voluerunt, commictendo predicta locis et tempore etc.

Item in eo de eo et super eo quod loco et tempore in dicta inquisitione contentis dictus Pierus cum predictis aliis una cum dictis Octo et aliis eorum sequacibus comunicato insimul conloquio et tractatu, facta simili coadunatione multarum gentium armatorum et balistariorum in dicta ecclesia S. Marie novelle fecerunt ordinaverunt et persuaserunt et tractaverunt quod aliqui ex dictis Octo Populi Dei una cum aliquibus eorum seguacibus iverunt ad palatium dictorum dominorum Priorum et dixerunt cisdem dñis Prioribus Artium et vexillifero Iustitie: « Nos ve

nimus ad vos pro parte nostra et aliorum dñorum nostrorum et eorum sequacium et volumus videre quod nostre petitiones vincantur et obtineantur » Propter que ortus fuit rumor maximus in dicto palatio in civitate Florentie et tumultus in populo, et tunc dicta die statim dicti inquisiti una cum dictis Octo et aliis eorum sequacibus in maxima multitudine iverunt cum balistis et aliis armis offendentibus et defendentibus ad plateam dictorum dñorum cum banderia elevata in qua erat signata figura cuiusdam Angeli et ipsam plateam intravit manu armata exclamantes et dicentes omnes alta voce: « Viva el popolo minuto et muora li sindaci de l'Arti »; propter que tota civitas Florentie commota fuit ad arma et rumorem et multe occisiones et infinita vulnera secute et secuta fuerunt in personis hominum populi civitatis Florentie etc.

Item in eo de eo et super eo quod loco et tempore in dicta inquisitione contentis dictus Pierus cum aliis predictis et dicti Octo et ipsorum sequaces non valentes obtinere eorum malignumpropositum et pessima adimplere etc. ceperunt se coadunare in aliqua multitudine gentium armatarum et fecerunt pulsari campanas quamplurium ecclesiarum ad martellum divisim et per se a campanis populi et Comunis Florentie ad se melius congregandos et coadunandos et ad hoc ut alii traherent ad eorum coadunationem pro subversione liberi et popularis status civitatis Florentie et fecerunt quicquid potuerunt et dederunt operam efficacem ac per eos non remansit quin subverterent et destruerent liberum et popularem statum civitatis Florentie etc.

Seguono la condanna in contumacia del podestà Ugolino Marchese e quella del Capitano Cante Gabrielli da Gubbio. La sentenza fu eseguita il 17 dicembre 1379.

II.

Petizione presentata ai Priori e approvata dai Consigli per il riconoscimento dei diritti spettanti alle due Arti dei Tintori

e dei Farsettai.

Archivio di Stato di Firenze

data del 22 Settembre 1378.

Provvigioni Reg. N. 68, cc. 24 e segg. in

Coram vobis magnificis et potentibus dominis dominis prio

ribus Artium et vexillifero iustitie civitatis Florentie reverenter et

« AnteriorContinuar »