Imágenes de páginas
PDF
EPUB

peretur vel admicteretur seu scriberetur possit vel debeat ullo modo ut artifex ipsarum Artium vel alicuius earum tractari haberi vel reputari.

Super qua quidem petitione et omnibus et singulis in ea contentis dicti domini priores et vexillifer habita invicem et una cum officio gonfaloneriorum societatum Populi et cum officio duodecim bonorum virorum Comunis Florentie deliberatione solempni et demum inter ipsos omnes in sufficienti numero congregatos in palatio Populi florentini premisso et facto diligenti et secreto scruptinio et obtento partito ad fabas nigras et albas secundum formam ordinamentorum dicti Comunis eorum proprio motu pro utilitate comunis eiusdem et omni via iure et modo quibus melius potuerunt, providerunt ordinaverunt et deliberaverunt die XXI mensis septembris Anno domini MCCCLXXVIII indictione prima quod dicta petitio et omnia et singula in ea contenta procedant et admictantur firmentur et fiant et firmiter et stabiliter esse intelligantur et sint et observentur et observari possint et debeant et executioni mandari in omnibus et per omnia secundum petitionem eiusdem continentiam et tenorem; non obstantibus in predictis vel aliquo predictorum aliquibus legibus statutis ordinamentis provvisionibus aut reformationibus consiliorum Populi et Comunis Florentie obstaculis seu repugnantiis quibuscumque etiam quantumcumque derogatoriis penalibus vel precisis vel etiam si de eis vel ipsorum aliquo debuisset vel deberet fieri specialis mentio et expressio, quibus omnibus intelligatur esse et sit nominatum expresse spetialiter ac generaliter derogatum. Et quod pro predictis supra in hac presenti provisione contentis et prout supra in prima provisione huius consilii continetur usque ad finem provisionis eiusdem.

Qua provisione lecta et recitata ut dictum est dictus dominus prepositus ut supra per omnia dictum est proposuit inter dictos. consiliarios supradictam provisionem et contenta in ea super qua petiit sibi per omnia ut supra pro dicto comuni et sub dicta forma bonum et utile consilium impartiri; postque ilico dicto et proclamato in dicto consilio per preconem comunis eiusdem ut moris est quod quilibet volens vadat ad consulendum super provisionem et proposita supradicta; et nemine eunte, et ipso preposito de voluntate consilio et consensu officii dominorum priorum et vexilliferi predictorum proponente et partitum faciente inter dictos consiliarios dicti consilii numero ducentos octuaginta

tres presentes in ipso consilio, quod cui placet et videtur supradictam provisionem et omnia et singula in ea contenta procedere et admictenda esse et admicti et observari et fieri et executioni mandari posse et debere et firmiter et stabiliter esse in omnibus et per omnia secundum formam dicte provisionis et contentorum in ea, det fabam nigram pro sic; et quod cui contrarium seu aliud videretur det fabam albam pro non. Et ipsis fabis datis et recollectis, segregatis et numeratis, et processo per omnia secundum formam statutorum et ordinamentorum dicti comunis, et ipsorum consiliariorum voluntatibus exquisitis ad fabas nigras et albas ut moris est, repertum fuit CCXXIII ex ipsis consiliariis dedisse fabas nigras pro sic, et sic secundum formam provisionis eiusdem obtentum firmatum et reformatum fuit, non obstantibus reliquis LX ex ipsis consiliariis repertum dedisse fabas albas in contrarium pro non.

III.

Correzioni fatte agli Statuti dei Farsettai dai consiglieri della Mercanzia; incaricati di esaminare ed approvare gli Statuti suddetti.

Archivio di Stato di Firenze

Archivio della Mercanzia. Reg. N. 197. Libro di deliberazioni dell' ufficiale forestiere Andrea da Castello, Aprile-Ottobre 1379, c. 19. Deliberazione in data del 17 Maggio 1379.

Dñus Bettinus de Covonibus
Nicholaus Pangnozzi Cardinalis
Dominichus Filippo Corsi
Biondus Ambroxii Meringhi
Gherardus Iohannis
Lapus Martini et

Iacopus Batholomei

officiales et consiliarii Mercantie et universitatis Mercatorum civit. Florentie, una cum Nofrio Andree Nerii et Nofrio Baldi

eorum Collegiis absentibus, existentes coadunati et congregati in palatio habitationis officialis universitatis Mercatorum et Mercantie predicte pro eorum officio exercendo visis auditis et intellectis quibusdam statutis et ordinamentis Artis et Universitatis Farsettariorum Cimatorum Sartorum et Barbitonsorum civitatis Florentie compositis et promulgatis per Consules dicte Artis de quorum compositione et promulgatione dicitur fuisse rogatis (per) ser

Guccium Francisci notarium dicte Artis eisdem lectis expositis et vulgarizatis per dictum ser Guccium Francischi notarium dicte. Artis, equitate suadente commoti facto et celebrato prius solempni et segreto scruptineo ad fabas nigras et albas et obtento partito vigore auctoritatis et bailie eis concesse per formam cuiusdam commissionis eis facte die sexto februarii proximi preteriti per dominos priores Artium et vexilliferum giustitie pop. et Com. flor., habentes bayliam et potestatem per formam cuiusdam provixionis et reformationis Consilii populi et Com. Flor. edite de mense Septembris proximi preteriti per se aut ipsorum commissarios dicta statuta approbandi sive improbandi eisque addendi et minuendi prout in dicta reformatione latius continetur cuidam Statuto ex dictis statutis posito sub rubrica qui sint et esse intelligantur de dicta Arte addiderunt infrascripta verba et fecerunt infrascriptas addictiones correctiones et declarantes in infrascriptis verbis et infrascripto modo videlicet: hoc addito et declarato per offitiales et consiliarios Mercantie approbatores supradictos quod non obstantibus predictis, Artifices et matriculati in Arte Rigatteriorum et pannaiuolorum linorum civitatis Florentie tam per se quam per ipsorum discipulos laborantes factores absque eo quod persona teneantur ipsi vel aliqui eorum iurare dictam Artem farsectariorum et subesse dicte Arti farsettariorum vel aliquid solvere Arti predicte possint eisque liceat licite et impune emere vendere et mercari farsitia giacchos gubbones tam novos quam veteres ut consueti sunt set ea et eos facere construere et componere nequeant ullo modo.

Item possint bombicem tam sodam et integram quam contritam sive battutam vendere et alienare et conteri sive batti facere ut artefices dicte Arti farsettariorum.

Item possint ad pretium et mercedem remendare et remendari facere omnes pannos et vestes cuiuscumque spetici et manerici existentes.

Item possint non tamen ad pretium et instantiam alicuius vel aliquorum de ipsorum propriis pannis vestibus incidere suere et de uno habitu ad alium reducere et facere et suos pannos et res ut consueti sunt reactare exceptis que de super vetitis.

Item similiter addito et declarato quod Artifices et matriculati in Arte porte S. Marie civitatis Florentie possint de dictis camalghis galearum sive barbutarum et de pennoncellis lancearum facere componere et vendere ut artifices dicte Artis Farsettariorum absque eorum quod persona teneantur ipsi vel aliquis

eorum iurare dictam Artem Farsettariorum vel sub esse ipsi Arti aliquid solvere.

Item volentes quod dicta Ars sub iuris rectitudine degat et successuum felicibus incrementis augeatur et crescat ipsa statuta per consules dicte Artis Farsettariorum composita et promulgata de quorum etiam emologatione confirmatione et approbatione per dictos officiales et consiliarios facta rogatus fuit dictus ser Guccius conficere pubblicum instrumentum cum dictis addictionibus correctionibus et declarationibus videlicet ea et illud scilicet dumtaxat que non sint et in quantum non sint contra libertatem sacrosancte Romane Ecclesie aut contra statuta provisiones reformationes et ordinamenta Comunis. Flor. aut universitatis mercatorum et Mercantie predicte approbaverunt confirmaverunt et emulgaverunt.

IV.

Provvigione per porre freno ad imprese militari.

Archivio di Stato di Firenze

9 Dicembre 1378.

Provvigioni Reg. N. 68, c. 106' in data del

Magnifici domini Priores Artium et vexillifer iustitie Pop. et Com. Flor. ad bonum publicum sollicite intendentes et querentes ut superfluitas expensarum Comunis predicti ac guerrarum et scandalorum aditus refrenetur opportuno remedio providere habita super his omnibus et singulis invicem etc. deliberatione solempni etc., deliberaverunt die nono mensis Decembris MCCCLXXVIII indictione secunda quod de cetero non possit fieri nec deliberari de faciendo vel quomodolibet attentari seu moveri aliqua guerra exercitus seu cavalcata contra aliquem vel aliquos extra comitatum et districtum civitatis Florentie, nec possit micti nec deliberari de mictendo aliquam gentein armorum extra comitatum et districtum predictum, nec possit iniri vel fieri aliqua pax vel liga vel unio seu treugua inter Comune Florentie et seu pro parte dicti Comunis cum aliquo Domino vel principe Comuni vel Universitate vel aliqua alia singulari persona cuiuscumque conditionis status seu preheminentie existeret, nec rumpi vel violari aliqua pax liga vel unio seu tregua iam facta vel in posterum fienda per dictum comune cum aliquo ex predictis; nec aliqua terra castrum seu fortilitia quovis titulo ullo modo de novo

acquiri capi seu recipi possit pro comuni predicto; nec aliqua terra castrum locus seu fortilitia iam capta quesita aut que detinetur vel que in posterum caperentur recuperentur vel tenerentur seu acquirerentur per ipsum Comune demicti vel relapsari possit excepto castro Montis Castelli cum sua curia.

Nec contra predicta vel aliquod predictorum aut de predictis vel eorum aliquo aliqua impresa fieri (possit), nisi dumtaxat precedente deliberatione et voluntate dominorum Priorum Artium et vexilliferi Iustitie populi et Com. Flor., gonfaloneriorum sotietatis populi et duodecim bonorum virorum Com. predicti Capitaneorum Partis guelfe popularium decem libertatis dicti Com. novem consiliariorum Mercantie civitatis Flor. et duorum consulum pro qualibet Arte Civitatis predicte pro tempore existentium et seu duarum partium omnium predictorum aliis etiam absentibus et iurequisitis vel mortuis aut remotis seu quomodolibet impeditis. Qui consules assumi debeant hoc modo quod quandocumque imminebit fieri habere talem deliberationem debeant domini priores et vexillifer et seu due partes eorum faciant de per se videlicet una bursa quemlibet consulatum in cedulis segregatis imbursari omnes consules cuiuslibet Artis et in Arte notariorum preconsulem cum consulibus et facta una bursa de quolibet consulatu per unum ex fratribus cameraris camere armorum in presentia officii dominorum priorum et vexilliferi iustitie de qualibet ipsarum bursarum extrahantur due cedule prout sorte continget et quod illi duo pro qualibet Arte quorum nomina reperientur scripta in talibus cedulis sic extractis intelligantur ad supradicta pro illa vice deputati et sic qualibet vice fiat et observetur etc.

Et quod demum precedente dicta tali deliberatione fiat et fieri possit secundum illam petitio seu provisio (sic) que deliberetur seu deliberari possit per dominos priores artium et vexilliferum iustitie et gonfaloneriorum Soc. Pop. et Duodecim bonos viros. Comunis predicti et seu duas partes ipsorum aliis et absentibus et iurequisitis que provisio seu petitio si per eos vel duas partes eorum ut dictum est approbata seu deliberata fuerit proponatur et mictatur et proponi possit et debeat ad consilia Pop. et Com. Flor. et super illa procedi prout in aliis provisionibus et petitionibus que deliberantur per eos et seu duas partes eorum comuniter observatur secundum ordinamenta Comunis predicti Que supradicte solempniter in supradictis omnibus et singulis fiendis

« AnteriorContinuar »